(1) 原文
164. ” Veniam super te sicut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo.―Dicitur quod Dominus “venturus sicut fur,” quia homini qui in cultu mortuo est, aufertur externum bonum cultus: est enim in cultu mortuo aliquid boni, quia cogitant de Deo et de vita aeterna; at usque bonum absque suis veris non est bonum, nisi meritorium vel hypocriticum, sed mala et falsa auferunt illud sicut fur; hoc fit successive in mundo, et plane post mortem, et quoque homine nesciente quando et quomodo. Tribuitur Domino quod “venturus sit sicut fur,” sed in Sensu spirituali intelligitur quod Infernum auferet et furabitur illud: hoc simile est cum eo, quod in Verbo dicatur quod Deus malum faciat homini, vastet illum, vindicet, excandescat, inducat in tentationem; cum tamen Infernum illa facit; ita enim dicitur ex apparentia coram homine. Quod
Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur (Matth. xxv. 26-30; Luc. xix. 24-26);
“negotiari” et “lucrari,” significat comparare sibi vera et bona. [2] Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus:
“Ecce venio tanquam Fur: beatus qui vigilat et servat vestimenta, ne nudus ambulet” (Apoc. xvi. 15);
“Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam” (Matth. xxiv. 42, 43);
“Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis” (Obad. vers. 5);
“In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur” (Joel ii. 9):
“Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras” (Hosch. vii. 1);
“Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur” (Matth. vi. 19, 20).
Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; timor enim cuivis foret si sciret; et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet.
(2) 直訳
164. ” Veniam super te sicut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo.― 164 「わたしはあなたに泥棒かのようにやって来る、また、あなたは、何の時間に、わたしがあなたにやって来るか知らない」は、それらが取り去られることを意味する、それらは礼拝のものである、またこれがいつ、またどのようにか知られないこと。
Dicitur quod Dominus “venturus sicut fur,” quia homini qui in cultu mortuo est, aufertur externum bonum cultus: 主が「泥棒からのようにやって来る」ことが言われる、人間に、その者は死んだ礼拝の中にいる、礼拝の外なる善が取り去られるからである。
est enim in cultu mortuo aliquid boni, quia cogitant de Deo et de vita aeterna; というのは、死んだ礼拝の中に何らかの善があるから、神について、また永遠のいのちについて考えるので。
at usque bonum absque suis veris non est bonum, nisi meritorium vel hypocriticum, sed mala et falsa auferunt illud sicut fur; しかしそれでも、その〔善の〕真理なしの善は善ではない、功績的なものあるいは偽善的なものでないなら、しかし、悪と虚偽がそれらを泥棒のように取り去る。
hoc fit successive in mundo, et plane post mortem, et quoque homine nesciente quando et quomodo. このことは世の中で連続的に(だんだんと)生じる、また死後、完全に、そしてまた、人間に知られないで、いつまたどのようにか。
Tribuitur Domino quod “venturus sit sicut fur,” sed in Sensu spirituali intelligitur quod Infernum auferet et furabitur illud: 「泥棒からのようにやって来る」ことが主に帰せられている、しかし、霊的な意味の中で意味される、地獄がそれらを取り去る、またそれらを盗む。
hoc simile est cum eo, quod in Verbo dicatur quod Deus malum faciat homini, vastet illum, vindicet, excandescat, inducat in tentationem; このことはそれと同様である、みことばの中で言われること、主が人間に悪を行なうこと、彼を荒廃させる(滅ぼす)、復讐する、激しく怒る、試練の中へ引き入れる。
cum tamen Infernum illa facit; そのときそれでも、地獄がそれらを行なう。
ita enim dicitur ex apparentia coram homine. というのは、そのように、人間の前に外観から言われるから。
Quod そのことは
Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur (Matth. xxv. 26-30; Luc. xix. 24-26); 人間に(から)取り去られる、彼の商売のタレントとミナが、もしもうける(利益を得る)ことが見られないなら(マタイ25:26-30、ルカ19:24-26)。
“negotiari” et “lucrari,” significat comparare sibi vera et bona. 「商売すること」と「もうけること」は真理と善を得ることを意味する。
[2] Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus: [2] 彼らから、その者は死んだ礼拝の中にいる、善と真理の取り去ることが、暗やみの中の泥棒からのように生じるので、それゆえ、このことがみことばの中で数回(ときどき)泥棒にたとえられている、例えば、続くものの中に――
“Ecce venio tanquam Fur: 「見よ、わたしはあたかも盗人のように来る。
beatus qui vigilat et servat vestimenta, ne nudus ambulet” (Apoc. xvi. 15); さいわいである、目覚めている、また衣服を守る者は、裸で歩かないように」(黙示録16:15)。
“Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: 「それゆえ、目覚めておれ、というのは、あなたがたは知らないから、いつの時間に主があなたがたにやって来るか。
illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam” (Matth. xxiv. 42, 43); そのことを知れ、もし家族の父がいつの時間に泥棒がやって来るか知っていたなら、確かに目覚めている、また自分の家を穴を掘りぬくことをさせなかった」(マタイ24:42, 43)。
“Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis” (Obad. vers. 5); 「もし盗人があなたにやって来るなら、もし転覆させる者が夜に、どのようにあなたは切り離されるか、盗まれないのか、それを彼らに十分に」(オバデヤ5節)。
“In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur” (Joel ii. 9): 「彼らは都の中を駆けまわる、城壁の中を走る、家の中へ上がる、窓を通って盗人のように入る」(ヨエル2:9)。
“Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras” (Hosch. vii. 1); 「彼らは偽りを行なった、また盗人がやって来る、また外に〔盗賊の〕群れが広がった」(ホセア7:1)。
“Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur” (Matth. vi. 19, 20). 「宝物を地の中に蓄えるな、しかし、天界の中に、そこに盗人はやって来ない、盗まれもしない」(マタイ6:19, 20)。
Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; 人間は目覚めていなければならないこと、また時間を知ってはならない、いつ主がやって来るか、理由のためにである、人間が自分自身から考える、また行なうために、そのように自分の理性(推理力)にしたがって自由の中に、また恐れが何らかのものをもたらさない(加えない)ように。
timor enim cuivis foret si sciret; というのは、恐れがそれぞれの者にあったであろう、もし、知るなら。
et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet. また人間が自分自身から自由の中で行なうものは、これは永遠に残る、けれども、恐れから〔行なうものは〕これは残らない。
(3) 訳文
164 「わたしはあなたに泥棒かのようにやって来る、また、あなたは、何の時間に、わたしがあなたにやって来るか知らない」は、礼拝に属すものが取り去られること、またこれがいつ、またどのようにか知られないことを意味する。
主が「泥棒からのようにやって来る」ことが言われる、死んだ礼拝の中にいる人間に礼拝の外なる善が取り去られるからである。というのは、死んだ礼拝の中に、神や永遠のいのちについて考えるので、何らかの善があるから。しかしそれでも、善の真理のない善は、功績的なものあるいは偽善的なものでないなら善ではない、しかし、悪と虚偽がそれらを泥棒のように取り去る。このことは、人間にいつまたどのようにか知られないで、世の中でしだいに生じ、そしてまた死後、完全に生じる。
「泥棒からのようにやって来る」ことが主に帰せられている、しかし、霊的な意味で、地獄がそれらを取り去り、それらを盗むことが意味される。このことは、みことばの中で、主が人間に悪を行なう、彼を滅ぼす、復讐する、激しく怒る、試練の中へ引き入れる、と言われることと同様である。そのときそれでも、地獄がそれらを行なう。というのは、そのように、人間の前に外観から言われるから。
それは、もしもうけることが見られないなら、人間から、彼の商売のタレントとミナが取り去られることである(マタイ25:26-30、ルカ19:24-26)。「商売すること」と「もうけること」は真理と善を得ることを意味する。
[2] 死んだ礼拝の中にいる者から、善と真理の取り去ることが、暗やみの中の泥棒からのように生じるので、それゆえ、このことがみことばの中でときどき泥棒にたとえられている、例えば、続くものの中に――
「見よ、わたしはあたかも盗人のように来る。目覚めている、また裸で歩かないように衣服を守る者はさいわいである」(黙示録16:15)。
: 「それゆえ、目覚めていなさい、というのは、あなたがたは、いつ主があなたがたにやって来るか知らないからである。このことを知りなさい、もし家族の父がいつ泥棒がやって来るか知っていたなら、確かに目覚めていて、自分の家に穴を掘りぬくことをさせなかったであろう」(マタイ24:42, 43)。
「もし盗人があなたに、もし転覆させる者が夜にやって来るなら、どのようにあなたは切り離され、彼らに十分に盗まれないのか」(オバデヤ5節)。
「彼らは都の中を駆けまわり、城壁の中を走り、家の中へ上がり、窓を通って盗人のように入る」(ヨエル2:9)。
「彼らは偽りを行なった。盗人がやって来る、外に〔盗賊の〕群れが広がった」(ホセア7:1)。
「宝物を地の中に蓄えるな、しかし、天界の中に〔蓄えよ〕、そこに盗人はやって来ない、盗まれもしない」(マタイ6:19, 20)。
人間は目覚めていなければならない、また、いつ主がやって来るかその時を知ってはならない理由は、人間が自分自身から考え、行なうためであり、そのように自分の理性にしたがって自由の中にいて、恐れが何らかのものをもたらさないためである。というのは、もし、知るなら、恐れがそれぞれの者にあるであろう、また人間が自分自身から自由の中で行なうものは永遠に残る、けれども、恐れから〔行なうものは〕残らないからである。