CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
個々の(各個の)節の内容
(1) 原文
1. ” Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui [est] absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei [n. 154]; ” Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas,” significat Dominum a Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri [n. 155]; ” novi tua opera,” significat Quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul [n. 156]; ” quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es,” significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt [n. 157].
2. ” Esto vigilans,” significat ut in veris [sint,] et in vita secundum illa [n. 158]; ” confirma reliqua quae moritura,” significat illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant [n. 159]; ” non enim inveni tua opera plena coram Deo,” significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino [n. 160].
3. ” Memento igitur quomodo acceperis et audiveris,” significat ut cogitent quod omnis cultus in principio sit naturalis, et postea per vera fiat spiritualis, praeter plura [n. 161]; ” et observa et resipisce,” significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent [n. 162]; ” si ergo non vigilaveris,” significat hic ut supra [n. 163]; ” veniam super te ut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo [n. 164].
4. ” Habes pauca nomina etiam in Sardibus,” significat quod inter illos etiam sint qui in cultu suo vitam habent [n. 165]; ” quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua.” significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa, conspurcaverunt cultum [n. 166]; ” et ambulabunt Mecum in albis, [quia digni sunt,]“ significat quod victuri sint cum Domino, quia in veris sunt ab Ipso [n. 167].
@1 quae pro “qui”
5. ” Vincens induetur vestimentis albis,” significat quod qui reformatur fiat spiritualis [n. 168]; ” et non delebo nomen ejus e{1} libro vitae,”significat quod salvabitur [n. 169]; ” et confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus,” significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis veris a Domino sunt [n. 170].
@1 e pro “in”
6. ” Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius [n. 171].
7. ” Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt [n. 172]; ” Haec dicit Sanctus Verus,” significat Dominum quoad Divinum Verum [n. 173]; ” habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit,” significat Cui soli est Omnipotentia salvandi [n. 174].
8. ” Novi tua opera,” significat hic ut supra [n. 175]; ” ecce dedi coram te ostium apertum,” significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit [n. 176]; ” et nemo potest claudere illud,”significat quod Infernum non praevaleat contra illos [n. 177]; ” quia parvam habes potentiam,” significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis [n. 178]; ” et observasti Meum verbum,” significat quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo [n. 179]; ” et non negasti Nomen Meum,” significat quod sint in cultu Domini [n. 180].
9. ” Et dabo ex synagoga satanae,” significat illos qui in falsis quoad doctrinam sunt [n. 181]; ” dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur,” significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, et tamen non est [n. 182]; ” ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos,” significat quod multi qui in falsis quoad doctrinam sunt, recepturi sint vera Novae Ecclesiae [n. 183]; ” et sciant quod Ego delexi te,”significat quod visuri quod amentur et recipiantur in Caelum a Domino [n. 184].
10. ” Quia servasti verbum tolerantiae Meae,” significat quia pugnaverunt contra mala [n. 185]: ” et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra,” significat quoad tutandi et servandi dic ultimi judicii [n. 186].
11. ” Ecce venio cito,” significat Adventum Domini [n. 187]; ” retine{1}quod habes,” significat ut in veris et bonis suis interea permaneant [n. 188]; ” ut{2} nemo accipiat coronam tuam,” significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna [n. 289].
@1 retine pro “retinete” @2 ut pro “et”
12. ” Vincens,” significat qui in veris ex bono persistunt [n. 190]; ” faciam illum columnam in templo Dei Mei,” significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam [n. 191]; ” et foras non egredietur amplius,” significat quod ibi mansuri sint in aeternum [n. 192]; ” et scribam super illum Nomen Dei Mei,” significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum [n. 193]; ” et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae [n. 194]; ” quae descendit e Caelo a Deo Meo,”significat quae erit ex Divino vero Domini quale est in Caelo [n. 195]; ” et Nomen Meum novum,” significat cultum solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt [n. 196].
13. ” Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius [n. 197].
14. ” Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,” significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant [n. 198]; ” Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,”significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ab ipso [n. 199]; ” principium opificii Dei,” significat Verbum [n. 200].
15. ” Novi opera tua,” significat hic ut prius [n. 201]; ” quod nec frigidus sis nec calidus,” significat quod qui tales sunt, nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant [n. 202]; ” utinam frigidus esses aut calidus,” significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa [n. 203].
16. ” Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem et separationem a Domino [n. 204].
17. ” Quod dicas quod dives et locupletatus sim,” significat quod credant se cognitiones boni et veri, quae Caeli et Ecclesiae sunt, possidere in omni copia [n. 206]; ” et nullius opus habeam,” significat quod non plug sapere opus habeant [n. 207]; ” et non scis, quod tu sis aerumnosus,” significat quod omnia quae de illis sciunt, ne hilum cohaereant [n. 208]; ” et miser et pauper,” significat quod absque intellectu veri et voluntate boni sint [n. 209]; [” et caecus et nudus,”significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni] [n. 210].
18. “Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis,”significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris ut sapiant [n. 221]; ” et vestimenta alba ut induaris,” significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae [n. 212]; ” ne appareat pudor nudatis tuae,” significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis [n. 223]; ” et collyrio inunge oculos ut videas,” significat ut sanetur intellectus [n. 214].
19. ” Ego quoscunque amo, arguo et castigo.” significat quod quia tunc amantur, non possunt aliter quam immitti in tentationes [n. 215]; ” zelo ergo age et resipisce,” significat ut fiat hoc ex affectione veri [n. 216].
20. ” Ecce sto ad januam et pulso,” significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus (sit), ac doceat quomodo [n. 217]; ” si quis audiverit vocem Meam et aperuerit(ostium),” significat qui credit Verbo et vivit secundum illud [n. 218]; ” intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum,” significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi [n. 219].
21. “Vincenti[,” significat qui in conjunctione cum Domino sunt per vitam secundum praecepta Ipsius in Verbo [n. 220]; ” dabo sedere Mecum in throno Meo,” significat quod illis erit conjunctio Domini in Caelo [n. 221]; ” sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ipsius,” significat sicut Ipse et Pater unum sunt et Caelum sunt [n. 222].
22. ” Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius [n. 223].