原典講読『啓示された黙示録』 153原文

(1) 原文

153. His adjiciam aliquod MEMORABILE, de sorte illorum post obitum, qui se in Sola Fide usque ad Justificationem et doctrina et vita confirmaverunt.

 

[1] 1. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est.

[2] 2. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno.

[3] 3. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo.

[4] 4. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata.

[5] 5. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala.

[6] 6. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos.

[7] 7. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur.

[8] 8. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter.

[9] 9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, non facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur.

[10] 10. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; hoc dico vobis ut sciatis: et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. [11] Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt.

[12] [11.] Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est ut consociari possint.

コメントを残す