(1) 原文
140. ” Ut cognoscant omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda,” significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis.―Per “septem Ecclesias” significatur universa Ecclesia, ut prius; et per “scrutans renes et corda” significatur videre omnia quae homo credit et quae amat, ita quale verum et quale bonum ejus est. Quod hoc per “scrutari renes et corda” significetur, est ex correspondentia, Verbum enim in Sensu literae Verbi consistit ex meris correspondentiis. Correspondentia inde est, quod sicut renes purificant sanguinem ab impuris, quae vocantur urinosa, et cor sanguinem ab immundis, quae vocantur squallida, ita verum fidei hominem a falsis, et bonum amoris a malis. [2] Inde est, quod antiqui in corde posuerint amorem et ejus affectiones, ac in renibus intelligentiam et ejus perceptiones ut constare potest ex his in Verbo:
“Ecce Veritatem desideras in Renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi” (Psalm. li. 8 [B.A. 6.]);
“Tu possides Renes; non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto” (Psalm. cxxxix. (13,) 15);
“Exacerbatur Cor meum, et Renibus meis exacuo me; sed ego stolidus non cognosco” (Psalm. lxxiii. 21, (22));
“Ego Jehovah scrutans Cor, et probans Renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus” (Jerem. xvii. 10);
“Propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a Renibus eorum; Jehovah, videbis me, et probabis Cor meum” (Jerem. xii. (2,) 3);
“Jehovah judex justitiae probans Renes et Cor” (Jerem. xi. 20{1}; cap. xx. 12);
“Confirma justum, nam Qui probas Corda et Renes, Deus justus” (Psalm. vii. 10 [B.A. 9]):
“Proba me, Jehovah, et tenta me, explora Renes meos et Cor meum” (Psalm. xxvi. 2):
per “renes” in his locis significantur vera intelligentiae et fidei, et per “cor” bonum amoris et charitatis. Quod “cor” significet amorem et ejus affectiones, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia{2} (n. 371-393).
@1 20 pro “12” @2 Divino Amore et Divina Sapientia pro “Divina Providentia“
(2) 直訳
140. ” Ut cognoscant omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda,” significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis.― 140.「教会のすべての者は知るために、わたしが腎臓と心臓を調べる者であること」は、教会が知るために、を意味する、主がそれぞれの者の真理がどんなものか(真理の性質)また善がどんなものか(善の性質)を見ること。
Per “septem Ecclesias” significatur universa Ecclesia, ut prius; 「七つの教会」によって教会全体が意味される、前のように。
et per “scrutans renes et corda” significatur videre omnia quae homo credit et quae amat, ita quale verum et quale bonum ejus est. また「腎臓と心臓を調べる」によって、すべてのものを見ることが意味される、それらを人間が信じる、またそれらを愛する、そのように真理がどのようなものか、またその善がどのようなものであるか。
Quod hoc per “scrutari renes et corda” significetur, est ex correspondentia, Verbum enim in Sensu literae Verbi consistit ex meris correspondentiis. このことが「腎臓と心臓を調べること」によって意味されることは、対応からである、というのは、みことばは、みことばの文字どおりの意味の中で対応そのもの(だけ)から構成するから。
Correspondentia inde est, quod sicut renes purificant sanguinem ab impuris, quae vocantur urinosa, et cor sanguinem ab immundis, quae vocantur squallida, ita verum fidei hominem a falsis, et bonum amoris a malis. 対応はここからである、腎臓が血をよごれたものから清めるように、それは尿と呼ばれる、また心臓が血を不潔なものから、それはよごれたもの(きたないもの)と呼ばれる、そのように信仰の真理は人間を虚偽から、また愛の善は悪から〔清める〕。
[2] Inde est, quod antiqui in corde posuerint amorem et ejus affectiones, ac in renibus intelligentiam et ejus perceptiones ut constare potest ex his in Verbo: [2] ここからである、古代人は心の中に愛とその情愛を置いた、そして腎臓の中に知性とその知覚を、みことばの中のこれらから明らかにすることができるように――
“Ecce Veritatem desideras in Renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi” (Psalm. li. 8 [B.A. 6.]); 「見よ、あなたは腎臓の中の〝真理〟を願う、また隠されたものの中の知恵を私に知られたものをつくる(=知らせる)」(詩篇51:6)。
“Tu possides Renes; 「あなたは腎臓を所有する。
non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto” (Psalm. cxxxix. (13,) 15); あなたに私の骨は隠れていなかった、私が隠されたものの中でつくられたとき」(詩篇139:13, 15)。
“Exacerbatur Cor meum, et Renibus meis exacuo me; 「私の心臓が怒らされた、また私の腎臓で私は私を鋭くする(=刺す)。
sed ego stolidus non cognosco” (Psalm. lxxiii. 21, (22)); しかし、私は鈍い(愚鈍)、私は知らない」(詩篇73:21, 22)。
“Ego Jehovah scrutans Cor, et probans Renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus” (Jerem. xvii. 10); 「わたしエホバは、心臓を調べる、また腎臓を調べる(試す)〔者である〕、またそれぞれの者に彼の道にしたがって与える(にしたがって)」(エレミヤ17:10)。
“Propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a Renibus eorum; 「あなたは、彼らの口の中で近い、また彼らの腎臓から遠く離れている。
Jehovah, videbis me, et probabis Cor meum” (Jerem. xii. (2,) 3); エホバは、私を見る(未来)、また私の心臓を調べる(未来)」(エレミヤ12:2, 3)。
“Jehovah judex justitiae probans Renes et Cor” (Jerem. xi. 20{1}; cap. xx. 12); 「エホバは腎臓と心臓を調べる公正な審判者」(エレミヤ11:20、第20章12)。
“Confirma justum, nam Qui probas Corda et Renes, Deus justus” (Psalm. vii. 10 [B.A. 9]): 「正しい者を確立させよ、なぜなら、その者は、あなたは心臓と腎臓を調べるから、正しい神」(詩篇7:9)。
“Proba me, Jehovah, et tenta me, explora Renes meos et Cor meum” (Psalm. xxvi. 2): 「私をためせ(調べよ)、エホバよ、また私を試せ(試みよ)、私の腎臓と私の心臓を検査せよ」(詩篇26:2)。
per “renes” in his locis significantur vera intelligentiae et fidei, et per “cor” bonum amoris et charitatis. これらの箇所の中の「腎臓」によって知性と信仰の真理が意味される、また「心臓」によって愛と仁愛の善が。
Quod “cor” significet amorem et ejus affectiones, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia{2} (n. 371-393). 「心臓」が愛とその情愛を意味することは、『天使の知恵 神的愛と神的知恵について』の中に見られる(371-393番)。
@1 20 pro “12” 注1 「12」の代わりに20
@2 Divino Amore et Divina Sapientia pro “Divina Providentia“ 注2 「Divina Providentia」の代わりにDivino Amore et Divina Sapienti
(3) 訳文
140.「教会のすべての者は、わたしが腎臓と心臓を調べる者であることを知るために」は、教会が、主がそれぞれの者の真理がどんなものか(真理の性質)また善がどんなものか(善の性質)を見ること知るためにを意味する。
「七つの教会」によって、前のように教会全体が意味される。また「腎臓と心臓を調べる」によって、人間が信じ、また愛するすべてのものを、そのように真理がどのようなものか、またその善がどのようなものであるか、見ることが意味される。
このことが「腎臓と心臓を調べること」によって意味されることは、対応からである、というのは、みことばの文字どおりの意味の中で、みことばは対応そのものから構成されるから。
対応はここからである、腎臓が血を尿と呼ばれるよごれたものから、また心臓が血をきたないものと呼ばれる不潔なものから清めるように、そのように信仰の真理は人間を虚偽から、また愛の善は悪から清めること。
[2] ここから、古代人は、みことばの中のこれらから明らかにすることができるように、心の中に愛とその情愛を、そして腎臓の中に知性とその知覚を置いた――
「見よ、あなたは腎臓の中の〝真理〟を願う、また隠されたものの中の知恵を私に知らせる」(詩篇51:6)。
「あなたは腎臓を所有する。私が隠されたものの中でつくられたとき、あなたに私の骨は隠れていなかった」(詩篇139:13, 15)。
「私の心臓が怒らされ、私の腎臓は刺された。しかし、私は鈍く、知らない」(詩篇73:21, 22)。
「わたしエホバは、心臓を調べ、腎臓を試す、またそれぞれの者に彼の道にしたがって与える〔者である〕」(エレミヤ17:10)。
「あなたは、彼らの口の中で近い、また彼らの腎臓から遠く離れている。エホバは、私を見られ、私の心臓を調べられる」(エレミヤ12:2, 3)。
「エホバは腎臓と心臓を調べる公正な審判者」(エレミヤ11:20、第20章12)。
「正しい者を確立させよ、なぜなら、その方は心臓と腎臓を調べる正しい神であられるから」(詩篇7:9)。
「エホバよ、私を調べよ、私を試せ、私の腎臓と私の心臓を検査せよ」(詩篇26:2)。
これらの箇所の中の「腎臓」によって知性と信仰の真理が、また「心臓」によって愛と仁愛の善が意味される。
「心臓」が愛とその情愛を意味することは、『神の愛と知恵』の中に見られる(371-393番)。