原典講読『啓示された黙示録』 131,132,133

(1) 原文

131. [Vers. 20.] ” Sed habeo adversus te pauca,” significat quod haec quae sequuntur possint illis scandalum esse.―Sequitur enim nunc de fide separata a charitate, quae illis, qui in fide ex charitate sunt, potest scandalum esse.

 

(2) 直訳

131. [Vers. 20.] ” Sed habeo adversus te pauca,” significat quod haec quae sequuntur possint illis scandalum esse.― 131.(第20節) 「しかし、わたしはあなたでわずかなもの対立するものを持っている」は、これらを意味する、それらは続けられる、彼らにつまずきの石であることができる。

Sequitur enim nunc de fide separata a charitate, quae illis, qui in fide ex charitate sunt, potest scandalum esse. というのは、今や、続けられる、仁愛から分離した信仰について、それらは彼らに、その者は仁愛からの信仰の中にいる、つまずきの石であることができるから。

 

(3) 訳文

 131.(第20節) 「しかし、わたしはあなたにわずかな対立するものを持っている」は、以下に続けられる彼らにつまずきの石であることができるものを意味する。というのは、今や、仁愛から分離した信仰について、続けられ、それらは仁愛からの信仰の中にいる者に、つまずきの石であることができるから。

 

(1) 原文

132. ” Quod permittas mulierem Jesabel,” significat quod in Ecclesia apud illos sint, qui fidem separant a charitate, et illam solam salvificam faciunt.―Quod fides separata a charitate per “mulierem Jesabel” intelligatur, patet a nunc sequentibus dum ea per Sensum spiritualem in serie evolvuntur, et cum fide illa conferuntur: haec enim erant malefacta Jesabelis Uxoris Achabi:

 

Quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33);

Quod occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13);

Quod occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2);

Quod per dolum substituendo falsos testes abstulerit vineam Nabotho, et illum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.);

Quod propter illa malefacta praedictum ei sit ab Elia, quod canes illam comederent (cap. xxi. 23):

Quod dejecta sit a fenestra ubi fucata stetit, et quod aspersum sit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt illam (2 Reg. ix. 30-33{1}).

 

[2] Quoniam omnia Historica aeque ac Prophetica Verbi significant Spiritualia Ecclesiae, ita quoque haec: quod haec significent fidem separatam a charitate, constat ex Sensu spirituali, et tunc a collatione; nam per “abire et servire Baali,” ac ei “erigere altare,” et “facere lucum,” significatur servire cupiditatibus omnis generis, seu quod idem, diabolo, non cogitando de aliqua mala cupiditate, nec de aliquo peccato, ut faciunt illi quibus nulla doctrina charitatis et vitae est, sed solius fidei: per “occidere prophetas” significatur destruere vera doctrinae ex Verbo: per “velle occidere Eliam” significatur velle ipsum Verbum similiter: per “auferre vineam Nabotho, et illum occidere,” significatur ipsam Ecclesiam, nam “vinea” est Ecclesia: per “canes” qui illam comederent, significantur cupiditates: per “dejectionem e fenestra,” “aspersionem sanguinis ad parietem,” “et proculcationem ab equis,” significatur interitus eorum, nam singula illa etiam significant: “fenestra” verum in luce, “sanguis” falsum, “paries” verum in ultimis, “equus” intellectum Verbi. Inde concludi potest, quod illa collata cum fide separata a charitate coincidant, ut amplius constare potest a sequentibus in Apocalypsi, ubi de fide illa agitur.

@1 30-33 pro “32, 33, 34”

 

(2) 直訳

132. ” Quod permittas mulierem Jesabel,” significat quod in Ecclesia apud illos sint, qui fidem separant a charitate, et illam solam salvificam faciunt.― 132.「あなたが女イゼベルを許していること」は、教会の彼らのもとにある(いる)ことを意味する、それ(その者)は仁愛から分離した信仰、またそれ(信仰)だけを救うものとする。

Quod fides separata a charitate per “mulierem Jesabel” intelligatur, patet a nunc sequentibus dum ea per Sensum spiritualem in serie evolvuntur, et cum fide illa conferuntur: 仁愛から分離した信仰が「女イゼべル」によって意味されることは、今、続くものから明らかである、それが霊的な意味によって連鎖の中で(~のうちに)解釈される(開かれる)時、またその信仰を比較される〔時〕。

haec enim erant malefacta Jesabelis Uxoris Achabi: というのは、これらがアハブの妻イゼべルの悪を行なったことであったから――

Quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33); 行った、またバアルに仕えたこと、またサマリアの中で彼に祭壇を立てた(建てた)、また木立ち(アシェラ像)をつくったこと(列王記Ⅰ16:31-33)。

Quod occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13); エホバの預言者を殺したこと(列王記Ⅰ18:4, 13)。

Quod occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2); エリヤを殺すことを欲したこと(第19章1, 2)。

Quod per dolum substituendo falsos testes abstulerit vineam Nabotho, et illum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.); 欺きによって偽りの証人を代理にさせて、ナボテのブドウ畑を取り去った(aufero)、また彼を殺したこと(第21章6, 7)。

Quod propter illa malefacta praedictum ei sit ab Elia, quod canes illam comederent (cap. xxi. 23): その悪行のために彼(女)にエリアから予言されたこと、彼女を犬が食うこと(第21章23)。

Quod dejecta sit a fenestra ubi fucata stetit, et quod aspersum sit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt illam (2 Reg. ix. 30-33{1}). 〔彼女は〕窓から投げ落とされた、そこに化粧して立ったこと、また彼女の血から(について)壁へはねかかった、また馬へ、それは彼女を踏みつけた☆(列王記Ⅱ9:30-31)。

☆ この「踏みつけた」は(レキシコンで)確認できませんがこの意味でよいでしょう。

[2] Quoniam omnia Historica aeque ac Prophetica Verbi significant spiritualia Ecclesiae, ita quoque haec: [2] みことばのすべての歴史的なもの、等しくそして預言的なものは、教会の霊的なものを意味しているので、そのようにこれらもまた――

quod haec significent fidem separatam a charitate, constat ex Sensu spirituali, et tunc a collatione; これらが仁愛から分離した信仰を意味することは、霊的な意味から明らかである、またその時、比較から。

nam per “abire et servire Baali,” ac ei “erigere altare,” et “facere lucum,” significatur servire cupiditatibus omnis generis, seu quod idem, diabolo, non cogitando de aliqua mala cupiditate, nec de aliquo peccato, ut faciunt illi quibus nulla doctrina charitatis et vitae est, sed solius fidei: なぜなら、「行くこととバアルに仕えること」そして彼に「祭壇を立てる(建てる)こと」また「木立ち(アシェラ像)をつくること」によって、すべての種類の欲望に仕えることが意味されるから、すなわち、同じことであるが、悪魔に〔仕えることが意味される〕、何らかの悪の欲望について考えないで、何らかの罪について、彼ら行なうように、それらの者に仁愛や生活の教えが何もない、しかし、信仰のみ〔がある〕。

per “occidere prophetas” significatur destruere vera doctrinae ex Verbo: 「預言者を殺すこと」によって、みことばからの教えの真理を破壊することが意味される。

per “velle occidere Eliam” significatur velle ipsum Verbum similiter: 「エリヤを殺すことを欲すること」によって、みことばそのものを同様に欲することが意味される。

per “auferre vineam Nabotho, et illum occidere,” significatur ipsam Ecclesiam, nam “vinea” est Ecclesia: 「ナボテのブドウ畑を取り去ること、また彼を殺すこと」によって、教会そのものが意味される、なぜなら、「ぶどう畑」は教会であるからである。

per “canes” qui illam comederent, significantur cupiditates: 「犬」によって、それは彼女を食った、欲望が意味される。

per “dejectionem e fenestra,” “aspersionem sanguinis ad parietem,” “et proculcationem ab equis,” significatur interitus eorum, nam singula illa etiam significant:  「窓から投げ捨てること」、「壁へ血のはねかかったこと」、「馬により踏みつけられること」によって、彼らの内部が意味される、なぜなら、それら個々のものもまた意味するから――

“fenestra” verum in luce, “sanguis” falsum, “paries” verum in ultimis, “equus” intellectum Verbi. 「窓」が光の中の真理を、「血」が虚偽を、「壁」が最外部の中の真理を、「馬」がみことばの理解力を。

Inde concludi potest, quod illa collata cum fide separata a charitate coincidant, ut amplius constare potest a sequentibus in Apocalypsi, ubi de fide illa agitur. ここから結論されることができる、これら集められた(参照される)ものは仁愛から分離した信仰に一致すること、さらに明らかにすることができるように、「黙示録」の中の続くものから、そこにその信仰について扱われている。

@1 30-33 pro “32, 33, 34″ 注1 「32, 33, 34」の代わりに30-33

 

(3) 訳文

 132.「あなたが女イゼベルを許していること」は、教会の彼らのもとに仁愛から分離した信仰、またそれ(信仰)だけを救うものとする者がいることを意味する。

 仁愛から分離した信仰が「女イゼべル」によって意味されることは、それが霊的な意味によって連鎖の中で解釈され、その信仰が比較される時、今、続くものから明らかである。というのは、これらがアハブの妻イゼべルの行なった悪行であったから――

 

 行って、バアルに仕え、サマリアの中で彼に祭壇を建て、アシェラ像をつくったこと(列王記Ⅰ16:31-33)。

 エホバの預言者を殺したこと(列王記Ⅰ18:4, 13)。

 エリヤを殺すことを欲したこと(第19章1, 2)。

 欺きによって偽りの証人を代理にたて、ナボテのブドウ畑を取り、彼を殺したこと(第21章6, 7)。

 その悪行のために彼女にエリアから、犬が彼女を食うことが予言されたこと(第21章23)。

 〔彼女は〕化粧して立った窓から投げ落とされた、また彼女の血が壁へ、また馬へはねかかった、それは彼女を踏みつけた(列王記Ⅱ9:30-31)。

 

[2] みことばのすべての歴史的なものと等しく預言的なものは、教会の霊的なものを意味しているので、そのようにそれらもまた〔意味する〕――これらが仁愛から分離した信仰を意味することは、霊的な意味から、またその時、比較から明らかである。なぜなら、「行って、バアルに仕えること」そして彼に「祭壇を建てること」また「アシェラ像をつくること」によって、すべての種類の欲望に仕えることが意味されるからである、すなわち、同じことであるが、何らかの悪の欲望について、何らかの罪について考えないで、仁愛や生活の教えが何もない、しかし、信仰のみがある者が行なうように、悪魔に〔仕えることが意味される〕。「預言者を殺すこと」によって、みことばからの教えの真理を破壊することが意味される。「エリヤを殺すことを欲すること」によって、みことばそのものを同様に欲することが意味される。「ナボテのブドウ畑を取り、彼を殺すこと」によって、教会そのものが意味される、なぜなら、「ぶどう畑」は教会であるからである。彼女を食った「犬」によって、欲望が意味される。「窓から投げ捨てること」、「血が壁へはねかかったこと」、「馬により踏みつけられること」によって、彼らの内部が意味される、なぜなら、それら個々のものもまた――「窓」が光の中の真理を、「血」が虚偽を、「壁」が最外部の中の真理を、「馬」がみことばの理解力を意味するからである。

 ここから、これら集められた(参照される)ものは、「黙示録」の中の、そこにその信仰について扱われている続くものからさらに明らかにすることができるように、仁愛から分離した信仰に一致することが結論されることができる。

 

(1) 原文

133. ” Dicentem se prophetissam,” significat et qui illam faciunt ipsam doctrinam Ecclesiae, et super illa condunt omnem Theologiam.―Quod per “prophetam “in Verbo significetur doctrina Ecclesiae, videatur supra (n. 8); similiter, itaque per “prophetissam.” Quod in Ecclesia Christiana Reformata acceptata sit sola fides pro unico medio salvationis, et quod inde opera charitatis sicut non salvifica a fide separata sint, notum est; inde est, quod universa Doctrina salvationis hominis, quae vocatur Theologia, hodie sit illa fides, proinde “mulier Jesabel.”

 

(2) 直訳

133. ” Dicentem se prophetissam,” significat et qui illam faciunt ipsam doctrinam Ecclesiae, et super illa condunt omnem Theologiam.― 133.「自分自身を女預言者と呼ぶことを」は、またその者はそれ〔信仰のみ〕を教会の教えそのものにする、またその上にすべての神学を構成する〔その者〕を意味する。

Quod per “prophetam “in Verbo significetur doctrina Ecclesiae, videatur supra (n. 8); みことばの中の「預言者」によって教会の教えが意味されることは、上に見られる(8番)。

similiter, itaque per “prophetissam.” 同様に、そこで「女預言者」によって。

Quod in Ecclesia Christiana Reformata acceptata sit sola fides pro unico medio salvationis, et quod inde opera charitatis sicut non salvifica a fide separata sint, notum est; 改革派のキリスト教会の中で信仰のみが救いの唯一の手段をして受け入れられていること、またここから仁愛の働きは救いをなすものでないように信仰から分離されていることがよく知られている。

inde est, quod universa Doctrina salvationis hominis, quae vocatur Theologia, hodie sit illa fides, proinde “mulier Jesabel.” ここからである、人間の救いの教え全体は、それは神学と呼ばれる、今日、その信仰であること、したがって「女イゼべル」〔である〕。

 

(3) 訳文

 133.「自分自身を女預言者と呼ぶことを」は、それ〔信仰のみ〕を教会の教えそのものにする、またその上にすべての神学を構成する者を意味する。

 みことばの中の「預言者」によって教会の教えが意味されることは、前に見られる(8番)。同様に、そこで「女預言者」によって。

 改革派のキリスト教会の中で信仰のみが救いの唯一の手段をして受け入れられている、またここから仁愛の働きは救いをなすものでないように信仰から分離されていることがよく知られている。ここから、神学と呼ばれる人間の救いの教え全体は、今日、その信仰であり、したがって「女イゼべル」である。

原典講読『啓示された黙示録』 134原文

134. ” Docere et seducere Meos servos scortari,” significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur.―Per “docere et seducere servos Domini,” est illos qui possunt et volunt instrui in veris ex Verbo; quod “servi Domini” dicantur qui in veris sunt, videatur supra (n. 3, 128); et per “scortari” significatur adulterare et falsificare Verbum; quod hoc per “scortari” significetur, est quia in singulis Verbi est conjugium boni et veri, et hoc conjugium rumpitur cum bonum separatur et aufertur a vero. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra(n. 80-90); ex eo est, quod per “scortari” significetur adulterare bona et falsificare vera Verbi; et quia hoc est spiritualis scortatio, ideo etiam illi qui ex propria ratione falsificaverunt Verbum, post mortem dum in Mundum spiritualem veniunt, fiunt scortatores; et, quod adhuc coram Orbe latuit, quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque ad exclusionem operum charitatis, in cupidine adulterii filii cum matre sint; quod illi in cupidine tam nefandi adulterii sint, saepius in Mundo spirituali perceptum est. Memento hujus, et post mortem inquire, et confirmaberis; hoc prius revelare non ausus sum, quia laedit aures. [2] Hoc adulterium significatur per

 

Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui (Genes. xxxv. 22);

 

nam per “Rubenem” illa fides significatur; quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene,

 

“Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit” (Genes. xlix. 3, 4);

 

quod ideo primogenitura ei adempta sit:

 

“Ruben primogenitus Israelis; sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi” (1 Chron. v. 1).

 

Quod per “Rubenem” repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. vii. vers. 5, videbitur. [3] Quod per “scortationes” significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis:

 

“Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas” (2 Reg. ix. 22);

 

per “scortationes Isabelis” non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (n. 132).

 

“Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta{1} annis, et portabunt Scortationem vestras{2}” (Num. xiv. 33);

“Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos” (Levit. xx. 6{3});

“Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum” (Exod. xxxiv. 15{4}):

“Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortatiomnibus tuis: quare Meretrix audi verbum Jehovae” (Sach. xvi. 11, 16, 26, 28, 29, 32, 33, 35. seq.).

 

“Hierosolyma” ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; per “scortationes” ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per “Aegyptum” significatur scientia Naturalis hominis, per “Aschurem” ratiocinatio inde, per “Chaldaeam” prophanatio veri, et per “Babelem” prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit.

 

[4] “Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam” (Ezech. xxiii. 2, 3, 5, 7, [8,] 11, 14, 16, 17, seq.).

 

“Duae filiae ejusdem matris” etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per “scortationes” hic ut supra describuntur. [5] Pariter in his:

 

“Scortata es cum sociis multis: prophanasti terram Scortationibus tuis et malitia tua: num vidisti quid fecit aversa Israel abiens super omnem montem altum et Scortabatur: etiam perfida Juda abivit et Scortata est: adeo ut a voce Scortationis suae prophanaverit terram: Moechata est cum lapide et ligno” (Jerem. iii. 1, 2, 6, 8, 9{5};

 

et alibi:

 

“Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite si inveniatis virum qui sit faciens judicium et quaerens veritatem: cum saturavi eos, Scortati sunt, et in domum Meretricis turmatim venerunt” (Jerem. v. 1, 7); 「

“Adulteria tua, hinnitus tuos, scelus Scortationis tuae, super collibus in agro abominationes tuas vidi: vae tibi Hierosolyma, non mundaberis” (Jerem. xiii. 27); 「

“In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, Adulterando et eundo in mendacio” (Jerem. xxiii. 14); 「

“Fecerunt Stultitiam in Israele, Scortati sunt, et locuti sunt Verbum Meum in Nomine Meo mendaciter” (Jerem. xxix. 23): 「

“Peccarunt Mihi, gloriam eorum in ignominiam convertam, Scortabantur quia Jehovam dereliquerunt: Scortatio occupavit cor eorum Scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae Adulterantur” (Hosch. iv. 7(, 10, 11, 13)): 「

“Ego novi Ephraimum, quod omnino Scortatus sit, et pollutus sit Israel” Hosch. v. 3): 「

“In domo Israelis vidi rem foedam, ibi Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel” (Hosch. vi. 10). 「

 

“Israel” ibi est Ecclesia, ac “Ephraim” est intellectu Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur “scortatus est Ephraim et pollutus est Israel.” [6] Quoniam Ecclesia falsificaverat Verbum, mandatum est Prophetae Hoscheae ut acciperet sibi Meretricem in uxorem, dicendo,

 

“Accipe tibi mulierem Scortationum et liberos Scortationum, quia Scortando Scortatur terra post Jehovam” (Hosch. i. 2{6}); 「

 

denuo: 

 

“Ama mulierem amatam socio, et Adulteram” (Hosch. iii. 1).

 

Quoniam Ecclesia Judaica talis fuit, ideo Gens Judaica a Domino vocata est

 

“Generatio Adultera” (Matth. xii. 39; cap. xvi. 4; Marc. viii. 38);

 

et apud Esajam,

 

“Semen Adulteri” (lvii{7}. 3):

 

et apud Nahum:

 

“Vae urbi sanguinum, tota in mendacio, multitudo confossorum prae multitudine Scortationum Scorti, vendentes gentes per Scortationes suas” (iii. 1, 3, 4).

 

[7] Quoniam “Babylon” prae caeteris in Christiano Orbe adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur “magna Meretrix,” et haec de illa dicuntur in Apocalypsi:

 

“Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes gentes” (xiv. 8);

“Babylon a vino furoris Scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum illa Scortati sunt” (xviii. 3);

Angelus dixit, “Monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua Scortati sunt reges terrae” (xvii. 1, 2);

“Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram Scortatione sua” (xix. 2).

 

Ex his nunc manifeste patet, quod “adulterari” et “scortari” significent adulterare et falsificare bona et vera Verbi.

@1 quadraginta pro “70” @2 vestras pro “suas” @3 6 pro “5” @4 15 pro“16” @5 1, 2, 6, 8, 9 pro “6, 8″  @6 2 pro “7” @7 lvii. pro “lvi.”

原典講読『啓示された黙示録』 134直訳[2]まで

(2) 直訳

134. ” Docere et seducere Meos servos scortari,” significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur.― 134.「わたしのしもべたちを教えることまた惑わすこと、淫行をすること」は、そのことから、みことばの真理を虚偽化することが生じる、を意味する――

Per “docere et seducere servos Domini,” est illos qui possunt et volunt instrui in veris ex Verbo; 「主のしもべたちを教えることまた惑わすこと」によって、彼らを〔そうすることが〕である、その者はみことばからの真理を教えられことができる、また欲する。

quod “servi Domini” dicantur qui in veris sunt, videatur supra (n. 3, 128); 「主のしもべたち」は真理の中にいる者と呼ばれることは、上に見られる(3、128番)。

et per “scortari” significatur adulterare et falsificare Verbum; また「淫行をすること」によって、みことばを不純化することと虚偽化することが意味される。

quod hoc per “scortari” significetur, est quia in singulis Verbi est conjugium boni et veri, et hoc conjugium rumpitur cum bonum separatur et aufertur a vero. このことが「淫行すること」によって意味される、みことばの個々のものの中に善と真理の結婚があるからである、またこの結婚は、善が真理から分離される、また取り去られるとき破られる。

Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90); みことばの個々のものの中に主と教会の結婚があること、またここから善と真理の、『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に見られる(80-90番)。

ex eo est, quod per “scortari” significetur adulterare bona et falsificare vera Verbi; そのことからである、「淫行すること」によって、善を不純化することとみことばの真理を虚偽化することが意味される。

et quia hoc est spiritualis scortatio, ideo etiam illi qui ex propria ratione falsificaverunt Verbum, post mortem dum in Mundum spiritualem veniunt, fiunt scortatores; またこれが霊的な淫行であるので、それゆえ、彼らもまた、その者は自己の理性から、みことばを虚偽化した、死後、霊界の中にやって来る時、淫行者になる。

et, quod adhuc coram Orbe latuit, quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque ad exclusionem operum charitatis, in cupidine adulterii filii cum matre sint; また、依然として世の前に隠れていること〔であるが〕、彼らは、その者は信仰のみを仁愛の働きを排除までも確信した、母との息子の姦淫の欲望の中にいる、

quod illi in cupidine tam nefandi adulterii sint, saepius in Mundo spirituali perceptum est. これほどに恐るべき姦淫の欲望の中にいる彼らが、しばしば、霊界の中で知覚される。

Memento hujus, et post mortem inquire, et confirmaberis; この〔ことを〕記憶せよ、また死後に調べよ、また、あなたは確信するであろう。

hoc prius revelare non ausus sum, quia laedit aures. このことを以前、わたしは啓示する(明らかにする)ことを大胆でない、耳を害うからである。

[2] Hoc adulterium significatur per [2] この姦淫が~によって意味される

 

Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui (Genes. xxxv. 22); ルベンの姦淫、自分の父のめかけビルハとの(創世記35:22)。

 

nam per “Rubenem” illa fides significatur; なぜなら、「ルベン」によって、その信仰が意味されるからである。

quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; その理由で、自分の父イスラエルから呪われた、またその後、彼に(から)長子の権利は奪われた

dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene, というのは、彼の父イスラエルは言った、息子たちについて預言して、ルベンについて、

 

“Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; 「ルベンよ、私の長子、あたはわたしの力強さ、また私の力の始まり。

levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit” (Genes. xlix. 3, 4); 水のように軽い、すぐれない、あなたの父の寝床に上った、その時、汚した、私の寝椅子に上った」(創世記49:3, 4)。

 

quod ideo primogenitura ei adempta sit: それゆえ、長子の権利は彼に(から)奪われた。

 

“Ruben primogenitus Israelis; 「ルベンはイスラエルの長子〔であった〕。

sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi” (1 Chron. v. 1). しかし、自分の父の寝椅子を汚したので、彼の長子の権利はヨセフの息子たちに与えられた」(歴代誌5:1)。

 

Quod per “Rubenem” repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. vii. vers. 5, videbitur. 「ルベン」によっいぇ、善からの真理、すなわち、仁愛からの信仰が表象されたことは、またそのと、善から分離した真理、すなわち、仁愛から分離した信仰が、第7章5節に、説明の中に、見られる(であろう)。

原典講読『啓示された黙示録』 134直訳[3]

[3] Quod per “scortationes” significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis: [3] 「淫行」によって、みことばの中の善と真理の不純化と虚偽化が意味されることは、これらの箇所から明らかにすることができる――

 

“Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; 「ヨラムがエフーを見たとき、言った、平和か、エフーよ。

qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas” (2 Reg. ix. 22); その者は言った、何が平和か、あなたの母イゼべルの淫行までも〔行われているときに〕、また多くの魔術(加持祈祷)」(列王記Ⅱ9:22)。

 

per “scortationes Isabelis” non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (n. 132). 「イゼべルの淫行」によって何らかの淫行が意味されない、しかし、彼(女)の行為が、それらについて上に(132番)。

 

“Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta{1} annis, et portabunt Scortationem vestras{2}” (Num. xiv. 33); 「あなたがたの息子たちは荒野の中で四十年、〔羊を〕飼う者になる、またあなたがたの淫行を運ぶ(担う)」(民数記14:33)。

“Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos” (Levit. xx. 6{3}); 「わたしは霊魂を切り離す(取り除く)、それは占い師(霊媒)と占い師を受け入れる、淫行へ向けて彼らの後ろに〔行く〕」(レビ記20:6)。

“Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum” (Exod. xxxiv. 15{4}): 「〔その〕地の住民と契約を結んではならない、彼らの神々の後ろに淫行してはならない」(出エジプト記34:15)。

“Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: 「エルサレム、あなたはあなたの美で信頼した、またあなたの名声のために淫行した、あなたの淫行を通り過ぎるすべての者の上に注ぎ出すまでにも。

Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: あなたは、あなたの近隣のエジプト人の息子と淫行した、肉の大きな、またあなたの淫行を増して。

Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: アッシリア人の息子と淫行した、あなたに何も満ち飽きることがないとき、それらの者と淫行をしたとき。

multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. あなたの淫行をカルデヤまでも増して。

Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. 姦淫の女は、自分の男の下に(~の形の下に)他の者を受け入れる。

Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortatiomnibus tuis: すべての者は自分の淫婦(娼婦)に報酬を与える、けれども、あなたはすべての者に報酬を与えた、あなたへやって来るために、輪の中へ、あなたの淫行の中へ――

quare Meretrix audi verbum Jehovae” (Ezech. xvi. 11, 16, 26, 28, 29, 32, 33, 35. seq.). それゆえ、淫婦(娼婦)よ、エホバのことばを聞け」(エゼキエル16:11, 16, 26, 28, 29,32, 33, 35以降)。

 

“Hierosolyma” ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; 「エルサレム」はそこにイスラエルとユダヤの教会である。

per “scortationes” ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; 彼の「淫行」によって、みことばの不純化と虚偽化が意味される。

et quia in Verbo per “Aegyptum” significatur scientia Naturalis hominis, per “Aschurem” ratiocinatio inde, per “Chaldaeam” prophanatio veri, et per “Babelem” prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit. また、みことばの中の「エジプト人」によって自然的な人の知識が意味されるので、「アッシリア人」によってそこからの推論、「カルデヤ人」によって真理の冒涜、また「バビロン」によって善の冒涜、それゆえ、言われる、彼らと淫行をしたこと。

原典講読『啓示された黙示録』 134直訳[4]

[4] “Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: [4] 一人の母の娘たち〔である〕二人の女たちがエジプトで淫行した、自分の青年期の中で淫行した。

Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; 一人はわたしの下で淫行した、また近いアッシリア人の恋人を愛した、彼らの上に自分の淫行を明け渡した。

attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. それにもかかわらず、自分の淫行をエジプトの中でやめなかった。

Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: もう一人は彼女よりももっと自分の愛を汚した、また自分の淫行を姉妹の淫行の上に。

addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; 淫行へ加えた、カルデア人を愛した。

venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam” (Ezech. xxiii. 2, 3, 5, 7, [8,] 11, 14, 16, 17, seq.). バビロンの息子たちは彼女へやって来た、愛の同衾(寝床)へ、また彼女を自分の淫行によって汚した(エゼキエル23:2, 3, 5, 7, 8, 11, 16, 17以降)。

 

“Duae filiae ejusdem matris” etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per “scortationes” hic ut supra describuntur. [同じ母の二人の娘たち]もまたイスラエルとユダヤの教会である、彼女たちのみことばの不純化と虚偽化が「淫行」によってここに上のように描かれて(述べられて)いる。