(1) 原文
50. ” Et Vox Ipsius tanquam Vox aquarum multarum,” significat Divinum Verum Naturale.―Quod “Vox,” cum a Domino, significet Divinum Verum, videatur supra (n. 37); quod “Aquae” significent vera, et in specie vera naturalia, quae sunt cognitiones ex Verbo, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus sequentia solum adducentur:
“Plena est Terra scientia Jehovae, sicut Aquae mare contegunt” (Esaj. xi. 9);
“Tunc haurietis Aquas cum laetitia ex fontibus salutis” (Esaj. xii. 3);
“Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, Panis dabitur et Aqua fidelis” (Esaj. xxxiii. 15, 16):
“Pauperes et egeni quaerentes Aquam, sed non; lingua eorum siti defecit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum Aquarum, et terram siccam in scaturigines Aquarum, ut videant, agnoscant, attendant et intelligant” (Esaj. xli. 17, 18, 20{1});
“Effundam Aquas super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum Meum” (Esaj. xliv. 3);
“Exorietur in tenebris lux tua, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus Aquarum, cujus Aquae non mentientur” (Esaj. lviii. 10, 11{2});
“Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, Fontem Aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent Aquas” (Jerem. ii. 13);
“Magnates miserunt minorennes Aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt Aquas, reversa sunt vasa eorum vacua” (Jerem. xiv. 3);
“Deseruerunt Fontem Aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii{3}. 13);
“Cum fletu venient, et, cum fletu adducam eos, ducam eos ad fontem Aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9);
“Frangam baculum Panis, et Aquas in mensura et stupore bibent, ut contabescant propter iniquitates” (Ezech. iv. 16, 17; cap. xii. 18, 19; Esaj. li. 14);
“Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, nec sitim ad Aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, et discurrent ad audiendum Verbum Jehovae, nec invenient: in die illo deficient virgines et juvenes siti” (Amos viii. 11-13);
“In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma” (Sach. xiv. 8{4});
“Jehovah Pastor meus, ad Aquas quietum deducet me” (Psalm. xxiii. 1, 2{5});
“Non sitient, Aquas e Petra effluere faciet illis, et findet Petram ut effluant Aquae” (Esaj.{6} xlviii. 21);
“Deus, mane quaero Te, sitit anima mea, lassus sine Aquis” (Psalm. lxiii. 2 [B.A. 1]);
“Jehovah mittit Verbum, spirare facit ventum, ut fluant Aquae” (Psalm. cxlvii. 18, 19)
“Laudate Jehovam Caeli caelorum, et Aquae quae desuper Caelis” (Psalm. cxlviii. 4);
Jesus ad fontem Jacobi sedens dixit mulieri, “Omnis qui biberit ex hac Aqua{7}, sitiet iterum; qui vero biberit ex Aqua, quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et Aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons Aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 7-15);
“Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent Aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38{8});
“Sitienti dabitur ex fonte Aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
“Ostendit illi fluvium Aquae vitae exeuntem e throno Dei et Agni” (Apoc. xxii. 1);
“Spiritus et Sponsa dicunt (Veni), et qui audit dicat Veni, et qui sitit veniet, et qui vult accipiet Aquam vitae gratis” (Apoc. xxii. 17);
Per “Aquas” in his locis intelliguntur vera; unde patet quod per “vocem aquarum multarum” intelligatur Divinum Verum Domini in Verbo, pariter in his locis:
“Ecce gloria Dei Israelis venit ex via Orientis, et vox Ipsius sicut Vox Aquarum multarum, et terra illustrata est a Gloria Ipsius” (Ezech. xliii. 2{9});
“Audivi vocem e Caelo, tanquam Vocem Aquarum multarum” (Apoc. xiv. 2);
“Vox Jehovae super Aquis, Jehovah super Aquis multis” (Psalm. xxix. 3{10}).
Cum scitur quod per “Aquas” in Verbo intelligantur Vera in naturali homine, constare potest quid significatum est per Lavationes in Ecclesia Israelitica; et quoque quid significatur per Baptismum; et quoque per haec Domini verba apud Johannem:
“Nisi homo generatus fuerit ex Aqua et Spiritu, non potest ingredi in Regnum Dei” (iii. 5);
“ex Aqua” significat per Vera, et “ex Spiritu” significat Vitam secundum illa. Quod “Aquae” in opposito sensu significent falsa, videbitur in sequentibus.
@1 17, 18, 20 pro “17, 19, 21″ @2 10, 11 pro “10” @3 xvii. pro“xvi.” @4 8 pro “3” @5 1, 2 pro “2” @6 Esaj. pro “Psalm.” @7 Aqua pro “qua” @8 37, 38 pro “27, 28″ @9 2 pro “3” @10 3 pro “23”
(2) 直訳
50. ” Et Vox Ipsius tanquam Vox aquarum multarum,” significat Divinum Verum Naturale.― 50 「その方の声は多くの水のよう〔であった〕」は、自然的な神的真理を意味する――
Quod “Vox,” cum a Domino, significet Divinum Verum, videatur supra (n. 37); 「声」が主からのとき、神的真理を意味することは、上に見られる(37番)。
quod “Aquae” significent vera, et in specie vera naturalia, quae sunt cognitiones ex Verbo, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus sequentia solum adducentur: 「水」が真理を意味することは、また特に自然的な真理を、それはみことばからの知識である、みことばの中の多くの箇所から明らかである、それらから続く(次の)ものだけが提示される――
“Plena est Terra scientia Jehovae, sicut Aquae mare contegunt” (Esaj. xi. 9); 「地はエホバの知識が満ちている、水が海をおおうように」(イザヤ11:9)。
“Tunc haurietis Aquas cum laetitia ex fontibus salutis” (Esaj. xii. 3); 「その時、あなたがたは水を汲む、喜びとともに、救いの泉から」(イザヤ12:3)。
“Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, Panis dabitur et Aqua fidelis” (Esaj. xxxiii. 15, 16): 「公正の中で歩く者、また正直を話す、パンが与えられる、また水が忠実〔である〕」(イザヤ33:15, 16)。
“Pauperes et egeni quaerentes Aquam, sed non; 「水を求めている貧しい者と乏しい者、しかし、〔水は〕ない。
lingua eorum siti defecit: 彼らの舌は渇いて衰えた。
aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum Aquarum, et terram siccam in scaturigines Aquarum, ut videant, agnoscant, attendant et intelligant” (Esaj. xli. 17, 18, 20{1}); わたしは丘の上に川を開く、また谷間の真ん中の中に泉を置く、荒野を水の池の中に、また乾いた地を水の噴水の中に、彼らが見る、認める、聞く、また理解するために」(イザヤ41:17, 18,20)。
“Effundam Aquas super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum Meum” (Esaj. xliv. 3); 「わたしは渇きの上に水を注ぐ、また乾いた土地の上に流れを、わたしはわたしの霊を注ぐ」(イザヤ44:3)。
“Exorietur in tenebris lux tua, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus Aquarum, cujus Aquae non mentientur” (Esaj. lviii. 10, 11{2}); 「暗やみの中であなたの光が上がる、あなたがよく潤った庭園のようであるように、また水の出口(=泉)のように、その水は偽らない」(イザヤ58:10, 11)。
“Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, Fontem Aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent Aquas” (Jerem. ii. 13); 「二つの悪をわたしの民は行なった、わたしを見捨てた、いのちの水の泉を、〔泉の〕くぼみを自分自身に切り出す、それは水を保たない」(エレミヤ2:13)。
“Magnates miserunt minorennes Aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt Aquas, reversa sunt vasa eorum vacua” (Jerem. xiv. 3); 「大人物(高官)は少年を水のために送った、くぼみへやって来た、水を見つけなかった、彼らの空(から)の器で帰った」(エレミヤ14:3)。
“Deseruerunt Fontem Aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii{3}. 13); 「彼らは生きた水の泉、エホバを見捨てた」(エレミヤ17:3)。
“Cum fletu venient, et, cum fletu adducam eos, ducam eos ad fontem Aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9); 「彼らは泣くこととともにやって来る、また、泣くことにわたしは彼らを連れて来る、わたしは彼らを水の泉へ導く、まっ直ぐな道の中で」(エレミヤ31:9)。
“Frangam baculum Panis, et Aquas in mensura et stupore bibent, ut contabescant propter iniquitates” (Ezech. iv. 16, 17; cap. xii. 18, 19; Esaj. li. 14); 「わたしはパンの杖を折る、また量りの中の水を、また驚いて飲む、不法のために衰弱するように〔なる〕」(エゼキエル:16, 17、第12章18, 18、イザヤ51:14)。
“Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; 「見よ、日がやって来る、それ(日)にわたしは地の中に飢饉を送る。
non famem ad panem, nec sitim ad Aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; パンへの飢饉ではない、水への渇きでもない、しかし、エホバのみことばを聞くことへ。
vagabuntur a mari ad mare, et discurrent ad audiendum Verbum Jehovae, nec invenient: 彼らは海から海へさまよう、またエホバのみことばを聞くことへ走りまわる、また見つけない。
in die illo deficient virgines et juvenes siti” (Amos viii. 11-13); その日の中で、乙女と若者たちは渇きで衰える」(アモス8:11-13)。
“In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma” (Sach. xiv. 8{4}); 「その日の中で、生きた水がエルサレムから出てくる」(ゼカリヤ14:8)。
“Jehovah Pastor meus, ad Aquas quietum deducet me” (Psalm. xxiii. 1, 2{5}); 「エホバは私の羊飼い、私を静かな水へ導く」(詩篇23:1, 2)。
“Non sitient, Aquas e Petra effluere faciet illis, et findet Petram ut effluant Aquae” (Esaj.{6} xlviii. 21); 「彼らは渇かない、〔主は〕岩から水を彼らに流れ出ることをする、また岩を裂く、水が流れ出るように」(イザヤ48:21)。
“Deus, mane quaero Te, sitit anima mea, lassus sine Aquis” (Psalm. lxiii. 2 [B.A. 1]); 「神よ、朝に、私はあなたを求める、私の霊魂は渇いている、水なしに疲れた」(詩篇63:1)。
“Jehovah mittit Verbum, spirare facit ventum, ut fluant Aquae” (Psalm. cxlvii. 18, 19) 「エホバはみことばを送る、風を吹くことをする、水が流れるように」(詩篇147:18)。
“Laudate Jehovam Caeli caelorum, et Aquae quae desuper Caelis” (Psalm. cxlviii. 4); 「エホバをほめたたえよ、天の天よ、また水よ、それは天の上からの」(詩篇148:4)。
Jesus ad fontem Jacobi sedens dixit mulieri, “Omnis qui biberit ex hac Aqua{7}, sitiet iterum; イエスはヤコブの泉に座っていて、女に言った、「この水から飲むすべての者は、再び乾く。
qui vero biberit ex Aqua, quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; けれども、水から飲む者は、それをわたしが与える、永遠に渇かない。
et Aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons Aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 7-15); また水は、それをわたしは与える、彼の中で、永遠のいのちの中へわき出る水の泉となる」(ヨハネ4:7-15)。
“Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito Me, et bibito; 「イエスは言った、もしだれかが渇いているなら、わたしに来い(未来)、また飲め(未来)。
quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent Aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38{8}); だれでもわたしの中に信じる〔者は〕、聖書が言うように、川が彼の腹から生きている水が流れ出る」(ヨハネ7:37, 38)。
“Sitienti dabitur ex fonte Aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6); 「渇いている者は、いのちの水の泉から与えられる、無料で(ただで)」(黙示録21:6)。
“Ostendit illi fluvium Aquae vitae exeuntem e throno Dei et Agni” (Apoc. xxii. 1); 「彼は神と小羊の王座から出て来るいのちの水の川を見せた」(黙示録22:1)。
“Spiritus et Sponsa dicunt (Veni), et qui audit dicat Veni, et qui sitit veniet, et qui vult accipiet Aquam vitae gratis” (Apoc. xxii. 17); 「霊と花嫁は言う(来い)、また聞く者は言う、来い、また渇いている者はやって来る、また欲する者はいのちの水を受ける、無料で(ただで)」(黙示録22:17)。
Per “Aquas” in his locis intelliguntur vera; 「水」によって、これらの箇所の中で真理が意味される。
unde patet quod per “vocem aquarum multarum” intelligatur Divinum Verum Domini in Verbo, pariter in his locis: ここから明らかである、「多くの水の声」によって、みことばの中の主の神的真理を意味すること、同じくこれらの箇所の中に――
“Ecce gloria Dei Israelis venit ex via Orientis, et vox Ipsius sicut Vox Aquarum multarum, et terra illustrata est a Gloria Ipsius” (Ezech. xliii. 2{9}); 「見よ、イスラエルの神の栄光が東の道からやって来る、またその方の声は多くの水の声、また地はその方の栄光により照らされた」(エゼキエル43:2)。
“Audivi vocem e Caelo, tanquam Vocem Aquarum multarum” (Apoc. xiv. 2); 「私は天から声を聞いた、あたあかも多くの水のような声を」(黙示録14:2)。
“Vox Jehovae super Aquis, Jehovah super Aquis multis” (Psalm. xxix. 3{10}). 「水の上のエホバの声、エホバは多くの水の上に〔いる〕」(詩篇29:3)。
Cum scitur quod per “Aquas” in Verbo intelligantur Vera in naturali homine, constare potest quid significatum est per Lavationes in Ecclesia Israelitica; みことばの中の「水」によって自然的な人間の中の真理が意味されることが知られるとき、明らかにすることができる、何がイスラエル教会の中の洗うことによって意味されるか。
et quoque quid significatur per Baptismum; そしてまた何が洗礼によって意味されるか。
et quoque per haec Domini verba apud Johannem: そしてまた「ヨハネ(福音書)」のもとの主のこれらのことばによって――
“Nisi homo generatus fuerit ex Aqua et Spiritu, non potest ingredi in Regnum Dei” (iii. 5); 「人間は水と霊から生まれ(未来完了)ないなら、神の王国の中へ入ることができない」(3:5)。
“ex Aqua” significat per Vera, et “ex Spiritu” significat Vitam secundum illa. 「水から」は真理によってを意味する、また「霊から」はそれにしたがった生活を意味する。
Quod “Aquae” in opposito sensu significent falsa, videbitur in sequentibus. 「水」が正反対の意味の中で虚偽を意味することは、続くものの中に見られる。
@1 17, 18, 20 pro “17, 19, 21″ 注1 「17, 19, 21」の代わりに17, 18, 20
@2 10, 11 pro “10” 注2 「22」の代わりに21
@3 xvii. pro “xvi.” 注3 「xvi.」の代わりにxvii.
@4 8 pro “3” 注4 「3」の代わりに8
@5 1, 2 pro “2” 注5 「22」の代わりに1, 2
@6 Esaj. pro “Psalm.” 注6 「Psalm.」代わりにEsaj.
@7 Aqua pro “qua” 注7 「qua」の代わりにAqua
@8 37, 38 pro “27, 28″ 注8 「22, 28」の代わりに37, 38
@9 2 pro “3” 注9 「3」の代わりに2
@10 3 pro “23” 注10 「23」の代わりに3
(3) 訳文
50 「その方の声は多くの水のよう〔であった〕」は、自然的な神的真理を意味する――
「声」が主からのとき、神的真理を意味することは、前に見られる(37番)。「水」が真理を、また特に、みことばからの知識である自然的な真理を意味することは、みことばの中の多くの箇所から明らかであり、それらから続く(次の)ものだけが示される――
「水が海をおおうように、地はエホバの知識が満ちている」(イザヤ11:9)。
「その時、あなたがたは、喜びとともに、救いの泉から水を汲む」(イザヤ12:3)。
「公正の中で歩き、正直に話す者は、パンが与えられ、水が忠実〔である〕」(イザヤ33:15, 16)。
「水を求めている貧しい者と乏しい者、しかし、〔水は〕ない。彼らの舌は渇いて衰えた。わたしは丘の上に川を開く、また谷間の真ん中に泉を、荒野を水の池の中に、また乾いた地を水の噴水の中に置く、彼らが見、認め、聞き、理解するためである」(イザヤ41:17, 18,20)。
「わたしは渇きの上に水を注き、乾いた土地の上に流れを〔置く〕、わたしはわたしの霊を注ぐ」(イザヤ44:3)。
「暗やみの中であなたの光が上がる、あなたがよく潤った庭園のようであるように、また水の出口のように、その水は偽らない」(イザヤ58:10, 11)。
「二つの悪をわたしの民は行なった、わたしを、いのちの水の泉を見捨てた、〔泉の〕くぼみを自分自身に切り出した、それは水を保たない」(エレミヤ2:13)。
「大人物は少年を水のために送った。くぼみへやって来た、水を見つけなかった、彼らの空(から)の器で帰った」(エレミヤ14:3)。
「彼らは生きた水の泉エホバを見捨てた」(エレミヤ17:3)。
「彼らは泣くこととともにやって来る、また、泣くことへ、わたしは彼らを連れて来る、わたしは彼らをまっ直ぐな道の中で水の泉へ導く」(エレミヤ31:9)。
「わたしはパンの杖を折る、また彼らは量られた水を、驚いて飲み、不法のために衰弱するようになる」(エゼキエル:16, 17、第12章18, 18、イザヤ51:14)。
「見よ、日がやって来る、その日に、わたしは地の中に飢饉を送る。パンへの飢饉ではない、水への渇きでもない、しかし、エホバのみことばを聞くことへ〔の飢饉である〕。彼らは海から海へさまよい、エホバのみことばを聞くことへ走りまわる、また見つけない。その日に、乙女と若者たちは渇きで衰える」(アモス8:11-13)。
「その日に、生きた水がエルサレムから出てくる」(ゼカリヤ14:8)。
「エホバは私の羊飼い、私を静かな水へ導く」(詩篇23:1, 2)。
「彼らは渇かない、〔主は〕岩から水を彼らに流れ出ることをする、また岩を、水が流れ出るように裂く」(イザヤ48:21)。
「神よ、朝に、私はあなたを求める、私の霊魂は渇き、水なしに疲れた」(詩篇63:1)。
「エホバは、みことばを送り、水が流れるように風が吹くことをされる」(詩篇147:18)。
「エホバをほめたたえよ、天の天よ、また天の上からの水よ」(詩篇148:4)。
イエスはヤコブの泉に座って、女に言われた、「この水から飲むすべての者は再び乾く。けれども、わたしが与える水から飲む者は永遠に渇かない。わたしが与える水は、彼の中で、永遠のいのちの中へわき出る水の泉となる」(ヨハネ4:7-15)。