原典講読『啓示された黙示録』 教えの事柄 (9)(原文)

DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS REFORMATORUM, IN COMPENDIO.

改革派の教会と宗教の教えの事柄、要約の中で

(1) 原文

Quoniam in Apocalypsi in Sensu ejus spirituali multum agitur de Reformatis, ideo etiam in ingressu ad Explicationes, aperienda sunt Doctrinalia illorum, et quidem in hoc ordine : ―(1.) DE DEO, (2.) DE CHRISTO DOMINO, (3.) DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS, (4.) DE LEGE ET EVANGELIO, (5.) DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE, (6.) DE PECCATO ORIGINALI, (7.) DE BAPTISMO, (8.) DE SACRA CAENA, (9.) DE LIBERO ARBITRIO, et (10.) DE ECCLESIA.


1. DE DEO.―De Deo creditur secundum fidem symbolicam Athanasianam, quae, quia in cujusvis manu est, non hic assumitur: quod credatur in Deum Patrem ut Creatorem et Conservatorem, in Deum Filium ut Salvatorem et Redemptorem, et in Spiritum Sanctum ut Illustratorem et Sanctificatorem, etiam notum est.

2. DE CHRISTO DOMINO.―De Persona Christi non docetur similiter ab omnibus Reformatis. A Lutheranis, ita:

 

Quod Virgo Maria non verum Hominem duntaxat, sed et verum Dei Filium conceperit et genuerit, unde recte Mater Dei appellatur et revera est: quod in Christo duae naturae sint, Divina et Humana, Divina ab aeterno, et Humana in tempore; quod duae illae naturae personaliter unitae sint, ita prorsus ut non sint duo

Christi, unus Filius Dei, alter Filius Hominis, sed ut unus et idem sit Filius Dei et Filius Hominis; non quod duae illae naturae in unam substantiam commixtae sint, nec quod una in alteram mutata sit, sed quod utraque natura retineat suas proprietates essentiales, quae quales sunt, etiam describitur: quod unio illarum sit hypostatica, et quod haec sit summa communio, qualis est animae et corporis; quod sic recte dicatur, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. [2] Quod non ut nudus Homo tantum pro nobis passus sit, sed talis Homo, cujus Humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilem unionem et communionem habet, ut cum Eo una facta sit Persona: quod vere Filius Dei pro nobis passus sit, sed usque secundum proprietates Humanae naturae: quod Filius Hominis, per quem intelligitur Christus quoad Humanam naturam, ad dextram Dei realiter exaltatus sit, cum Ille in Deum assumtus fuit, quod factum est, ut primum in utero matris a Spiritu Sancto conceptus est: quod Christus illam Majestatem ratione unionis personalis semper habuerit, sed quod in statu exinanitionis, non nisi quantum Ei visum fuit, exercuerit; at quod formam servi post resurrectionem plene et prorsus deposuerit, et Humanam naturam seu essentiam in plenariam usurpationem Divinae Majestatis collocaverit; et quod hoc modo in gloriam ingressus sit; verbo, Christus verus Deus et Homo in una indivisa Persona est et permanet in aeternum; ac verus, omnipotens, ac aeternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei praesens gubernat omnia in Caelis et in terris, et quoque implet omnia, nobiscum est, in nobis habitat et Operatur: quod non sit adorationis differentia, quia per naturam quae cernitur adoratur Divinitas quae non cernitur: quod Divina Essentia proprias suas excellentias Humanae naturae communicet et impertiat; et quod Divinas suas operationes per corpus sicut per Organum perficiat; quod sic omnis plenitudo Divinitatis in Christo habitet corporaliter, secundum Paulum. [3] Quod incarnatio facta sit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hostia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; quod incarnatus sit ex substantia Spiritus Sancti, sed quod Humana natura a Virgine Maria producta sit, quam ut Verbum assumpsit et Sibi univit: quod sanctificet credentes in Ipsum, misso in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur et vivificet illos, ac defendat contra diabolum et vim peccati. Quod Christus ad inferos descenderit, et infernum pro omnibus credentibus destruxerit; quo autem modo haec fuerunt effecta, non curiose vult ut scrutentur, sed hujus rei cognitio alteri saeculo reservetur, quando non modo hoc mysterium, sed etiam alia multa revelabuntur.

 

Haec sunt ex Luthero, Augustana Confessione, et Concilio Nicaeno, Articulis Smalcaldicis; videatur Formula Concordiae.

[4] Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula Concordiae, creditur,

 

Quod Christus secundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona et finitam potentiam acceperit, ita quod sit Homo sicut alius, retinens proprietates carnis; quod ideo quoad Humanam naturam non sit Omnipraesens et Omnisciens; quod tamen absens regat tanquam Rex dissita a Se; quod ut Deus ab aeterno sit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore sit apud Angelos in Caelo; quodque in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, sit locutio figurata; praeter similia alia.

 

[5] At dissensionem hanc dirimit Symbolum Athanasii, quod ab omnibus in Christiano Orbe receptum est, ubi haec sunt:

 

“Vera fides est, ut credamus et confiteamur, quod noster Dominus Jesus Christus Filius Dei sit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; perfectus Deus et perfectus Homo; Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus; unus non per conversionem Essentiae Divinae in corpus, sed per assumptionem Humani Sui in Deum; unus prorsus, non per confusionem substantiae sed per Unitatem Personae; quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus.”

 

3{1}. DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS.―Fides Clericorum justificans et salvans haec est:

 

Quod Deus Pater averterit Se a Genere humano propter iniquitates ejus, et sic ex justitia damnaverit illud morti aeternae; et quod idea miserit Filium in mundum, Qui expiaret et redimeret, ac satisfaceret et reconciliaret; et quod Filius hoc fecerit per quod in Se susceperit damnationem legis, et passus Se crucifigi, et quod sic et per obedientiam impleverit omnem justitiam Dei, usque ut Ipse factus sit Justitia; et quod Deus Pater hanc ut Ipsius meritum credentibus imputet et applicet, et ad illos mittat Spiritum Sanctum, qui operatur charitatem, bona opera, paenitentiam, ut bona arbor bonos fructus, ac justificet, renovet, regeneret et sanctificet; et quod haec fides sit unicum medium salutis, et quod per illam solam remittantur homini peccata. [2] Distinguunt inter Justificationis actum et statum; per Justificationis actum intelligunt initium justificationis, quod fit momento cum homo per solam illam fidem cum fiducia apprehendit meritum Christi; per Justificationis statum intelligunt progressum illius fidei, qui fit per Operationem Spiritus Sancti interiorem, quae se non manifestat nisi per quaedam signa, de quibus varia docent; tradunt etiam bona opera manifesta, quae fiunt ab homine et ejus voluntate, et sequuntur illam fidem; sed illa excludunt a justificatione, quia proprium et sic meritum hominis est in illis.

 

[3] Haec est fides hodierna in summario, verum confirmationes ejus et traditiones de illa sunt plures et multiplices, ex quibus aliquae etiam adducentur, quae sunt,

 

Quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis et operibus, sed gratis propter Christum, per fidem, per hanc quod credant se in gratiam recipi et peccata remitti propter Ipsum, Qui Sua morte pro nobis satisfecit, et quod Deus Pater hoc credentibus imputet propter justitiam coram Ipso: quod fides haec non tantum sit notitia historica quod Christus pro nobis passus et mortuus sit, sed etiam assensus corde, confidentia et fiducia, quod gratis propter Christum remittantur peccata et justificentur; et quod tunc haec tria concurrant, Promissio gratuita, Meritum Christi tanquam pretium, et Propitiatio: quod fides sit justitia, qua coram Deo justi reputamur propter promissionem: et quod justificari sit absolvi a peccatis, et quod etiam quodam modo dici possit vivificari et regenerari: quod fides nobis ad justitiam reputetur, non quia illa tam bonum opus est, sed quia meritum Christi apprehendit: quod meritum Christi sit Ipsius Obedientia, Passio, Mors et Resurrectio: quod necessum sit, ut aliquid sit per quod Deus adiri potest, et quod id non aliud sit quam fides per quam fit receptio. [4] Quod fides in actu justificationis intret per Verbum et auditum, et quod non sit actus hominis, sed quod sit operatio Spiritus Sancti, et quod tunc homo non cooperetur plus quam statua salis, truncus aut lapis, nihil ex se agens, et de eo nihil sciens, sed quod post actum cooperetur, verum non cum aliqua voluntate propria in spiritualibus; aliter in naturalibus, civilibus et moralibus; attamen quod tunc in spiritualibus eo usque possint progredi, ut bonum velint, eoque delectentur, sed hoc ipsum non a sua voluntate, sed a Spiritu Sancto, et quod sic cooperentur non a suis viribus, sed a novis viribus et donis, quae Spiritus Sanctus in conversione inchoavit; quodque in vera conversione immutatio, renovatio et motus fiant in hominis intellectu et corde: quod charitas, bona opera et paenitentia non ingrediantur actum justificationis, sed quod in statu justificationis necessaria sint, imprimis propter mandatum Dei, et quod per illa mereantur praemia hujus vitae corporalia, sed non remissionem peccatorum et vitae aeternae gloriam, quia sola fides absque operibus legis justificat et salvat: quod fides actu hominem justificet, sed fides statu renovet: [5] quod in renovatione propter mandatum Dei, necessario facienda sint honesta opera, quae Decalogus praecipit, quia vult Deus ut carnales cupiditates coerceantur civili disciplina; quare dedit doctrinam, leges, magistratus et poenas: quod ideo sequatur falsum esse, quod per opera mereamur remissionem peccatorum et salutem, tum quod opera aliquid faciant ad fidem conservandam; et quoque falsum esse, quod homo reputetur justus propter justitiam rationis suae, et quod ratio possit propriis viribus Deum super omnia amare, ac legem Ipsius facere: verbo, quod fides et salus in hominibus conserventur et retineantur non per bona opera, sed tantum per Spiritum Dei et per Fidem; sed usque quod bona opera testimonia sint, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in illis habitet: damnatur, ut perniciosa, phrasis, quod bona opera noxia sint ad salutem, quia intelligenda sunt opera Spiritus Sancti interiora, quae bona sunt, non exteriora procedentia a propria voluntate hominis, quae non bona sunt sed mala, qua meritoria. [6] Tradunt praeterea, quod Christus Ultimo Judicio laturus sit sententiam de operibus bonis et malis tanquam effectis propriis et non propriis fidei hominis.

 

Haec fides hodie regnat in toto Christiano Reformato Orbe apud Clericos, sed non apud Laicos nisi perpaucos; Laici enim non aliud intelligunt per fidem, quam credere in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et quod qui bene vivit et bene credit, salvetur; et de Domino quod sit Salvator; ignorant enim arcana justificationis Praedicatorum suorum, qui tametsi illa praedicant, usque apud auditores Laicos intrant per unam aurem et exeunt per alteram; imo ipsi Doctores se reputant eruditos ex scientia illorum, ac in Gymnasiis et Lyceis multum laborant ut illa capiant; quare supra dictum est, quod illa fides sit fides Clericorum.

[7] Sed usque Doctores eandem hanc fidem in Regnis ubi Reformati sunt, diversimode docent. In Germania, Suecia et Dania,

 

Quod Spiritus Sanctus per illam fidem operetur, ac homines justificet et sanctificet, ac postea successive renovet et regeneret, sed absque operibus legis; et qui in illa fide ex fiducia et confidentia sunt, in gratia apud Deum Patrem sint; et quod tunc mala quae faciunt quidem appareant, sed jugiter remittantur.

 

[8] In Anglia,

 

Quod illa fides operetur charitatem inscio homine, et quod id etiam bonum charitatis sit, quod homo interius sentit Spiritum Sanctum apud se operari: et si non sentit, et usque propter salutem facit bonum, quod id possit dici bonum, sed quod usque trahat ex homine quod in eo sit meritum: tum quod illa fides id possit in ultima mortis hora operari, tamen non scitur quomodo.

 

[9] In Hollandia,

 

Quod Deus Pater propter Filium per Spiritum Sanctum justificet et purificet hominem interius per illam fidem, sed usque ad propriam voluntatem ejus, a qua se deflectit, nec illam tangit (quidem quod leviter tangat), et quod sic mala voluntatis hominis non appareant coram Deo.

 

Sed de his illorum arcanis pauci ex Laicis norunt, nec volunt illa, sicut sunt, propalare, quia sciunt quod illa non sapiant.

 

4{1}. DE LEGE ET EVANGELIO.―Quod Lex a Deo data sit, ut sciatur quid peccatum, et sic ut id comminatione et metu, et dein promissione et annuntiatione gratiae, arceatur; quare praecipuum officium Legis est, ut peccatum originale et omnes fructus ejus revelentur, ac sciatur quam horrendum in modum natura hominis lapsa et funditus depravata est; hac ratione hominem perterrefacit, humiliat, prosternit, usque ut desperet de se ipso, et anxie desideret auxilium; hic effectus Legis vocatur Contritio, quae non est activa seu factitia, sed passiva, et conscientiae cruciatus. Evangelium autem est tota Doctrina de Christo et de fide, et sic de remissione peccatorum, ita laetissimus nuntius non arguens et terrens, sed consolans: per Legem ira Dei revelatur super omnem impietatem, et homo damnatur, quare facit ut homo ad Christum respiciat, et ad Evangelium; praedicatio de utraque erit, quia conjuncta sunt: Evangelium docet, quod Christus in Se susceperit omnem maledictionem Legis, et omnia peccata expiaverit, et quod remissionem per fidem consequamur. Quod Spiritus Sanctus non per Legis sed per Evangelii praedicationem detur et accipiatur, et cor hominis renovetur, et quod Spiritus dein ministerio Legis utatur, ut doceat et in Decalogo monstret, quae sit voluntas Dei bona et placens; sic Spiritus mortificat et vivificat. Quod discrimen faciendum sit inter opera Legis et inter opera Spiritus; quare fideles non sunt sub Lege sed sub Gratia, nempe illa ratione. Quod justitia Legis non justificet, hoc est, non reconciliet, neque regeneret, neque per se faciat acceptos Deo, sed donato Spiritu Sancto sequitur Legis impletio: quod opera secundae tabulae Decalogi non justificent, quia per illam agimus cum hominibus, et non proprie cum Deo, et tamen in justificatione agendum est cum Deo. Quod Christus, quia sine peccato subiit poenam peccati, et victima pro nobis factus est, sustulerit illud jus Legis, ne damnet credentes, quia Ille est propitiatio pro illis, propter quam justi reputantur.

@1 4 pro “III.”

5{1}. DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE.―Quod Paenitentia constet ex duabus partibus, una quae est contritio seu terror incussus conscientiae propter peccata; altera quae est fides quae concipitur ex Evangelio, et per remissionem peccatorum consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Qui confitetur totum se esse peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, et nullius obliviscitur; sic purgantur peccata, homo purificatur, rectificatur, sanctificatur, quoniam Spiritus Sanctus non sinit peccatum dominari, sed reprimit et coercet. Quod enumeratio peccatorum debeat esse libera, si velit aut non velit; et quod confessio et absolutio privata magnificienda sit; quare si quis vult, potest confiteri peccata, et Absolutionem a Confessionario accipere, et quod peccata tunc remissa sint; verba, quae Minister tunc responsurus est, sint, Deus tibi sit propitius, et confirmet fidem tuam, fiat tibi sicut credis, et ego ex mandato Domini remitto tibi peccata (at alii, annuntio tibi remissionem peccatorum): quod tamen usque non per paenitentiam, sicut nec per opera, sed per fidem peccata remittantur. Quare paenitentia Clericorum est modo confessio coram Deo quod peccatores sint, et oratio ut in fide perseverent. Quod expiationes et satisfactiones non sint necessariae, quia Christus est Expiatio et Satisfactio.

@1 5 pro “IV.”

6{1}. DE PECCATO ORIGINALI docent :―Quod post lapsum Adami omnes homines secundum naturam propagati nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, et cum concupiscentiis, quodque hoc damnet et afferat nunc quoque mortem aeternam illis qui non renascuntur per Baptismum et per Spiritum Sanctum: quod sit privatio originalis justitiae, et cum hac inordinata dispositio partium animae, et habitus corruptus. Quod sit discrimen inter ipsam naturam, in quam homo creatus est, quae etiam post lapsum est et permanet Dei Creatura, et inter peccatum originale; ita quod sit discrimen inter corruptam naturam, et inter corruptionem quae naturae infixa est, et per quam natura est corrupta: quod naturae corruptionem ab ipsa natura nemo nisi solus Deus separare possit; id quod in beata resurrectione plane fiet, quia tunc ipsa natura, quam in mundo homo circumfert, absque peccato originali, resurrectura est, ac aeterna felicitate fruitura; quod sit discrimen sicut inter opus Dei et opus Diaboli; quod peccatum hoc non eo modo naturam invaserit, quasi Satan aliquod malum substantialiter creaverit, et illud cum natura commiscuerit, sed quod justitia concreata et originalis amissa sit: quod peccatum originis sit accidens; et quod homo ratione ejus coram Deo spiritualiter quasi mortuus sit. Quod hoc malum per solum Christum contegatur et condonetur: quod ipsum semen, ex quo homo formatur, peccato illo contaminatum sit: quod inde etiam sit, quod homo a parentibus accipiat pravas inclinationes ac internam immunditiem cordis.

@1 6 pro “V.”

7{1}. DE BAPTISMO.―Quod Baptismus non sit simpliciter aqua, sed quod sit aqua Divino mandato comprehensa, et Verbo Dei obsignata, et sic sanctificata: quod Baptismi virtus, opus, fructus et finis sit, ut homines salventur, et in Christianam Communionem cooptentur: quod per Baptismum offeratur victoria super mortem et Diabolum, remissio peccatorum, gratia Dei, Christus cum omnibus Suis operibus, et Spiritus Sanctus cum omnibus Suis dotibus, ac aeterna beatitudo omnibus et singulis qui credunt: num fides etiam per Baptismum detur infantibus, est altius quam ut sollicite inquirendum sit. Quod immersio in aquam significet mortificationem veteris hominis, et resurrectionem novi; quod ideo vocari possit lavacrum regenerationis, ac vere lavacrum in Verbo, tum in morte et sepultura Christi: quod Christiani vita sit quotidianus Baptismus semel sic inceptus: quod aqua non id efficiat, sed Verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides Verbi Dei aquae addita; quod inde sequatur, quod Baptizatio in Nomine Dei, quidem ab hominibus fiat, sed non sit, verum ab ipso Deo: quod Baptismus non tollat peccatum originale, exstincta prava concupiscentia, sed reatum.

 

Alii vero ex Reformatis credunt,

 

Quod Baptismus sit externum lavacrum aquae, per quod interna ablutio a peccatis significatur: quod non conferat regenerationem, fidem, gratiam Dei et salutem, sed tantum significet et obsignet illa; et quod illa non conferantur in et cum Baptismo, sed postea increscente aetate; quodque solum electi consequantur gratiam Christi et donum fidei: et quia salus non dependet a Baptismo, quod ideo permittatur fieri ab alio in defectu ordinarii Ministri.

@1 7 pro “VI.”

 

8{1}. DE SACRA CAENA. ―Reformati qui vocantur Lutherani, docent,

 

Quod in Sacra Caena seu Sacramento Altaris, Corpus et Sanguis Christi vere et substantialiter sint praesentia, et quod una cum Pane et Vino vere distribuantur et accipiantur; et quod ideo verum Corpus et verus Sanguis Christi in, cum, et sub Pane et Vino sint, ac Christianis ad manducandum et bibendum dentur; et quod ideo non simpliciter panis et vinum sint, sed Verbo Dei inclusa et alligata, et quod hoc faciat quod Christi Corpus et Sanguis sint; nam cum accedit Verbum ad elementum, fit Sacramentum: quod tamen non sit transsubstantiatio, qualis est Pontificiis: quod sit cibus animae, novum hominem alens et fortificans: quod instituta sit, ut fides vires suas reparet atque recipiat, detur remissio peccatorum, et nova vita, quam Christus nobis meruit: quod sic Corpus et Sanguis Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, supernaturali modo, ratione sacramentalis unionis cum Pane et Vino, sumantur: quod dignitas istius Caenae consistat in sola obedientia, et in Christi merito, quod vera fide applicatur: verbo, quod Sacramenta, Caena Domini et Baptismus, sint testimonia voluntatis et gratiae Dei erga homines; et quod Sacramentum Caenae sit promissio remissionis peccatorum per idem; quod moveat corda ad credendum; et quod Spiritus Sanctus per Verbum et Sacramenta operetur: quod consecratio Ministri illa non producat, sed quod soli omnipotenti virtuti Domini id tribuendum sit: quod tam digni quam indigni verum Corpus et verum Sanguinem Christi, sicut super cruce pependit, accipiant, sed digni ad salutem, indigni ad condemnationem; quod digni sint qui fidem habent; quod nemo ad Caenam illam adigendus sit, sed quisque cum spiritualis fames urget, accedat.

 

[2] Alii vero Reformati docent,

 

Quod in Sacra Caena Corpus et Sanguis Christi tantum spiritualiter sumantur, et quod Panis et Vinum ibi sint modo signa, typi, symbola, tesserae, figurae et similitudines; quod Christus non corpore praesens sit, sed solum virtute et operatione ex Divina Sua essentia at quod in Caelo sit conjunctio secundum communicationem idiomatum: quod dignitas hujus Caenae non modo a fide, sed etiam a praeparatione pendeat: quod solum digni virtutem ejus accipiant, at indigni modo panem et vinum.

 

Tametsi hi dissensus sunt, usque conveniunt omnes Reformati in eo,

 

Quod omnino Paenitentiam acturi sint, qui digne volunt Sanctam illam Caenam obire;

 

Lutherani,

 

Quod nisi paenitentiam ab operibus malis egerint, et usque accedant, in aeternum damnati sint;

 

et Angli,

 

Quod alioquin diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam;

 

hoc constat ex Orationibus praelectis ante Communionem.

@1 8 pro “VII.”

9{1}. DE LIBERO ARBITRIO. Distinguunt inter statum ante lapsum, post lapsum, post acceptam fidem et renovationem, et post resurrectionem. Quod homo post lapsum in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis viribus prorsus nihil possit inchoare, cogitare, intelligere, credere, velle, operari ac cooperari, nec se ad gratiam applicare aut accommodare, sed quod naturale arbitrium sit solum ad illa quae contra Deum sunt, et Deo displicent; ita quod homo in spiritualibus sit sicut stipes, sed quod usque ei sit capacitas, non activa sed passiva, qua verti potest ad bonum per gratiam Dei; quod tamen liberum arbitrium homini post lapsum reliquum sit, posse et non posse audire Verbum Dei; et quod sic scintillula fidei in corde accendatur, quae remissionem peccatorum propter Christum amplectitur, et consolatur. Quod tamen humana voluntas habeat libertatem ad faciendum civilem justitiam, et ad deligendum res rationi subjectas.

@1 9 pro “VIII.”

10{1}. DE ECCLESIA. -Quod Ecclesia sit congregatio et communio sanctorum, et quod sit sparsa per universum Orbem apud illos qui habent eundem Christum et eundem Spiritum Sanctum, ac eadem Sacramenta, sive habeant similes aut dissimiles traditiones: et quod principaliter sit Societas fidei; et quod haec Ecclesia sola sit Corpus Christi, et quod boni sint re et nomine Ecclesia, sed mali solum nomine: quod mali et hypocritae, quia commixti, sint membra Ecclesiae secundum externa signa ejus, modo non sint excommunicati, sed quod non sint membra Corporis Christi. Quod Ritus Ecclesiastici, qui Ceremoniae vocantur, sint adiaphori, et quod non sint cultus Dei, nec pars cultus Dei; quod ideo in libertate Ecclesiae sit talia instituere, mutare et abrogare, ut discrimina vestium, temporum, dierum, ciborum, et alia; et quod ideo nulla Ecclesia aliam propter talia condemnare debeat.

@1 10 pro “IX.”


{1}Haec sunt Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in compendio: illa autem, quae tradunt Schwengfeldiani, Pelagiani, Manichaei, Donatistae, Anabaptistae, Armeniani, Cingliani, Antitrinitarii{2}, Sociniani, Ariani, ac hodie Quaqueri et Herrenhuteri, praeterita sunt, quia illi ut Haeretici ab Ecclesia Reformatorum reprobati et rejecti sunt.

@1 Haec pro “X. Haec” @2 Antitrinitarii pro “Antetrinitarii”

原典講読『啓示された黙示録』 教えの事柄 (9)(直訳と訳文)

(2) 直訳(2主キリストについて、最初の部分まで)

Quoniam in Apocalypsi in Sensu ejus spirituali multum agitur de Reformatis, ideo etiam in ingressu ad Explicationes, aperienda sunt Doctrinalia illorum, et quidem in hoc ordine : ― 「黙示録」の中でその霊的な意味の中で改革派教会の者たちが多く扱われているので、それゆえ、さらにまた説明への入ること(入り口)の中で、彼らの教えの事柄が示されなければならない、そのうえこの順序で――

(1.) DE DEO, (2.) DE CHRISTO DOMINO, (3.) DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS, (4.) DE LEGE ET EVANGELIO, (5.) DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE, (6.) DE PECCATO ORIGINALI, (7.) DE BAPTISMO, (8.) DE SACRA CAENA, (9.) DE LIBERO ARBITRIO, et (10.) DE ECCLESIA. (1) 神について、(2) 主キリストについて、(3) 信仰による義認について、また善の働き(善業)について、(4) 律法と福音について、(5) 悔い改めと告白について、(6) 原罪について、(7) 洗礼について、(8) 聖餐について、(9) 選択の自由について、また(10) 教会について。


1. DE DEO.― 1 神について――

De Deo creditur secundum fidem symbolicam Athanasianam, quae, quia in cujusvis manu est, non hic assumitur: 神について〔彼らは〕アタナシウス信条の信仰にしたがって信じている、それは、それぞれの者の手の中にあるので、ここに持ち込まれない。

quod credatur in Deum Patrem ut Creatorem et Conservatorem, in Deum Filium ut Salvatorem et Redemptorem, et in Spiritum Sanctum ut Illustratorem et Sanctificatorem, etiam notum est. 父なる神が創造者と維持者として信じられていること、子なる神が救い主とあがない主として、また聖霊が照示者と聖別する者として、さらにまたよく知られている。

2. DE CHRISTO DOMINO.― 2 主キリストについて――

De Persona Christi non docetur similiter ab omnibus Reformatis. キリストの位格について同様に教えられていない、すべての改革派の者たちから。

A Lutheranis, ita: ルター派の者により、このように――

 

Quod Virgo Maria non verum Hominem duntaxat, sed et verum Dei Filium conceperit et genuerit, unde recte Mater Dei appellatur et revera est: 処女マリアは真の人間をだけでなく、しかしまた真の神の子を、みごもった(concipio)また産んだ(gigino)、ここから正しく神の母と呼ばれる、また真に(ほんとうに)〔そう〕である。

quod in Christo duae naturae sint, Divina et Humana, Divina ab aeterno, et Humana in tempore; キリストの中に二つの性質があること、神性と人間性、永遠からの神性、また時間の中の人間性。

quod duae illae naturae personaliter unitae sint, ita prorsus ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius Hominis, sed ut unus et idem sit Filius Dei et Filius Hominis; それら二つの性質は人物的に(位格的に)結合していること、そのように完全に、二つのキリストがいないように、一つは神の子、もう一つは人の子、しかし、一つと同じであるように、神の子と人の子が。

non quod duae illae naturae in unam substantiam commixtae sint, nec quod una in alteram mutata sit, sed quod utraque natura retineat suas proprietates essentiales, quae quales sunt, etiam describitur: それらの二つの性質が一つの混合物の実体の中にないこと、一つのものがもう一つの中に変えられてもいないこと、しかし、両方の性質がその本質的な特性を保有している(維持している)こと、それらがどんなものであるか、〔そのこと〕もまた述べられている。

quod unio illarum sit hypostatica, et quod haec sit summa communio, qualis est animae et corporis; それらの結合は位格のものである(=位格的結合である)こと、またこれは最高の共有(交際)であること、霊魂と身体のようなものである。

quod sic recte dicatur, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. このように正しく言われること、キリストの中で、神が人間であること、また人間が神。

 

(3) 訳文

 「黙示録」の中に、その霊的な意味で改革派教会の者が多く扱われているので、それゆえ、説明への入り口で、彼らの教えの事柄もまた示されなければならない、そのうえ、この順序で――

 (1) 神について、(2) 主キリストについて、(3) 信仰による義認について、また善の働き(善業)について、(4) 律法と福音について、(5) 悔い改めと告白について、(6) 原罪について、(7) 洗礼について、(8) 聖餐について、(9) 選択の自由について、また(10) 教会について。


 1 神について――

 神について〔彼らは〕アタナシウス信条の信仰にしたがって信じている、それは、それぞれの者の手にあるので、ここには持ち込まない。父なる神が創造者と維持者として、子なる神が救い主とあがない主として、聖霊が照示者と聖別者として信じられ、よく知られてもいる。

 

 2 主キリストについて――

 キリストの位格について、すべての改革派の者たちは同じように教えられていない。

 ルター派の者により、このように――

 

 処女マリアは真の人間だけでなく、しかしまた真の神の子をみごもり、産んだ、ここから正しく神の母と呼ばれ、実際にそうである。キリストの中に、神性と人間性の二つの性質がある、永遠からの神性と時間の中の人間性である。一つは神の子、もう一つは人の子であるそれら二つの性質は、神の子と人の子が一つと同じであるように、また二つのキリストがいないように、そのように完全に位格的に結合している。それらの二つの性質が一つの混合物の実体の中になく、一つのものがもう一つの中に変えられてもいないで、両方の性質がその本質的な特性を保有しており、それらがどんなものであるかもまた述べられている。それは位格的結合であり、これは霊魂と身体のような最高の共有である。このように、キリストの中で、神が人間であり、人間が神であることが正しく言われる。

原典講読『啓示された黙示録』 教えの事柄 (10)(直訳と訳文)

(2) 直訳(2主キリストについて、[2])

[2] Quod non ut nudus Homo tantum pro nobis passus sit, sed talis Homo, cujus Humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilem unionem et communionem habet, ut cum Eo una facta sit Persona: [2] 裸の(ありのままの)人間としてそれだけ私たちのために苦しんだのではないこと、しかしこのような人間〔として〕、その人間性の性質は神の子とともに、これほどに固い(密な)言語に絶する結合と共有(交際)を持っている、彼〔神の子〕とともに位格が一つとなっているような。

quod vere Filius Dei pro nobis passus sit, sed usque secundum proprietates Humanae naturae: 真に神の子は私たちのために苦しんだこと、しかしそれでも人間性の性質の特性にしたがって。

quod Filius Hominis, per quem intelligitur Christus quoad Humanam naturam, ad dextram Dei realiter exaltatus sit, cum Ille in Deum assumtus fuit, quod factum est, ut primum in utero matris a Spiritu Sancto conceptus est: 人の子は、それによって人間性の性質に関するキリストが意味される、神の右手に実際に上げられたこと、彼が神の中へ受け入れられた(取り上げられた)とき、起こったこと、聖霊により母の子宮(胎)の中にみごもるとすぐに。

quod Christus illam Majestatem ratione unionis personalis semper habuerit, sed quod in statu exinanitionis, non nisi quantum Ei visum fuit, exercuerit; キリストはその威厳を人格的な(位格的な)結合の割合で(=比例して)常に持ったこと、しかし、空(から)にした状態の中で、彼に見られたかぎりでないなら、なし遂げなかったこと。

at quod formam servi post resurrectionem plene et prorsus deposuerit, et Humanam naturam seu essentiam in plenariam usurpationem Divinae Majestatis collocaverit; しかし、復活の後、しもべの形をすっかり完全に捨てた、また人間性の性質または本質を、神的威厳の全面的な享受の中に置いたこと。

et quod hoc modo in gloriam ingressus sit; またこの方法で栄光の中に入ったこと。

verbo, Christus verus Deus et Homo in una indivisa Persona est et permanet in aeternum; 一言でいえば、キリストは分割されない一つ位格の中の真の神と人間である、また永遠にとどまる。

ac verus, omnipotens, ac aeternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei praesens gubernat omnia in Caelis et in terris, et quoque implet omnia, nobiscum est, in nobis habitat et operatur: そして、真の、全能の、そして永遠の神〔である〕、さらにまた人間性に関して神の右手に現在して天界の中と地の中のすべてのものを治めている、そしてまた、すべてのものを満たす、私たちとともにいる、私たち中に住む、また働く。

quod non sit adorationis differentia, quia per naturam quae cernitur adoratur Divinitas quae non cernitur: 崇拝に相違はないこと、性質を通して、それは認められる、神性が崇拝されるからである、それは認められない。

quod Divina Essentia proprias suas excellentias Humanae naturae communicet et impertiat; 神的本質はその固有の卓越(したもの)を人間性の性質に伝達している、また与えていること。

et quod Divinas suas operationes per corpus sicut per Organum perficiat; またその神的働き(活動)を身体によって、道具によってのようになし遂げたこと。

quod sic omnis plenitudo Divinitatis in Christo habitet corporaliter, secundum Paulum. このように、すべての神性の充満がキリストの中に(身体の)形をとって住んでいること、パウロにしたがって。

 

(3) 訳文

 [2] ありのままの人間としてそれだけ私たちのために苦しんだのではなく、しかしこのような人間〔として〕、その人間の性質が、神の子とともに位格が一つとなっているような、これほどに固い言語に絶する結合と共有を持っている神の子とともに〔苦しんだ〕。真に「神の子」は私たちのためにしかしそれでも人間性の性質の特性にしたがって苦しんだ。人間の性質に関するキリストが意味される「人の子」は、神の右手に実際に上げられたことが、聖霊により母の胎の中にみごもるとすぐに、彼が神の中へ受け入れられた(取り上げられた)とき、起こった。キリストはその威厳を位格的な結合に比例して常に持った、しかし、彼に見られたかぎり、空(から)にした状態の中でないなら、そうではなかった。しかし、復活の後、しもべの形を、また人間の性質または本質をすっかり完全に捨てた、神的威厳の全面的な享受の中に置いた。またこのようにして栄光の中に入った。一言でいえば、キリストは分割されない一つ位格の中で真の神と人間であり、永遠にとどまる。そして、真の、全能の、そして永遠の神〔である〕、さらにまた人間性に関して神の右手に現在して天界の中と地上のすべてのものを治めている、そしてまた、すべてのものを満たし、私たちとともに存在し、私たち中に住み、働く。〔神とキリストへの〕崇拝に相違はない、認められる性質を通して、認められない神性が崇拝されるからである。神的本質はその特有の卓越したものを人間の性質に伝達し、与えている。またその神的な活動を、道具によるかのように身体によってなし遂げた。このように、パウロにしたがって、すべての神性が充満してキリストの中に(身体の)形をとって住んでいる。

 

◎ 14日~16日に旅行します。それで14日、15日の「原典講読」は休みます,再開するのは16日でしょう。

原典講読『啓示された黙示録』 教えの事柄 (11)(直訳と訳文)

(2) 直訳(2主キリストについて、[3])

[3] Quod incarnatio facta sit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hostia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; [3] 受肉は行なわれたこと、父に私たちを和解させるために、そして聖体となる〔ために〕全世界の罪の代わりに(のために)、実際の〔罪〕も原罪も。

quod incarnatus sit ex substantia Spiritus Sancti, sed quod Humana natura a Virgine Maria producta sit, quam ut Verbum assumpsit et Sibi univit: 聖霊の実体から受肉したこと、しかし人間性の性質は処女マリアから生み出されたこと、それをみことばとして帯びた(まとった)、また自分自身に結合した。

quod sanctificet credentes in Ipsum, misso in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur et vivificet illos, ac defendat contra diabolum et vim peccati. ご自分を信じる者を聖別すること、聖霊を彼らの心の中に送って、その者〔聖霊〕は支配する、彼らを慰める、また生かす、そして悪魔と罪の力に対して守る。

Quod Christus ad inferos descenderit, et infernum pro omnibus credentibus destruxerit; キリストは低い領域(下界)へ降った、また地獄をすべての信じる者のために破壊した。

quo autem modo haec fuerunt effecta, non curiose vult ut scrutentur, sed hujus rei cognitio alteri saeculo reservetur, quando non modo hoc mysterium, sed etiam alia multa revelabuntur. けれども、どの方法でこれらが結果となったか、好奇心で調べられるように〔キリストは〕欲しない、しかし、この事柄の知識は他の時代に保持される(保存される)、その時、この神秘(奥義)だけでなく、他の多くのものもまた示される(啓示される)(未来)。

Haec sunt ex Luthero, Augustana Confessione, et Concilio Nicaeno, Articulis Smalcaldicis; これらはルター、アウクスブルク信条告白、またニカイア公会議、シュマルカルデン条項からである。

videatur Formula Concordiae. 「一致信条」が見られる(とよい)(=参照)。

 

(3) 訳文

 [3] 受肉は、父に私たちを和解させるために、そして全世界の実際の罪も原罪も聖体となるために行なわれた。聖霊の実体から受肉した、しかし人間性の性質は処女マリアから生み出され、それをみことばとしてまとい、自分自身に結合した。ご自分を信じる者を、聖霊を彼らの心の中に送って聖別し、その聖霊は彼らを支配し、慰め、生かし、そして悪魔と罪の力に対して守る。

 キリストは下界へ降り、すべての信じる者のために地獄を破壊した。けれども、どようにしてこれらが結果となったか、〔キリストは〕好奇心で調べられるようことは欲しない、しかし、この事柄の知識は他の時代に保存され、その時、この神秘(奥義)だけでなく、他の多くのものもまた啓示される。

 

 これらはルター、アウクスブルク信条告白、またニカイア公会議、シュマルカルデン条項からである。「一致信条」参照。

原典講読『啓示された黙示録』 教えの事柄 (12)(直訳と訳文)

(2) 直訳(2主キリストについて、[4]と[5])

[4] Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula Concordiae, creditur, [4] 改革派の者からのある部分により、それらについてもまた「一致信条」中に〔あるが〕、信じられている、

Quod Christus secundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona et finitam potentiam acceperit, ita quod sit Homo sicut alius, retinens proprietates carnis; キリストは人間性の性質にしたがって高められることによってそれほどの創造された贈り物と有限な力を受けたこと、そのように(しがたって)、他の者のような人間であること、肉の特性(属性)を保有して。

quod ideo quoad Humanam naturam non sit Omnipraesens et Omnisciens; それゆえ、人間性の性質に関して遍在しない、また全知〔でない〕こと。

quod tamen absens regat tanquam Rex dissita a Se; それでも、不在〔である〕、あたかも王のように支配していること、ご自分から遠く離れたものを。

quod ut Deus ab aeterno sit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore sit apud Angelos in Caelo; 永遠からの神として父のもとにいること、そして時間の中で生まれた人間として天界の中の天使のもとにいる。

quodque in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, sit locutio figurata; そしてキリストの中で神は人間である、また人間は神〔である〕こと〔は〕、外観の話し方である。

praeter similia alia. ほかに同様の他のもの。

 

[5] At dissensionem hanc dirimit Symbolum Athanasii, quod ab omnibus in Christiano Orbe receptum est, ubi haec sunt: [5] しかし、この意見の相違(衝突)は「アタナシウス信条」で解決される、それはキリスト教界の中のすべての者により受け入れられている、そこにこれらがある――

“Vera fides est, ut credamus et confiteamur, quod noster Dominus Jesus Christus Filius Dei sit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; 「真の信仰である、私たちは信じる、また告白すること、私たちの主イエス・キリスト、神の子は、神と人間であること、世の前に生まれた、父の性質の実体から神、また世の中で生まれた、母の実体から人間〔である〕。

perfectus Deus et perfectus Homo; 完全な神〔である〕また完全な人間〔である〕。

Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus; その者はたとえ神と人間であっても、それでも二つではない、しかし、一つのキリストである。

unus non per conversionem Essentiae Divinae in corpus, sed per assumptionem Humani Sui in Deum; 身体の中へ神的な本質の変化によってでなく一つ、しかし、神の中へご自分の人間性のまとうことによって。

unus prorsus, non per confusionem substantiae sed per Unitatem Personae; 完全に一つ〔である〕、実体の混ぜること(混交)によってでなく、しかし、位格の同一性によって。

quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus.” 理性的な霊魂と身体が一人の人間であるように〔そのようである〕ので、そのように(しがたって)、神と人間は一つのキリストである」。

 

(3) 訳文

 [4] 改革派のある一部の者により信じられている、それらについてもまた「一致信条」中に〔あるが〕、

 

 キリストは人間性の性質にしたがって高められることによって、それほどの創造された賜物と有限な力を受け、しがたって、肉の属性を保有して他の者のような人間である。それゆえ、人間性の性質に関して遍在しない、全知でない。不在であっても、それでも、ご自分から遠く離れたものをあたかも王のように支配している。永遠からの神として父のもとにいる、そして時間の中で生まれた人間として天界の中の天使のもとにいる。そしてキリストの中で神は人間であり、人間は神であることは、外観での話し方である。ほかにも同様な他のもの。

 

[5] しかし、この意見の相違は「アタナシウス信条」で解決され、それはキリスト教界の中のすべての者により受け入れられていて、そこにこれらがある――

 

「私たちが信じ、告白する真の信仰〔は次のもの〕である。子である私たちの主イエス・キリストは、父の性質の実体から世の前に生まれた神であり、また世の中で母の実体から生まれた人間である、神と人間である。完全な神であり、完全な人間である。その方はたとえ神と人間であっても、それでも二つではなく、一つのキリストである。神的な本質の変化によってでなく、神の中へご自分の人間性をまとうことによって、身体の中へと一つである。実体の混交によってではなく、位格の同一性によって、完全に一つである。理性的な霊魂と身体が一人の人間であるように、そのように神と人間は一つのキリストである」。