原典講読『啓示された黙示録』 黙示録第1章(各節の内容の原文と第7節までの直訳) 

SENSUS SPIRITUALIS.

霊的な意味

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

章の全部の内容

 

(1) 原文

QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM.

 

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

 

1. ” Revelatio Jesu Christi,” significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est [n. 2]; ” quam dedit Illi Deus indicare servis Suis,” significat pro illis qui in fide ex charitate sunt [n. 3]; ” quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia [n. 4]; ” et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide [n. 5].

2. ” Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum [n. 6]; ” quaecunque vidit,” significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt [n. 7].

3. ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae [n. 8]; ” quia tempus prope,” significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino [n. 9].

4. ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam [n. 10]; ” quae in Asia,” significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt [n. 11]; ” gratia vobis et pax,” significat salutationem Divinam [n. 12]; ” ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah [n. 13]; “et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni,” significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est [n. 14].

5. “A Jesu Christo,” significat Divinum Humanum [n. 15]: ” Ipse Testis fidelis,”significat quod est Ipsum Divinum Verum [n. 16]; ” Primogenitus ex mortuis,”significat et quod est Ipsum Divinum Bonum [n. 17]; “et Ipse Princeps (regum) terrae,” significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; ” amante nos et lavante nos a peccatis nostris [in sanguine Suo],” significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo [n. 19].

6. ” Et facit nos reges et sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint [n. 20]; ” Deo et Patri Suo,” significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris [n. 21]; ” Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum,” significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum [n. 22]; ” amen,”significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso [n. 23].

7. ” Et venit cum nubibus ” caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae [n. 24]; ” et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt [n. 25]; ” et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt [n. 26]; ” et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt[n. 27]; “etiam, amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit [n. 28].

8. ” Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis,” significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae [n. 29]; ” dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat Qui est Aeternus et Infinitus, ac Jehovah [n. 30]; ” et Omnipotens” significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui ratiocinia ex prius per ultima [n. 31].

9. ” Ego Johannes qui et{1} frater vester et consocius,” significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt [n. 32]; ” in afflictione, et in regno, et patiente exspectatio Jesu Christi,” significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt [n. 33]. ” Eram in insula vocata Patmos,” significat statum et locum in quo illustrari potuit [n. 34]; ” propter Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat ut ex corde et sic in luce recipiatur Divinum Verum ex Verbo, et agnoscatur Humanum Domini esse Divinum [n. 35].

@1 et pro “est”

10. ” Factus sum in spiritu [in] Dominica die,” significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu [n. 36]; ” et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,”significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati [n. 37].

11. ” Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus,” significat Qui est Ipsum et Unicum a primis ad ultima ex Quo omnia, et plura ut supra [n. 38]; [” quod vides, scribe in Libro,” significat ut revelata sint posteritati{1}] [n. 39]; ” et mitte Ecclesiis, illis in Asia,” significat pro illis In Christiano Orbe qui in luce veritatis ex Verbo sunt [n. 40]; ” Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam,” significat in specie secundum statum receptionis cujusvis [n. 41].

@1 Verba in uncis inclusa videantur infra (n. 39).

12. ” Et conversus videre vocem quae mecum loquebatur,”{1} significat inversionem status eorum, qui in bono vitae sunt, Quoad perceptionem veri in Verbo, dum se convertunt ad Dominum [n. 42]; “et conversus vidi septem Candelabra aurea,” significat Novam Ecclesiam, quae in illustratione a Domino ex Verbo erit [ii. 43].

@1 loquebatur pro “loquetur”

13. ” Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis,” significat Dominum quoad Verbum, a Quo illa [n. 44]; “indutum talari,” significat Divinum procedens quod est Divinum Verum [n. 45]; ” et praecinctum ad mamillas Zona aurea,” significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum[n. 46].

14. ” Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana [candida,] tanquam nix,” significat Divinum Amorem Divinae Sapientiae in primis et in ultimis [n. 47]; ” et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris [n. 48].

15. ” Et Pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti,” significat Divinum Bonum naturale [n. 49]; ” et Vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum,” significat Divinum Verum naturale [n. 50].

16. ” Et habens in dextra Sua manu Stellas septem,” significat omnes cognitiones boni et veri in Verbo ex Ipso [n. 51]; ” et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens,” significat dispersionem falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino [n. 52]; ” et Facies Ipsius tanquam sol, lucens in potentia [sua],”significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso [n. 53].

17. ” Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus,” significat ex tali praesentia Domini defectum vitae propriae [n. 54]; ” et imposuit dextram Suam manum super me,” significat vitam ab Ipso tunc inspiratam [n. 55]; ” dicens mihi, Ne time,” significat resuscitationem, et tunc ex summa humiliatione adorationem [n. 56]; ” Ego sum Primus et Ultimus,” significat quod sit Aeternus a Infinitus, ita Solus Deus [n. 57].

18. ” Et Qui sum Vivens,” significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita [n. 58]; “et factus mortuus,” significat quod in Ecclesia neglectus, et Divinum Humanum Ipsius non agnitum [n. 59]; ” et ecce Vivens sum in saecula saeculorum,”significat Quod sit Vita aeterna [n. 60]; ” amen,” significat confirmationem Divinam quod sit veritas [n. 61]; ” et habeo claves inferni et mortis,” significat quod Solus salvare possit [n. 62].

19. ” Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura posthac,” significat ut omnia quae nunc revelantur sint posteritati [n. 63].

20. ” Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem candelabra aurea,” significat arcana in visionibus de novo Caelo, et de nova Ecclesia[n. 64]; ” septem stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt,” significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est novum Caelum [n. 65]; “et septem candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt,” significat novam Ecclesiam in terris, quae est nova Hierosolyma, descendens a Domino e novo Caelo [n. 66].

 

(2) 直訳

QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: この啓示は主おひとりからであること、またそれらは彼らにより受け入れられること、その者はその方の新しい教会の中に、それは新しいエルサレムである、いる(ことになる)、また主を天地の神として認める。

DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM. 主もまたみことばに関して述べられて(描かれて)いる。

 

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 個々の(各個の)節の内容

 

1. ” Revelatio Jesu Christi,” significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est [n. 2]; 1. 「イエス・キリストの啓示」は、主による預言を意味する、その方について阻止れその方の教会について、これがその終わりの中でどのようになるか、またその後、どのようになっていくか(2番)。

” quam dedit Illi Deus indicare servis Suis,” significat pro illis qui in fide ex charitate sunt [n. 3]; 「それを神は自分のしもべに与えた」は、彼らのためにを意味する、その者は仁愛からの信仰の中にいる(3番)。

” quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia [n. 4]; 「すぐに起こるべきことを書き取らせる」は、確かに存在するようになることを意味する、教会が滅びないように(4番)。

” et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide [n. 5]. 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して彼らに形にされたものを意味する、その者は仁愛とその信仰から善の生活の中にいる(5番)。

2. ” Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum [n. 6]; 2. 「その者〔ヨハネ〕は、神のみことばを、またイエス・キリストの証しを、証しした」は、心からまたこうして光の中で、みことばからの新的真理を受け入れた者を意味する、また主の人間性が神的なものであることを認める(6番)。

” quaecunque vidit,” significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt [n. 7]. 「見たどんなものでも」は、すべてのものの中で彼らの照らされることを意味する、それらはこの啓示の中にある(7番)。すべてのものの中で彼らの照らされることを意味する、それらはこの啓示の中にある(7番)。

3. ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae [n. 8]; 3. 「読む者は、また預言のことば聞く者とその中に書かれたそれを守る者は幸いである」は、天界の天使と彼らの交際を意味する、その者は新しいエルサレムの教えにしたがって生きる(8番)。

” quia tempus prope,” significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino [n. 9]. 「時は近いからである」は、教会の状態が~であること、さらに長い間、存続することができないような、主とその結合があるような(9番)。

4. ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam [n. 10]; 4. 「ヨハネ〔から〕七つの教会〔へ〕」は、すべての者へを意味する、その者はキリスト教界の中にいる、そこにみことばとそれによって主が知られている、また教会へ近づく(10番)。

” quae in Asia,” significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt [n. 11]; 「アジアの中に〔ある〕」は、彼らへを意味する、その者はみことばからの〝真理〟の光の中にいる(11番)。

” gratia vobis et pax,” significat salutationem Divinam [n. 12]; 「恩恵と平和があなたがたに」は、神的な挨拶を意味する(12番)。

” ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah [n. 13]; 「その方から〔あるように〕、「その者はいる」また「その者はいた」また「その者はやって来る」」は、主からを意味する、その方は「永遠」と「無限」である、またエホバ〔である〕(13番)。

“et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni,” significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est [n. 14]. 「また、その方の王座の視野の中にいる七つの霊から」は、全天界からを意味する、そこに主はご自分の神的真理の中にいる(14番)。

5. “A Jesu Christo,” significat Divinum Humanum [n. 15]: 5. 「イエス・キリストから」は、神的人間性を意味する(15番)。

” Ipse Testis fidelis,” significat quod est Ipsum Divinum Verum [n. 16]; 「その方は忠実な証人」は、神的真理そのものであることを意味する(16番)。

” Primogenitus ex mortuis,” significat et quod est Ipsum Divinum Bonum[n. 17]; 「死から〔最初に〕生まれた者」は、意味する、また神的善そのものであること(17番)。

“et Ipse Princeps (regum) terrae,” significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; 「また、その方は地の王のたちの君主」は、教会の中の善からのすべての真理はその方から〔であること〕を意味する(18番)。

” amante nos et lavante nos a peccatis nostris [in sanguine Suo],”significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo [n. 19]. 「私たちを愛し、私たちをその方の血の中で私たちの罪から洗う」は、愛と慈悲から人間を改心させ、再生させる者を意味する、みことばからのご自分の新的真理によって(19番)。

6. ” Et facit nos reges et sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint [n. 20]; 6. 「また、〔その方は〕私たちを王国にする」は、彼らのために与える者を意味する、その者はその方から生まれた、すなわち、再生させられた、神的真理からの知恵の中に、また神的善からの愛の中にいる(20番)。

” Deo et Patri Suo,” significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris [n. 21]; 「神とその父の祭司〔にする〕」は、このように子自分の神的な知恵とご自分の新的愛の映像〔にすることを〕を意味する(21番)。

” Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum,” significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum [n. 22]; 「その方の栄光と力が代々代に〔ありますように〕」は、その方にだけ永遠に神的威厳と神的全能〔がある〕を意味する(22番)。

” amen,” significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso[n. 23]. 「アーメン」は、〝真理〟から、そのようにご自分そのものからの神的な確証を意味する(23番)。

7. ” Et venit cum nubibus ” caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae [n. 24]; 7. 天の雲とともにやって来る」は、主はご自分をみことばの文字どおりの意味の中で啓示されることを意味する、また教会の終わりの中でその霊的な意味を開く〔であろう〕(24番)。

” et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt [n. 25]; 「また、すべての目がその方を見る」は、すべての者が認めるであろうことを意味する、その者は情愛から神的真理の理解(理解力)の中にいる(25番)。

” et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt [n. 26]; 「またその方を突き刺した者」は、さらにまた見るであろうことを意味する、その者は教会の中で虚偽の中にいる(26番)。

” et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt [n. 27]; 「また、地のすべての種族はその方を嘆き叫ぶ」は、このことがある(であろう)ことを意味する、教会の中に善と真理がもはや何もない時い(27番)。

“etiam, amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit[n. 28]. 「そのとおり(しかり)、アーメン」は、そのようになるであろうことの神的な確証を意味する(28番)。

コメントを残す