原典講読『啓示された黙示録』 黙示録第1章(本文)

APOCALYPSIS REVELATA.

啓示された黙示録


 

APOCALYPSIS, CAPUT I.

黙示録第1章

(1) 原文

REVELATIO JESU CHRISTI, quam dedit Illi Deus indicare servis Suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni.

2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit.

3. Beatus legens, et audientes Verba prophetiae et servantes quae in ea scripta, quia tempus prope.

4. Johannes septem Ecclesiis quae in Asia, Gratia vobis et pax ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus; et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni Ipsius.

5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae, amante nos et lavante nos a peccatis nostris in sanguine Suo.

6. Et facit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo: Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum [, Amen].

7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum Omnis Oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum omnes Tribus terrae, etiam, Amen.

8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Qui Omnipotens.

9. Ego Johannes, qui et frater vester, et consocius in afflictione, et in regno et patiente exspectatione Jesu Christi. Eram in Insula Vocata Patmos propter verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi.

10. Factus sum in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,

11. Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod Vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam.

12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum, et conversus vidi septem Candelabra aurea.

13. Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea.

14. Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix, et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis.

15. Et Pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquam multarum.

16. Et habens in dextra Sua manu Stellas Septem, et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et Facies Ipsius tanquam Sol lucet in potentia sua.

17. Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus, et imposuit dextram Suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus.

18. Et Qui Vivens, et factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum, amen: et habeo claves inferni et mortis. 

19. Scribe quae vidisti, et quae Sunt, et quae futura sunt posthac.

20. Mysterium septem Stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem Candelabra aurea: Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt, et Septem Candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt.

 

(2) 直訳

REVELATIO JESU CHRISTI, quam dedit Illi Deus indicare servis Suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni. イエス・キリストの啓示、それを神は彼にご自分のしもべに命ずること(書き取らせること)を与えた、それはすぐに起こるべきこと、またご自分の天使によって送ることを意味した、ご自分のしもべヨハネに。

2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit. 2. その者〔ヨハネ〕は神のみことばを証言した(証しした)、またイエス・キリストの証言(証し)を、どんなものでも見た〔ものを〕。

3. Beatus legens, et audientes Verba prophetiae et servantes quae in ea scripta, quia tempus prope. 3. 読む者は幸いである、また預言のことばを聞く者とその中に書かれたそれを守る者は、時は近く〔である〕からである。

4. Johannes septem Ecclesiis quae in Asia, Gratia vobis et pax ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus; 4. ヨハネ〔から〕七つの教会〔へ〕それらはアジアの中の、恩恵と平和があなたがたにその方から〔あるように〕、「その者はいる」また「その者はいた」また「その者はやって来る」。

et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni Ipsius. また七つの霊から、その者はその方の王座の視野の中にいる。

5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae, amante nos et lavante nos a peccatis nostris in sanguine Suo. 5. またイエス・キリストから、その方は「忠実な証人」、その方は「死から〔最初に〕生まれた者」、またその方は地の王のたちの君主、私たちを愛し、私たちをその方の血の中で私たちの罪から洗う〔方である〕。

6. Et facit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo: 6. また〔その方は〕私たちを王国にする、また神とその父の祭司〔にする〕。

Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum [, Amen]. その方の栄光と力が世代の世代に〔ありますように〕、アーメン。

7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum Omnis Oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum omnes Tribus terrae, etiam, Amen. 7. 見よ、雲とともにやって来る、またすべての目がその方を見る、またその者はその方を突き刺した、また地のすべての種族はその方の上に嘆き叫ぶ、そのとおり(しかり)、アーメン。

8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Qui Omnipotens. 8. わたしはアルファとオメガである、始まりと終わり、主が言う、その方は「いる」またその方は「いた」またその方は「やって来る」、その方は「全能」〔である〕。

9. Ego Johannes, qui et frater vester, et consocius in afflictione, et in regno et patiente exspectatione Jesu Christi. 9. 私ヨハネは、その者はまたあなたがたの兄弟、また苦難と、また王国と忍耐の中での仲間〔である〕、イエス・キリストの期待〔している〕。

Eram in Insula Vocata Patmos propter verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi. 私はパトモスと呼ばれた島の中にいた、主のことばのために、またイエス・キリストの証言(証し)のために。

10. Factus sum in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae, 10. 私は主の日の中で霊の中にいた、また私の後ろにあたかもらっぱのような大きな声(音)を聞いた。

11. Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; 11. (~を)言っている、わたしはアルファとオメガである、最初と最後。

quod Vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam. あなたが見るものを本(書物)の中に書け、また教会に送れ、アジアの中のそれらに、エペソ、またスミルナ、またペルガモ、またテアテラ、またサルデス、またフィラデルフィア、またラオデキヤ。

12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum, et conversus vidi septem Candelabra aurea. 12. また声を見ることへ向きを変えた、それは私と話している、また向きを変えた、私は七つの金の燭台を見た。

13. Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea. 13. また七つの燭台の真ん中の中に、人の子に似た方を〔見た〕、(足までたれた)ローブ(外衣)を着た、また金の帯を胸に締めた。

14. Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix, et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis. 14. またその方の頭は、また髪の毛は、あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝く、またその方の目はあたかも火の炎のよう〔である〕。

15. Et Pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquam multarum. 15. またその方の足は真ちゅうに似て〔いた〕、あたかも火のような(燃えている)炉の中の、またその方の声は多くの水のよう〔であった〕。

16. Et habens in dextra Sua manu Stellas Septem, et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; 16. また自分の右手の中に七つの星を持っている、またその方の口から鋭い両刃の剣が出ている。

et Facies Ipsius tanquam Sol lucet in potentia sua. またその方の顔はあたかも太陽のようである、その力(強さ)の中で輝く。

17. Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus, et imposuit dextram Suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus. 17. また私がその方を見たとき、私はその方の足に倒れた(cado)、あたかも死んだ者のように、また私の上にその方の右手を置いた、私に言って、恐れるな、わたしは最初と最後である。

18. Et Qui Vivens, et factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum, amen: 18. わたしは「生きている者」、また死んだ者である、また見よ、世代の世代に生きている者である。

et habeo claves inferni et mortis. また、わたしは地獄と死のかぎを持っている。

19. Scribe quae vidisti, et quae Sunt, et quae futura sunt posthac. 19. 書け、それらをあなたは見た、またそれらは「ある」、またそれらはこれからあるようになる。

20. Mysterium septem Stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem Candelabra aurea: 20. 七つの星の奥義は、それらをあなたは私の右手の中に見た、また七つの金の燭台は――

Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt, et Septem Candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt. 七つの星は七つの教会の天使たちである、また七つの燭台は、それをあなたは見た、七つの教会である。

 

(3) 訳文

 イエス・キリストの啓示。それを神は自分のしもべに、すぐに起こるべきことを書き取らせることを与えた、それは、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した。

 2. その者〔ヨハネ〕は、神のみことばを、またイエス・キリストの証しを、見たどんなものでも証しした。

 3. 読む者は、また預言のことば聞く者とその中に書かれたそれを守る者は幸いである、時は近いからである。

4. ヨハネ〔から〕アジアの中の七つの教会〔へ〕、恩恵と平和があなたがたに、その方から〔あるように〕、「その者はいる」また「その者はいた」また「その者はやって来る」。またその方の王座の視野の中にいる七つの霊から。

5. また「忠実な証人」、「死から〔最初に〕生まれた者」、また地の王のたちの君主、私たちを愛し、私たちをその方の血の中で私たちの罪から洗う方であるイエス・キリストから。

6. また〔その方は〕私たちを王国に、また神とその父の祭司にする。その方の栄光と力が代々代に〔ありますように〕、アーメン。

 7. 見よ、雲とともにやって来る、またすべての目がその方を見る、またその方を突き刺した者は、地のすべての種族はその方を嘆き叫ぶ。そのとおり(しかり)、アーメン。

 8. わたしはアルファとオメガ、始まりと終わりである、と「いる」、「いた」、「やって来る」、「全能」〔であられる〕方、主が言われる。

 9.、あなたがたの兄弟、また苦難と王国とイエス・キリストを期待する忍耐の中での仲間である私ヨハネは、主のことばのために、またイエス・キリストの証しのためにパトモスと呼ばれる島にいた。

 10. 私は主の日に霊の中にいて、私の後ろにあたかもらっぱのような大きな声を聞いた。

 11. 〔その声は〕言っている、わたしはアルファとオメガ、最初と最後である。あなたが見るものを書物に書き、アジアの中の、エペソ、スミルナ、ペルガモ、テアテラ、サルデス、フィラデルフィア、ラオデキヤの教会へ送れ。

12. また私と話している声を見ることへ向きを変え、向きを変えて、私は七つの金の燭台を見た。

13. また七つの燭台の真ん中に、 (足までたれた)衣を着て、胸に金の帯を締めた人の子に似た方を〔見た〕。

 14. その方の頭ち髪の毛は、あたかも白光りする羊毛のように、あたかも雪のように白く輝き、その方の目はあたかも火の炎のようである。

 15. その方の足はあたかも燃えている炉の中の真ちゅうに似て〔いた〕、またその方の声は多くの水のよう〔であった〕。

 16. またご自分の右手の中に七つの星を持ち、その方の口からは鋭い両刃の剣が出ている。またその方の顔はあたかも強く輝く太陽のようである。

 17. また私がその方を見たとき、あたかも死んだ者のように、その方の足に倒れた、また、恐れるな、わたしは最初と最後である、と私に言って、私の上にその方の右手を置いた。

18. わたしは「生きている者」、また死んだ者である。見よ、代々に生きている者である。また、わたしは地獄と死のかぎを持っている。

 19. あなたが見たものを書け、それらは「ある」、またこれからあるようになる。

 20. あなたは私の右手の中に見た七つの星の、また七つの金の燭台の奥義は――七つの星は七つの教会の天使たちであり、あなたが見た七つの燭台は七つの教会である。

原典講読『啓示された黙示録』 黙示録第1章(各節の内容の原文と第7節までの直訳) 

SENSUS SPIRITUALIS.

霊的な意味

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

章の全部の内容

 

(1) 原文

QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM.

 

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

 

1. ” Revelatio Jesu Christi,” significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est [n. 2]; ” quam dedit Illi Deus indicare servis Suis,” significat pro illis qui in fide ex charitate sunt [n. 3]; ” quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia [n. 4]; ” et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide [n. 5].

2. ” Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum [n. 6]; ” quaecunque vidit,” significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt [n. 7].

3. ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae [n. 8]; ” quia tempus prope,” significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino [n. 9].

4. ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam [n. 10]; ” quae in Asia,” significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt [n. 11]; ” gratia vobis et pax,” significat salutationem Divinam [n. 12]; ” ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah [n. 13]; “et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni,” significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est [n. 14].

5. “A Jesu Christo,” significat Divinum Humanum [n. 15]: ” Ipse Testis fidelis,”significat quod est Ipsum Divinum Verum [n. 16]; ” Primogenitus ex mortuis,”significat et quod est Ipsum Divinum Bonum [n. 17]; “et Ipse Princeps (regum) terrae,” significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; ” amante nos et lavante nos a peccatis nostris [in sanguine Suo],” significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo [n. 19].

6. ” Et facit nos reges et sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint [n. 20]; ” Deo et Patri Suo,” significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris [n. 21]; ” Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum,” significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum [n. 22]; ” amen,”significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso [n. 23].

7. ” Et venit cum nubibus ” caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae [n. 24]; ” et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt [n. 25]; ” et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt [n. 26]; ” et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt[n. 27]; “etiam, amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit [n. 28].

8. ” Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis,” significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae [n. 29]; ” dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat Qui est Aeternus et Infinitus, ac Jehovah [n. 30]; ” et Omnipotens” significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui ratiocinia ex prius per ultima [n. 31].

9. ” Ego Johannes qui et{1} frater vester et consocius,” significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt [n. 32]; ” in afflictione, et in regno, et patiente exspectatio Jesu Christi,” significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt [n. 33]. ” Eram in insula vocata Patmos,” significat statum et locum in quo illustrari potuit [n. 34]; ” propter Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat ut ex corde et sic in luce recipiatur Divinum Verum ex Verbo, et agnoscatur Humanum Domini esse Divinum [n. 35].

@1 et pro “est”

10. ” Factus sum in spiritu [in] Dominica die,” significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu [n. 36]; ” et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,”significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati [n. 37].

11. ” Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus,” significat Qui est Ipsum et Unicum a primis ad ultima ex Quo omnia, et plura ut supra [n. 38]; [” quod vides, scribe in Libro,” significat ut revelata sint posteritati{1}] [n. 39]; ” et mitte Ecclesiis, illis in Asia,” significat pro illis In Christiano Orbe qui in luce veritatis ex Verbo sunt [n. 40]; ” Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam,” significat in specie secundum statum receptionis cujusvis [n. 41].

@1 Verba in uncis inclusa videantur infra (n. 39).

12. ” Et conversus videre vocem quae mecum loquebatur,”{1} significat inversionem status eorum, qui in bono vitae sunt, Quoad perceptionem veri in Verbo, dum se convertunt ad Dominum [n. 42]; “et conversus vidi septem Candelabra aurea,” significat Novam Ecclesiam, quae in illustratione a Domino ex Verbo erit [ii. 43].

@1 loquebatur pro “loquetur”

13. ” Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis,” significat Dominum quoad Verbum, a Quo illa [n. 44]; “indutum talari,” significat Divinum procedens quod est Divinum Verum [n. 45]; ” et praecinctum ad mamillas Zona aurea,” significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum[n. 46].

14. ” Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana [candida,] tanquam nix,” significat Divinum Amorem Divinae Sapientiae in primis et in ultimis [n. 47]; ” et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris [n. 48].

15. ” Et Pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti,” significat Divinum Bonum naturale [n. 49]; ” et Vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum,” significat Divinum Verum naturale [n. 50].

16. ” Et habens in dextra Sua manu Stellas septem,” significat omnes cognitiones boni et veri in Verbo ex Ipso [n. 51]; ” et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens,” significat dispersionem falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino [n. 52]; ” et Facies Ipsius tanquam sol, lucens in potentia [sua],”significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso [n. 53].

17. ” Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus,” significat ex tali praesentia Domini defectum vitae propriae [n. 54]; ” et imposuit dextram Suam manum super me,” significat vitam ab Ipso tunc inspiratam [n. 55]; ” dicens mihi, Ne time,” significat resuscitationem, et tunc ex summa humiliatione adorationem [n. 56]; ” Ego sum Primus et Ultimus,” significat quod sit Aeternus a Infinitus, ita Solus Deus [n. 57].

18. ” Et Qui sum Vivens,” significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita [n. 58]; “et factus mortuus,” significat quod in Ecclesia neglectus, et Divinum Humanum Ipsius non agnitum [n. 59]; ” et ecce Vivens sum in saecula saeculorum,”significat Quod sit Vita aeterna [n. 60]; ” amen,” significat confirmationem Divinam quod sit veritas [n. 61]; ” et habeo claves inferni et mortis,” significat quod Solus salvare possit [n. 62].

19. ” Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura posthac,” significat ut omnia quae nunc revelantur sint posteritati [n. 63].

20. ” Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem candelabra aurea,” significat arcana in visionibus de novo Caelo, et de nova Ecclesia[n. 64]; ” septem stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt,” significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est novum Caelum [n. 65]; “et septem candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt,” significat novam Ecclesiam in terris, quae est nova Hierosolyma, descendens a Domino e novo Caelo [n. 66].

 

(2) 直訳

QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: この啓示は主おひとりからであること、またそれらは彼らにより受け入れられること、その者はその方の新しい教会の中に、それは新しいエルサレムである、いる(ことになる)、また主を天地の神として認める。

DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM. 主もまたみことばに関して述べられて(描かれて)いる。

 

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 個々の(各個の)節の内容

 

1. ” Revelatio Jesu Christi,” significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est [n. 2]; 1. 「イエス・キリストの啓示」は、主による預言を意味する、その方について阻止れその方の教会について、これがその終わりの中でどのようになるか、またその後、どのようになっていくか(2番)。

” quam dedit Illi Deus indicare servis Suis,” significat pro illis qui in fide ex charitate sunt [n. 3]; 「それを神は自分のしもべに与えた」は、彼らのためにを意味する、その者は仁愛からの信仰の中にいる(3番)。

” quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia [n. 4]; 「すぐに起こるべきことを書き取らせる」は、確かに存在するようになることを意味する、教会が滅びないように(4番)。

” et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide [n. 5]. 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して彼らに形にされたものを意味する、その者は仁愛とその信仰から善の生活の中にいる(5番)。

2. ” Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum [n. 6]; 2. 「その者〔ヨハネ〕は、神のみことばを、またイエス・キリストの証しを、証しした」は、心からまたこうして光の中で、みことばからの新的真理を受け入れた者を意味する、また主の人間性が神的なものであることを認める(6番)。

” quaecunque vidit,” significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt [n. 7]. 「見たどんなものでも」は、すべてのものの中で彼らの照らされることを意味する、それらはこの啓示の中にある(7番)。すべてのものの中で彼らの照らされることを意味する、それらはこの啓示の中にある(7番)。

3. ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae [n. 8]; 3. 「読む者は、また預言のことば聞く者とその中に書かれたそれを守る者は幸いである」は、天界の天使と彼らの交際を意味する、その者は新しいエルサレムの教えにしたがって生きる(8番)。

” quia tempus prope,” significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino [n. 9]. 「時は近いからである」は、教会の状態が~であること、さらに長い間、存続することができないような、主とその結合があるような(9番)。

4. ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam [n. 10]; 4. 「ヨハネ〔から〕七つの教会〔へ〕」は、すべての者へを意味する、その者はキリスト教界の中にいる、そこにみことばとそれによって主が知られている、また教会へ近づく(10番)。

” quae in Asia,” significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt [n. 11]; 「アジアの中に〔ある〕」は、彼らへを意味する、その者はみことばからの〝真理〟の光の中にいる(11番)。

” gratia vobis et pax,” significat salutationem Divinam [n. 12]; 「恩恵と平和があなたがたに」は、神的な挨拶を意味する(12番)。

” ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah [n. 13]; 「その方から〔あるように〕、「その者はいる」また「その者はいた」また「その者はやって来る」」は、主からを意味する、その方は「永遠」と「無限」である、またエホバ〔である〕(13番)。

“et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni,” significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est [n. 14]. 「また、その方の王座の視野の中にいる七つの霊から」は、全天界からを意味する、そこに主はご自分の神的真理の中にいる(14番)。

5. “A Jesu Christo,” significat Divinum Humanum [n. 15]: 5. 「イエス・キリストから」は、神的人間性を意味する(15番)。

” Ipse Testis fidelis,” significat quod est Ipsum Divinum Verum [n. 16]; 「その方は忠実な証人」は、神的真理そのものであることを意味する(16番)。

” Primogenitus ex mortuis,” significat et quod est Ipsum Divinum Bonum[n. 17]; 「死から〔最初に〕生まれた者」は、意味する、また神的善そのものであること(17番)。

“et Ipse Princeps (regum) terrae,” significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; 「また、その方は地の王のたちの君主」は、教会の中の善からのすべての真理はその方から〔であること〕を意味する(18番)。

” amante nos et lavante nos a peccatis nostris [in sanguine Suo],”significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo [n. 19]. 「私たちを愛し、私たちをその方の血の中で私たちの罪から洗う」は、愛と慈悲から人間を改心させ、再生させる者を意味する、みことばからのご自分の新的真理によって(19番)。

6. ” Et facit nos reges et sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint [n. 20]; 6. 「また、〔その方は〕私たちを王国にする」は、彼らのために与える者を意味する、その者はその方から生まれた、すなわち、再生させられた、神的真理からの知恵の中に、また神的善からの愛の中にいる(20番)。

” Deo et Patri Suo,” significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris [n. 21]; 「神とその父の祭司〔にする〕」は、このように子自分の神的な知恵とご自分の新的愛の映像〔にすることを〕を意味する(21番)。

” Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum,” significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum [n. 22]; 「その方の栄光と力が代々代に〔ありますように〕」は、その方にだけ永遠に神的威厳と神的全能〔がある〕を意味する(22番)。

” amen,” significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso[n. 23]. 「アーメン」は、〝真理〟から、そのようにご自分そのものからの神的な確証を意味する(23番)。

7. ” Et venit cum nubibus ” caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae [n. 24]; 7. 天の雲とともにやって来る」は、主はご自分をみことばの文字どおりの意味の中で啓示されることを意味する、また教会の終わりの中でその霊的な意味を開く〔であろう〕(24番)。

” et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt [n. 25]; 「また、すべての目がその方を見る」は、すべての者が認めるであろうことを意味する、その者は情愛から神的真理の理解(理解力)の中にいる(25番)。

” et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt [n. 26]; 「またその方を突き刺した者」は、さらにまた見るであろうことを意味する、その者は教会の中で虚偽の中にいる(26番)。

” et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt [n. 27]; 「また、地のすべての種族はその方を嘆き叫ぶ」は、このことがある(であろう)ことを意味する、教会の中に善と真理がもはや何もない時い(27番)。

“etiam, amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit[n. 28]. 「そのとおり(しかり)、アーメン」は、そのようになるであろうことの神的な確証を意味する(28番)。