[DOCTRINALIA
Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae, ac Reformatorum,
IN COMPENDIO.]
(ローマカトリック、そして改革派の教会と宗教の
教えの事柄、要約の中で)
DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS CATHOLICO ROMANAE, IN COMPENDIO.
ローマカトリックの教会と宗教の教えの事柄、要約の中で
(1) 原文
Quoniam in Apocalypsi, xvii., xviii., xix., etiam agitur de “Babylonia,” quae est Religiosum Catholico Romanum, aperienda sunt in ingressu Doctrinalia ejus, et quidem in hoc ordine, [1.] DE BAPTISMO, [2.] DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA, [3.] DE MISSIS, [4.] DE PAENITENTIA, [5.] DE JUSTIFICATIONE, [6.] DE PURGATORIO, [7.] DE SEPTEM SACRAMENTIS, [8.] DE SANCTIS, et [9.] DE POTESTATE.
1. DE BAPTISMO, haec docent:―Quod totus Adam post praevaricationis offensam, quoad corpus et animam, in deterius commutatus sit: quod peccatum id in omne genus humanum transfusum sit: quod peccatum hoc originale solummodo per meritum Christi tollatur; et quod meritum Christi per Baptismi Sacramentum applicetur; et quod sic totus reatus Peccati originalis per Baptismum tollatur: quod in Baptizatis usque remaneat concupiscentia sicut fomes ad peccata, non autem peccatum: quod sic induant Christum, fiant nova creatura, et consequantur plenam et integram remissionem peccatorum. Baptismus vocatur Lavacrum regenerationis et fidei. Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi sint de sponsionibus factis a patrinis, quod est Sacramentum Confirmationis. Quod propter lapsus post Baptismum necessarium sit Sacramentum Paenitentiae.
2. DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA.―Quod statim post Consecrationem verum Jesu Christi Corpus et verus Sanguis sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, realiter et substantialiter contineantur, Corpus sub specie Panis et Sanguis sub specie Vini, ex vi verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae, qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem; ita quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; verbo, quod totus et integer Christus sub Panis specie et sub quavis istius speciei parte, et totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat; quod ideo binae species separentur ac Panis detur Laicis, et Vinum sit Clericis. Quod miscenda sit aqua vino in calice. Quod Laici accipient a Clericis communionem, et quod Clerici seipsos communicent. Quod sit verum Corpus et verus Sanguis Christi post consecrationem in hostiis in particulis consecratis; et quod ideo hostia adoranda sit cum monstratur et circumfertur. Quod mirabilis et singularis illa conversio totius substantiae Panis in Corpus et totius substantiae Vini in Sanguinem dicatur Transsubstantiatio. Quod communicatio sub utraque specie concedi queat sub certis conditionibus a Pontifice. Vocatur Panis supersubstantialis, et Panis Angelorum, quem hi edunt absque velaminibus; vocatur etiam spiritualis cibus; tum antidotum quo liberantur a peccatis.
3. DE MISSIS.―Dicitur Sacrificium Missae, quoniam sacrificium, quo Christus Se obtulit Deo Patri repraesentatur in hoc sub specie Panis et Vini; quod inde sit Sacrificium vere propitiatorium, purum, et non nisi sanctum in eo. Quod si populus non sacramentaliter communicat, sed solus Minister, tunc populus spiritualiter communicet, quia Ministri non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Christi pertinent, id obeunt. Quod Missae non fieri debeant lingua vulgari, quia magnam continent populi fidelis eruditionem, sed ut Ministri aliquid declarent diebus Dominicis: quod institutum sit, ut quaedam, quae mystica sunt, voce submissa, et quaedam elatiore, pronuntientur; et quod, ut sit majestas tanti sacrificii quod offertur Deo, sint Lumina, Thymiamata, Vestes, et id genus alia. Quod offerendum sit pro Vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et quibusvis necessitatibus; et pro Defunctis. Quod Missae in honorem Sanctorum sint gratiarum actiones propter quod intercedant dum implorantur.
4. DE PAENITENTIA.―Quod praeter Baptismum sit Sacramentum Paenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis et meriti Christi applicatur, quare vocatur laboriosus quidam Baptismus. Quod partes Paenitentiae sint Contritio, Confessio, et Satisfactio. Quod Contritio sit donum Dei, et impulsus Spiritus Sancti non adhuc inhabitantis, sed tantum moventis, ita quod sit dispositio. Quod Confessio debeat esse omnium mortalium peccatorum, etiam occultissimorum, ac intentionum: quod peccata quae retinentur non remittantur, at quod illa quae post scrutationem non occurrunt, inclusa sint Confessioni: quod fieri debeat ad minimum semel in anno: quod peccata absolvenda sint a clavium Ministris, et quod remittantur cum dicunt, “Ego absolve;“‘ quod Absolutio sit sicut actus judicis, cum sententia pronuntiatur: quod graviora peccata absolvenda sint ab Episcopis, et adhuc graviora a Pontifice. Satisfactio, quod fiat per poenas satisfactorias a Ministro ex arbitrio pro mensura delicti imponendas: quod cum Poena aeterna etiam Poena temporalis remittatur. Quod Indulgentiarum potestas a Christo relicta sit Ecclesiae, et quod usus illarum maxime salutaris sit.
5. DE JUSTIFICATIONE.―Quod translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius Adami in statum gratiae per secundum Adamum Salvatorem, sine Lavacro regenerationis et fidei, seu Baptismo, non fiat. Quod exordium justificationis secundum sit a gratia praeveniente, quae est Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo semet. Quod dispositio fiat per Fidem, cum credit vera esse quae revelata sunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Christum propitius sit: et per Charitatem, qua incipit proximum diligere, et odio habere peccatum. Quod Justificatio, quae sequitur, non solum sit peccatorum remissio, sed sanctificatio et interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur justi, sed quod sint justi, justitiam in se recipientes; et quia accipiunt meritum passionis Christi, quod ita inseratur Justificatio per Fidem, Spem et Charitatem. Quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix Justificationis, et quod hoc sit per fidem justificari: et quia nihil eorum quae Justificationem praecedunt, sive fides sive opera, justificationis gratiam promerentur, quod hoc sit justificari gratis, est enim gratia praeveniens: et quod usque homo ex operibus justificetur, et non ex fide tantum: quod justi in levia et venialia peccata cadant, et quod usque sint justi: et quod justi ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemosynas, jejunia, ne cadant, quia renati sunt in spem gloriae, et non in gloriam. Quod Justi, si exciderint justificationis gratia, rursus justificari possint per Paenitentiae sacramentum: quod per quod libet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides; at quod per infidelitatem, quae est recessio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis justificati sint merita, et quod justificati per illa, quae ab illis per Dei gratiam et meritum Christi fiunt, promereantur vitam aeternam. Quod Liberum Arbitrium post Adami peccatum non amissum et exstinctum sit, et quod homo cooperetur assentiendo vocanti Deo, et quod alioquin foret inanimatum corpus. Praedestinationem statuunt, dicendo quod nemo sciat num sit in numero praedestinatorum, et inter illos quos Deus Sibi elegerat, nisi ex speciali revelatione.
6. DE PURGATORIO.―Quod per Justificationem non deleatur omnis reatus poenae temporalis exsolvendae; quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exsolvantur, antequam in Caelum patet aditus. Quod Animae ibi detentae fidelium suffragiis juventur et praecipue per sacrificium Missae; et quod hoc diligenter docendum et praedicandum sit. Tormina ibi describuntur varie, sed sunt inventa, in se figmenta.
7. DE SEPTEM SACRAMENTIS.―Quod Sacramenta septem sint, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Paenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium: quod non plura nec pauciora sint: quod unum altero dignius sit: quod contineant gratiam; et quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquae Legis.
De Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, et Paenitentia, supra actum est.
De Sacramento Extremae Unctionis: quod sit ex Jacobo, v. 14, 15: quod fiat aegrotis circa finem vitae, unde vocatur Sacramentum Exeuntium: quod si convaluerint, possit iterum applicari: quod fiat per oleum ab Episcopo benedictum, et per haec verba, “Indulgeat tibi Deus quicquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti.” De Sacramento Ordinis: quod septem Ordines sint in Ministerio Sacerdotii, qui differunt dignitate, et vocantur simul Hierarchia Ecclesiastica, quae est sicut castrorum acies ordinata: quod inaugurationes in Ministerium fiant per unctiones, et per translationes Spiritus Sancti in illos. Quod ad ordinationes Episcoporum et Sacerdotum non requiratur saecularis potestas, aut Magistratus consensus aut vocatio aut auctoritas; quod qui ab illis vocatione instituti ad ministerium tantummodo ascendunt, non sint ministri, sed fures et latrones, qui per ostium non ingrediuntur. De Sacramento Matrimonii: quod dispensatio graduum et divortiorum sit Ecclesiae: quod Clerici non contrahent matrimonium: quod omnes illi possint habere castitatis donum, et si quis dicit se non posse, cum tamen voverat, sit anathema, quia Deus id rite petentibus non denegat, et non patitur aliquem supra id quod potest tentari. Quod status virginitatis et caelibatus anteponendus sit statui conjugiali: praeter plura.
8. DE SANCTIS.―Quod Sancti una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerant: quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi; quod invocatio Sanctorum non sit idololatrica, nec adversetur honori unius Mediatoris Dei et hominum; vocatur Latria: quod imagines Christi, Deiparae Mariae, et Sanctorum, sint venerandae et honorandae; non quod credendum quod in illis Divinitas et virtus sit, sed quod honor, qui illis exhibetur, referatur ad prototypa, quae illae repraesentant; et quod per imagines, quas osculantur, et coram quibus procumbunt ac caput nudant, Christum adorent, et Sanctos venerentur: quod miracula Dei per Sanctos fiant.
9. DE POTESTATE.―Quod Papa Romanus sit{1} Petri Apostoli Successor, et Jesu Christi Vicarius, Caput Ecclesiae et Episcopus universalis; quod sit supra Concilia: quod Illi sint claves aperiendi et claudendi Caelum, ita potestas remittendi et retinendi peccata; quod ideo Illi sicut vitae aeternae Clavigero, terreni simul et caelestis imperii jura sint: quod etiam ab Illo sit talis potestas Episcopis et Sacerdotibus, quia etiam data est reliquis Apostolis, et quod ideo dicantur Ministri clavium. Quod Ecclesiae sit judicare de vero sensu et interpretatione Scripturae Sacrae, et quod qui contraveniunt, poenis ex jure statutis puniendi sint: quod non conveniat ut Laici legant Scripturam Sacram, quoniam sensum ejus non scit nisi Ecclesia; inde Ministri ejus venditant quod illum sciant.
{2}Haec sunt ex Conciliis et Bullis, imprimis ex Concilio Tridentino et Bulla Papali confirmante, ubi omnes, qui contra illa quae decreta sunt, quae in genere sunt supra allata, sentiunt, credunt, et faciunt, anathemate condemnant.
@1 sit pro “fit” @2 Haec pro “X. Haec”
(2) 直訳
Quoniam in Apocalypsi, xvii., xviii., xix., etiam agitur de “Babylonia,” quae est Religiosum Catholico Romanum, aperienda sunt in ingressu Doctrinalia ejus, et quidem in hoc ordine, [1.] DE BAPTISMO, [2.] DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA, [3.] DE MISSIS, [4.] DE PAENITENTIA, [5.] DE JUSTIFICATIONE, [6.] DE PURGATORIO, [7.] DE SEPTEM SACRAMENTIS, [8.] DE SANCTIS, et [9.] DE POTESTATE. 「黙示録」の中に、〔第〕17, 18, 19〔章〕、「バビロニア☆1」についてもまた扱われているので、それはローマカトリックの宗教である、入ること(入り口)の中でその教えの事柄が示されなければならない、実際に(おまけに)この順序の中で、[1] 洗礼について、[2] 聖体(聖体祭義)、すなわち、聖餐について、[3] ミサについて、[4] 悔い改めについて、[5] 義認☆2について、[6] 煉獄☆3について、[7] 七つの秘跡(礼典)について、[8] 聖徒について、また [9] 権限(権力)について。
☆1 「バビロニア」は国名、「バビロン」はその首都です、聖書では「バビロン」なので、この講座でも「バビロン」とします。
☆2 「義認」とは「神が人間を罪なしとして赦して受け入れること」です。
☆3 「煉獄」とは「ローマカトリックによれば、死後、霊たちが天界へ準備されるために集められるとされた場所」です。後述のとおりです。
1. DE BAPTISMO, haec docent:― 1 洗礼について、これらを教えている――
Quod totus Adam post praevaricationis offensam, quoad corpus et animam, in deterius commutatus sit: 全部のアダムはそむきの罪の違反の後、身体と霊魂に関して、いっそう悪く変化したこと。
quod peccatum id in omne genus humanum transfusum sit: その罪はすべての人類の中に注ぎ移されたこと。
quod peccatum hoc originale solummodo per meritum Christi tollatur; この原罪は単独で(単に)キリストの功績によって取り除かれること。
et quod meritum Christi per Baptismi Sacramentum applicetur; またキリストの功績は、洗礼の秘跡によって適合させてつくられること。
et quod sic totus reatus Peccati originalis per Baptismum tollatur: またこのように原罪の全部の罪は、洗礼によって取り除かれること。
quod in Baptizatis usque remaneat concupiscentia sicut fomes ad peccata, non autem peccatum: 洗礼を授けられた者の中に、それでも欲望が残ること、罪へのたきぎ(刺激)のように、けれども罪ではない。
quod sic induant Christum, fiant nova creatura, et consequantur plenam et integram remissionem peccatorum. このように〔彼らは〕キリストを着る(おびる)、新しい創造物(になる)、またしたがって十分なまた完全な罪の許しが生じること。
Baptismus vocatur Lavacrum regenerationis et fidei. 洗礼は再生と信仰の洗うことと呼ばれる。
Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi sint de sponsionibus factis a patrinis, quod est Sacramentum Confirmationis. 洗礼を授けられた者は、成長したとき、〔幼児洗礼の〕教父から行なわれた誓約について質問されなければならないこと、それは「堅信の秘跡」である。
Quod propter lapsus post Baptismum necessarium sit Sacramentum Paenitentiae. 洗礼の後の堕落のために「悔い改めの秘跡」が必要であること。
(3) 訳文([1] 洗礼についてまで)
「黙示録」の、第17, 18, 19章の中に、ローマカトリックの宗教である「バビロン」についてもまた扱われているので、〔本書の〕入り口でその教えの事柄が、実際にこの順序の中で示されなければならない、[1] 洗礼について、[2] 聖体、すなわち、聖餐について、[3] ミサについて、[4] 悔い改めについて、[5] 義認について、[6] 煉獄について、[7] 七つの秘跡について、[8] 聖徒について、また [9] 権限について。
1 洗礼について、これらを教えている――
全部のアダムはそむきの罪の違反の後、身体と霊魂に関して、いっそう悪く変化したこと。その罪はすべての人類の中に注ぎ移されたこと。この原罪はただキリストの功績によってだけ取り除かれること。またキリストの功績は、洗礼の秘跡によって適合させてつくられること。またこのように原罪の全部の罪は、洗礼によって取り除かれること。洗礼を授けられた者の中に、それでも罪へのたきぎ(刺激)のように欲望が残る、けれども罪ではないこと。このように〔彼らは〕キリストを着て、新しい創造物になり、したがって十分なまた完全な罪の許しが生じること。
洗礼は再生と信仰の洗いと呼ばれる。
洗礼を授けられた者は、成長したとき、〔幼児洗礼の〕教父から行なわれた誓約について質問されなければならないこと、それは「堅信の秘跡」である。
洗礼の後の堕落のために「悔い改めの秘跡」が必要であること。