(2)直訳
532. His adjiciam hoc Memorabile.- 532.これらに私はこのメモラビリアを加える――
Quondam quoad spiritum meum evectus sum in caelum angelicum, et in unam ejus societatem, et tunc accesserunt ad me aliqui ex sapientibus ibi, et dixerunt, “Quid novum e terra?” かつて、私の霊に関して私は天使の天界の中に上げられた、またその一つの社会の中に、またその時、私に近づいた、そこの賢い者たちからのある者が、また言った、「地からの新しいこと(ニュース)は何か?」
Dixi illis, “Hoc novum est, quod Dominus revelaverit arcana quae excellentia excedunt arcana ab initio ecclesiae huc usque revelata.” 私は彼らに言った、「これが新しいこと(ニュース)である、主が秘義を啓示したこと、それは卓越が秘義がまさる、教会の始まりから、ここまでやはり啓示された」。
Quaesiverunt, “Quae sunt illa?” 彼らは質問した、「それらは何か?」
Dixi quod haec sint: 私は言った、これらであること――
(i.) Quod in Verbo in omnibus et singulis ejus sit sensus spiritualis correspondens sensui naturali, et quod per illum sensum sit conjunctio hominum ecclesiae cum Domino, et consociatio cum angelis, et quod sanctitas Verbi in eo resideat. (1) みことばの中のそのすべてと個々のものの中に自然的な意味に対応している霊的な意味があること、またその意味によって主と教会の人間の結合があること、また、天使と交わりが、またみことばの聖性はその中に住むこと。
[2] (ii.) Quod correspondentiae, ex quibus sensus spiritualis Verbi consistit, detectae sint; [2] (2) 対応が、それらから☆みことばの霊的な意味が構成される、明らかにされたこと。
Quaesiverunt angeli, “Anne habitatores orbis de correspondentiis prius sciverunt?” 天使たちは質問した、「地球の住民たちは対応について以前に知らなかったのか?」
Dixi, quod prorsus nihil; 私は言った、まったく何も〔知ら〕ないこと。
et quod latuerint nunc per aliquot millia annorum, nempe usque a Hiobi tempore; また隠されていること、今や数千の年の間、すなわち、ヨブの時代からまでも。
et quod apud illos qui eo tempore et ante illud vixerunt, scientia correspondentiarum fuerit scientia scientiarum, ex qua illis sapientia, quia cognitio de spiritualibus quae caeli et inde ecclesiae sunt; また彼らのもとに、その者はその時代に、またその後に生きた、対応の知識は知識の〔中の〕知識であった、それ〔知識〕から彼らに知恵があった、霊的なものについての認識〔である〕ので、それらは天界と教会のものである。
sed quod scientia illa, quia versa est in idololatricam, ex Divina Domini providentia ita obliterata et deperdita sit, ut nemo viderit aliquod signum de illa: しかし、その知識は、偶像崇拝的なものに変わったので、主の神的な摂理からそのように消された、また失われた、だれもそれらについて何らかのしるしを見ないように。
sed quod usque nunc a Domino detecta sit, ut fiat conjunctio hominum ecclesiae cum Ipso, et consociatio cum angelis; しかし、それでも今や、主により明らかにされた、その方と教会の人間の結合が生じるために、また天使との交わりが。
et haec fit per Verbum, in quo omnia et singula correspondentiae sunt. また、これらはみことばによって行なわれた、その中に対応のすべてと個々のものがある。
Angeli valde gavisi sunt, quod placuerit Domino revelare hoc magnum arcanum per aliquot millia annorum tam alte reconditum; 天使たちは大いに嬉しがった、主がこの大いなる秘義を啓示することを喜びであったこと、数千年の間、これほどに深く秘められた。
et dixerunt, quod hoc sit propter finem, ut Ecclesia Christiana, quae fundatur super Verbo, et nunc in suo fine est, iterum revivat et trahat spiritum per caelum a Domino. また言った、この☆が目的のために行なわれたこと、キリスト教徒の教会が、それはみことばの上に建てられる、また今やその終わりにある、再び復興するためである、また主から天界によって霊(息)を引き寄せる(得る)。
Quaesiverunt num per illam scientiam hodie detectum sit, quid Baptismus et quid Sacra Cena significant, de quibus tam varia huc usque cogitaverunt. 質問した、それらの知識によって、今日、明らかにされているか、何を「洗礼」がまた何を「聖餐」が意味するか、それらについてこのようにいろいろなものをこれまで考えた。
Et respondi, quod detectum sit. また、私は答えた、明らかにされたこと。
[3] (iii.) Porro dixi, Quod hodie a Domino revelatum sit de Vita hominum post mortem; [3] (3) さらに私は言った、今日、主により「死後の人間のいのち(生活)」について啓示されたこと。
Dixerunt angeli, “Quid de vita post mortem? 天使たちは言った、「何が、死後のいのち(生活)について?
Quis non scit, quod homo vivat post mortem?” だれが知らないのか? 死後に人間が生きることを?」
Respondi, “Sciunt et non sciunt. 私は答えた、「(彼らは)知っている、また知らない。
Dicunt, quod non homo, sed anima ejus; 彼らは言う、人間でないこと、しかし、彼の霊魂が。
et quod haec vivat spiritus; またこれが霊〔として〕生きること。
et de spiritu fovent ideam sicut de vento aut aethere, et quod non vivat homo, quam post diem ultimi judicii; また霊について風またはエーテルのような観念を抱いている、また人間は生きないこと、最後の審判の日の後以外に。
et quod tunc corporea, quae reliquerant in mundo, tametsi a vermibus, muribus et piscibus exesa, recolligerentur et rursus coaptarentur in corpus, et quod homines sic resurrecturi sint.” また、その時、身体は、それを世の中に残す、たとえ、虫、ネズミ、また魚により、食い尽されても、再び集められる、また再び身体の中へ集められる、また人間はこのように復活すること」。
Dixerunt angeli, “Quid hoc? 天使たちは言った、「このことは何か?
Quis non scit quod homo vivat homo post mortem, cum sola differentia quod tunc vivat homo spiritualis; だれが知らないか、人間は死後に人間〔として〕生きること、ただ相違とともに、その時、人間は☆霊的な人間が生きる。実体的に生きる、物質的でなく、以前のように。
et quod homo spiritualis videat hominem spiritualem, sicut homo materialis materialem; また霊的な人間は霊的な人間を見る、物質的な人間が物質的な〔人間を見る〕ように。
et quod non sciant unum discrimen, praeter quod in statu perfectiori sint?” また、一つの違いを知らないこと、完全な状態の中にいることのほかに?」
[4] (iv.) Quaesiverunt angeli, “Quid sciunt de nostro mundo, ac de caelo et inferno?” [4] (4) 天使たちは質問した、「何を知ってるか? 私たちの世界について、そして天界と地獄について」
Dixi, quod nihil sciverint, at quod hodie a Domino detectum sit, qualis est mundus in quo angeli et spiritus vivunt, ita quale est caelum et quale est infernum; 私は言った、何も知らなかったこと、しかし、今日、主により明らかにされたこと、世がどんなものであるか、その中に天使と霊たちが生きる、そのように天界がどんなものか、また地獄がどんなものか。
tum etiam quod angeli et spiritus sint in conjunctione cum hominibus; ほかにさらにまた、天使と霊たちが人間と結合の中にあること。
praeter multa mirabilia de illis: さらに、それらについて多くの驚くべきこと。
Angeli laetati sunt, quod Domino placuerit talia detegere, ne homo amplius ex ignorantia in ambiguitate sit de sua immortalitate. 天使たちは喜んだ、主がこのようなものを明らかにすることを喜んだこと、人間が無知から疑いの状態の中にもはやいないように、自分の不死性について。
[5] (v.) Amplius dixi, quod hodie a Domino revelatum sit, “quod in vestro nundo sit alius Sol, quam in nostro, et quod Sol vestri mundi sit purus amor, et quod sol nostri mundi sit purus ignis; [5] (5) さらに私は言った、今日、主により啓示されたこと、「あなたがたの世の中にもう一つの太陽があること、私たちの中に〔あるもの〕以外に、またあなたがたの世の太陽は純粋な愛であること、また私たちの世の太陽は純粋な火であること。
et quod ideo omne quod procedit ex vestro Sole, quia est purus amor, trahat ex vita, et quod omne quod a nostro, quia est purus ignis, nihil ex vita trahat; また、それゆえ、すべてのものは、それはあなたがたの太陽から発出する、純粋な愛であるので、いのちから引き寄せる(得る)こと、またすべてのものは、それは私たちのもの(太陽)から、純粋な火であるので、いのちから何も引き寄せない(得ない)こと。
et quod inde sit differentia inter spirituale et naturale, quae differentia hactenus ignota etiam detecta est. また、ここから霊的なものと自然的なものの間の違いがあること、違いが今まで知られていない、さらにまた明らかにされた。
Ex quo notum factum est, unde est lux quae illuminat sapientia intellectum humanum, et unde est calor, qui accendit amore voluntatem humanam.” そのことからよく知られることがなされた、ここから光がある、それは人間の理解力の知恵を照らす、またここから熱がある、それは人間の意志の愛を火をつける(燃え立たせる)」。
[6] (vi.) Insuper quod detectum sit, quod sint tres gradus vitae, et quod inde sint tres caeli; [6] (6) ほかにも明らかにされた、いのちの三つの段階があること、またここから三つの天界があること。
et quod in illos gradus distincta sit mens humana, et quod inde homo correspondeat tribus caelis; また人間の心は三つの段階の中に区別されていること、また、ここから人間は三つの天界に対応すること。
Dixerunt angeli, “Annon sciverunt hoc prius?” 天使たちは言った、「このことを以前に知っていたのか?」
Respondi, quod sciverint de gradibus inter magis et minus, sed nihil de gradibus inter prius et posterius. 私は答えた、より大きいものまたより小さいものの間の段階について知っていたこと、しかし前のものと後のものの間の段階について何も〔知らなかった〕。
[7] (vii.) Interrogaverunt angeli, num praeter illa revelata sint plura. [7] (7) 天使たちは質問した、これらのほかに多くのものが啓示されたかどうか。
Dixi quod plura; 私は言った、多くのもの〔がある〕こと。
quae sunt de ultimo judicio; それらは、最後の審判についてである。
de Domino, quod sit Deus coeli et terrae, quod Deus sit unus et persona et essentia, in quo Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus; 主について、天界と地の神であること、神は位格と本質と一つであること、その中に神的な三一性〔があり〕、またその方は主であること。
tum de Nova Ecclesia ab Ipso instauranda, et de doctrina illius ecclesiae; なおまた、「新しい教会」について、その方により設立された、またその教会の教えについて。
de sanctitate Scripturae Sacrae; 「聖書の聖性」について。
quod etiam Apocalypsis revelata sit, quae ne quidem quoad unum versiculum revelari potuit nisi a Domino: さらにまた「黙示録」が啓示されたこと、☆それは決して、一つの節に関して啓示されることができなかった、主によらないなら。
insuper de incolis planetarum, ac de telluribus in universo: そのうえ、「惑星の住民」について、そして、宇宙の中の諸地球について。
praeter multa memorabilia et mirabilia e mundo spirituali; ほかに、霊界からの印象的な出来事(メモラビリア)と驚くべくこと。
per quae plura, quae sapientiae sunt, e caelo detecta sunt. それら多くのものによって、それらは知恵のものである、天界から明らかにされた。