(1)原文
524. (i.) Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est; similiter bonum.― Hoc, ut in aliqua evidentia pateat, lustrabitur in distinctione. In hac: (1.) Quod unicuique sit vita propria. (2.) Quod unumquemvis sua vita post mortem maneat. (3.) Quod malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod bono imputetur bonum ejus. Primum, quod unicuique sit vita propria, ita distincta ab alterius, notum est; est enim perpetua varietas, et non aliquid idem; inde est cuivis suum proprium. Hoc patet manifeste ex faciebus hominum, quod non detur unius facies absolute similis alterius, nec dari possit in aeternum; causa est, quia non dantur animi similes, et ex animis sunt facies; est enim facies, ut dicitur, typus animi, ac animus ducit suam originem et formam ex vita. [2] Nisi homini propria vita foret, sicut est proprius animus, et propria facies, non foret ei aliqua vita post mortem, separata ab alterius; imo nec foret caelum, hoc enim ex perpetuis aliis consistit; hujus forma unice est ex varietatibus animarum et mentium in talem ordinem dispositis, ut unum faciant, ac unum faciunt ex Uno, cujus vita est in omnibus et singulis ibi, sicut anima est in homine; quod nisi foret, dispergeretur caelum, quia dissolveretur forma. Unus ex quo est vita omnibus et singulis, et ex quo cohaeret forma, est Dominus. In genere est omnis forma ex variis, ac talis, qualis est horum harmonica coordinatio et dispositio ad unum: talis est forma humana; inde est quod homo ex tot membris, visceribus et organis consistens, non sentiat aliquid in se et a se nisi sicut unum. [3] Secundum, quod unumquemvis sua vita post mortem maneat, notum est in ecclesia ex Verbo, et ex his ibi:
“Venturus est Filius hominis,… et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27);
“Vidi libros apertos, et judicati sunt omnes secundum opera illorum” (Apoc. xxi. 12, 13):
“In die judicii reddet Deus unicuique secundum opera ejus” (Rom. ii. 6; 2 Cor. v. 10).
Opera, secundum quae reddetur unicuique, sunt vita, quia vita facit illa, et secundum vitam sunt. Quia datum est mihi per plures annos una esse cum angelis, ac loqui cum advenis e mundo, pro certo testari possum, quod unusquisque exploretur ibi qualis ei vita fuit, et quod vita, quam contraxit in mundo, maneat illum in aeternum. Loquutus sum cum illis, qui ante saecula vixerunt, quorum vita ex historicis mihi nota fuit, et cognovi similem descriptioni; et audivi ab angelis, quod vita alicujus post mortem non possit mutari, quia organizata est secundum amorem ejus et inde opera; et quod si mutaretur, discerperetur organizatio, quod nusquam fieri potest; tum quod mutatio organizationis detur unice in corpore materiali, et prorsus non dabilis in corpore spirituali, postquam prius rejectum est. [4] Tertium, quod malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod bono imputetur bonum ejus. Imputatio mali non est accusatio, incusatio, inculpatio et judicatio sicut in mundo, sed ipsum malum hoc facit: mali enim ex suo libero separant se a bonis, quoniam non possunt simul esse; jucunda amoris mali aversantur jucunda amoris boni, et jucunda ex unoquovis exhalant, sicut odorata ex omni vegetabili in terris; non enim absorbentur et occultantur a corpore materiali sicut prius, sed libere in auram spiritualem effluunt ex amoribus illorum: et quia malum ibi sentitur sicut in suo odore, est hoc quod accusat, incusat, inculpat et judicat, non coram aliquo judice, sed coram unoquovis, qui in bono est; et hoc est quod intelligitur per imputationem. Praeterea, malus eligit socios, cum quibus in suo jucundo vivat; et quia aversatur jucundum boni, sponte se confert ad suos in inferno. [5] Imputatio boni fit similiter. Hoc fit illis, qui in mundo agnoverunt, quod omne bonum in illis sit a Domino, et nihil a se. Hi postquam praeparati sunt, mittuntur in jucunda interiora boni, et tunc aperitur illis via in caelum ad societatem, ubi ejus jucunda homogenea sunt; hoc fit a Domino.
(2)直訳
524. (i.) Quod cuique post mortem imputetur malum in quo est; similiter bonum.― 524.(1) それぞれの者に、死後、悪が転嫁されること、その中にいる、同様に善が。
Hoc, ut in aliqua evidentia pateat, lustrabitur in distinctione. このことが、何らかの明白であるものの中で明らかであるように、分離したものの中で説明される。
In hac: (1.) Quod unicuique sit vita propria. これらの中に――(1) それぞれの者に固有の(その人自身の)いのち(生活)があること。
(2.) Quod unumquemvis sua vita post mortem maneat. (2) それぞれの者を自分のいのち(生活)は、死後、残ること。
(3.) Quod malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod bono imputetur bonum ejus. (3) 悪い者にその時、彼のいのち(生活)の悪が転嫁されること、また善い者に彼の〔いのち(生活)の〕善が転嫁される。
Primum, quod unicuique sit vita propria, ita distincta ab alterius, notum est; 「第一」それぞれの者に固有の(その人自身の)いのち(生活)があること、そのように他の者から別々の、よく知られている。
est enim perpetua varietas, et non aliquid idem; というのは、絶え間のない(永続する)変化(多様性)があるから、また何らかの同じものはない。
inde est cuivis suum proprium. ここからそれぞれの者に自分のプロプリウム(固有のもの)がある。
Hoc patet manifeste ex faciebus hominum, quod non detur unius facies absolute similis alterius, nec dari possit in aeternum; このことは人間の顔からはっきりと明らかである、完全に(絶対的に)他のものと似ている一つの顔は存在しないこと、永遠に存在することもできない。
causa est, quia non dantur animi similes, et ex animis sunt facies; 理由がある、似た霊魂は存在しない、また霊魂から顔があるからである。
est enim facies, ut dicitur, typus animi, ac animus ducit suam originem et formam ex vita. というのは、顔は、言われたように、霊魂の象徴(しるし)であるから、そしてアニムスはその起源と形をいのちから導く。
[2] Nisi homini propria vita foret, sicut est proprius animus, et propria facies, non foret ei aliqua vita post mortem, separata ab alterius; [2] 人間に固有のいのち(生活)がなかったなら、固有のアニムスがあるように、また固有の顔が、彼に死後のいのち(生活)もなかったであろう、他の者から分離した。
imo nec foret caelum, hoc enim ex perpetuis aliis consistit; それどころか、天界も存在しないであろう、というのは、これは〔天界〕は絶え間のない(永続する)他の者から存続するから。
hujus forma unice est ex varietatibus animarum et mentium in talem ordinem dispositis, ut unum faciant, ac unum faciunt ex Uno, cujus vita est in omnibus et singulis ibi, sicut anima est in homine; この形はもっぱらこのような配置の秩序の中の霊魂と心の多様なものから存在する、一つのものをつくるために、そして「唯一の者」から一つのものをつくっている、それぞれの者のいのちがそこのすべてと個々の者にある、霊魂が人間の中にあるように。
quod nisi foret, dispergeretur caelum, quia dissolveretur forma. そうでなかったなら、天界は消散させられたこと、形が分解されるので。
Unus ex quo est vita omnibus et singulis, et ex quo cohaeret forma, est Dominus. 「唯一の者」は、それからすべての個々のいのちがある、またそれから形が密着する、主である。
In genere est omnis forma ex variis, ac talis, qualis est horum harmonica coordinatio et dispositio ad unum: 全般的に、いろいろなもの、そしてこのようなものからのすべての形は、一つのものへとこれらの調和した整合と配列ようなものである。
talis est forma humana; このようなものが人間の形である。
inde est quod homo ex tot membris, visceribus et organis consistens, non sentiat aliquid in se et a se nisi sicut unum. ここからである、人間はこのように多くの四肢、内臓と器官から構成されていて〔も〕、自分自身の中に何らかのものを感じない、また自分自身から、一つのようでないなら。
[3] Secundum, quod unumquemvis sua vita post mortem maneat, notum est in ecclesia ex Verbo, et ex his ibi: [3] 「第二」それぞれの者を自分のいのち(生活)は、死後、残ることは、みことばから教会の中でよく知られている、またこれらのそこに(箇所)から――
“Venturus est Filius hominis,… et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27); 「人の子がやって来ようとしている……またその時、それぞれの者に彼の行なったことにしたがって、報いる」(マタイ16:27)。
“Vidi libros apertos, et judicati sunt omnes secundum opera illorum” (Apoc. xxi. 12, 13): 「私は開かれた本(書物)を見た、すべての者は彼らの働きにしたがって裁かれる」(黙示録20☆:12, 13)。
☆ ここはxxiとありますが(初版もそうです)、20のミスプリです。
“In die judicii reddet Deus unicuique secundum opera ejus” (Rom. ii. 6; 2 Cor. v. 10). 「審判の日に、神はそれぞれの者に彼の働きにしたがって報いられる」(ローマ2:6、コリントⅡ5:10)。
Opera, secundum quae reddetur unicuique, sunt vita, quia vita facit illa, et secundum vitam sunt. 働きは、それにしたがってそれぞれの者は報いられる、いのち(生活)である、いのち(生活)がそれを行なうからである、またいのち(生活)にしたがっている。
Quia datum est mihi per plures annos una esse cum angelis, ac loqui cum advenis e mundo, pro certo testari possum, quod unusquisque exploretur ibi qualis ei vita fuit, et quod vita, quam contraxit in mundo, maneat illum in aeternum. 私に多くの年にわたって(間)、天使と一緒であることが与えられたので、そして世からやって来ている者と話すこと、私は確かに証言することができる、それぞれの者はそこで調べられること、彼にいのち(生活)がどんなものであったか、またいのち(生活)が、それを世の中で結んだ(得た)、それを永遠に残すこと。
Loquutus sum cum illis, qui ante saecula vixerunt, quorum vita ex historicis mihi nota fuit, et cognovi similem descriptioni; 私は彼らと話した、その者は数世代前に生きた、それらのいのち(生活)が歴史から私に知られていた、また私は記述(されたもの)に似たものを認めた。
et audivi ab angelis, quod vita alicujus post mortem non possit mutari, quia organizata est secundum amorem ejus et inde opera; また、私は天使たちから聞いた、ある者のいのち(生活)が、死後、彼られることができないこと、彼の愛とここからの働きにしたがって組織化されているからである。
et quod si mutaretur, discerperetur organizatio, quod nusquam fieri potest; また、もし変えられるなら、組織は引き裂かれること、そのことは決して行なわれることができない。
tum quod mutatio organizationis detur unice in corpore materiali, et prorsus non dabilis in corpore spirituali, postquam prius rejectum est. なおまた、組織の変化はもっぱら物質的な身体の中に存在する、またまったく不可能である、霊的な身体の中で、特に(以前に)捨てられた後に。
[4] Tertium, quod malo tunc imputetur malum ejus vitae, et quod bono imputetur bonum ejus. [4] 「第三」悪い者にその時、彼のいのち(生活)の悪が転嫁されること、また善い者に彼の〔いのち(生活)の〕善が転嫁される。
Imputatio mali non est accusatio, incusatio, inculpatio et judicatio sicut in mundo, sed ipsum malum hoc facit: 悪の転嫁は、世の中のような告発(控訴)、告発、批難や裁判ではない、しかし、悪そのものがこのことを行なう。
mali enim ex suo libero separant se a bonis, quoniam non possunt simul esse; というのは、悪い者は自分の自由から善い者から自分自身を分離するから、一緒にいることができないので。
jucunda amoris mali aversantur jucunda amoris boni, et jucunda ex unoquovis exhalant, sicut odorata ex omni vegetabili in terris; 悪の愛の快さは善の愛の快さを退ける(嫌悪する)、またそれぞれの者から快さが発散している、地の中のすべての植物からのにおい(香り)のように。
non enim absorbentur et occultantur a corpore materiali sicut prius, sed libere in auram spiritualem effluunt ex amoribus illorum: というのは、以前のよに物質的な身体から吸収されない(のみ込まれない)、また隠され(ない)、しかし、自由に霊的なオーラ(空気)の中に、彼らの愛から流れ出る。
et quia malum ibi sentitur sicut in suo odore, est hoc quod accusat, incusat, inculpat et judicat, non coram aliquo judice, sed coram unoquovis, qui in bono est; また、悪はそこにそのにおいのように感じられるので、このことが~である、それが告発(控訴)する、告発する、批難する、また裁句。何らかの裁判官の前でなく、しかしそれぞれの者の前で、その者は善の中にいる。
et hoc est quod intelligitur per imputationem. またこのことである、転嫁によって意味されること。
Praeterea, malus eligit socios, cum quibus in suo jucundo vivat; さらに、悪い者は仲間を選ぶ、それらの者と自分の快さの中で生きる。
et quia aversatur jucundum boni, sponte se confert ad suos in inferno. また、善の快さを退ける(嫌悪する)ので、自発的に地獄の中の自分のものへ行く(自分自身を運び集める)。
[5] Imputatio boni fit similiter. [5] 善の転嫁も同様に生じる(行なわれる)。
Hoc fit illis, qui in mundo agnoverunt, quod omne bonum in illis sit a Domino, et nihil a se. このことは彼らに生じる、その者は世の中で認めた、彼らの中のすべての善は主からであること、また自分自身から何もない。
Hi postquam praeparati sunt, mittuntur in jucunda interiora boni, et tunc aperitur illis via in caelum ad societatem, ubi ejus jucunda homogenea sunt; これらの者は準備された後に、善の内的な快さの中に入れられる、またその時、彼らに天界の中の社会への道が開かれる、そこに彼の同質の快さがある。
hoc fit a Domino. このことは主により生じる(行なわれる)。