原典講読『結婚愛』521(原文)

(1)原文

521. His adjicietur hoc Memorabile.―

 

Aperiebatur mihi oculus, et vidi sylvam opacam, et ibi turbam satyrorum. Satyri erant quoad pectora hirsuti, et quoad pedes quidam sicut vituli, quidam sicut pantherae, et quidam sicut lupi, ac ferini ungues loco digitorum in plantis. Hi sicut ferae discurrebant vociferantes, “Ubi feminae?” Et tunc visa sunt scorta quae exspectabant illos: haec quoque diversimode monstrosa erant: Satyri accurrebant, et illas prehendebant, detrahentes in cavernam, quae in medio sylvae alte sub terra erat; et supra terram circum circa cavernam jacebat magnus serpens flexus in spiram, qui in cavernam inflabat venenum; in ramis sylvae supra serpentem crocitabant et ululabant aves noctis ferales. Sed haec non viderunt satyri et scorta, quia erant correspondentiae lasciviarum illorum, et sic apparentiae solitae e longinquo.

[2] Postea exibant e caverna, et intrabant in quandam humilem casam, quae erat lupanar; et tunc separati a scortis inter se loquebantur, ad quae intendi aurem; loquela enim in mundo spirituali audiri potest e distanti sicut in praesenti, quoniam extensum spatii ibi est modo apparentia. Loquebantur de conjugiis, de natura et de religione:

De conjugiis loquebantur illi, qui quoad pedes apparebant sicut vituli; et dixerunt, “Quid conjugia nisi adulteria licita? et quid dulcius quam hypocrises scortatoriae, ac elusiones maritorum?” Ad haec reliqui in cachinnis applaudebant manibus.

De natura loquebantur satyri, qui quoad pedes apparebant ut pantherae; et dicebant, “Quid aliud est quam natura? Quodnam discrimen est inter hominem et bestiam, quam quod homo possit articulate loqui, et bestia sonore? Estne utrique vita ex calore, ac intellectus ex luce, operante natura?” Ad haec reliqui clamabant, “Heu loquimini ex judicio.”

De religione loquebantur, qui quoad pedes apparebant sicut lupi; dicentes, “Quid Deus aut Divinum nisi intimum naturae operans? Quid religio nisi inventum ad captandum et ligandum vulgus?” Ad haec reliqui vociferabantur, “Bravo.”

[3] Aliquibus momentis post, eruperunt; et in eruptione viderunt me e longinquo intentis oculis ad illos spectantem; ex quo exacerbati e sylva excurrerunt, et minaci vultu accelerabant cursum ad me. Ajebant, “Cur hic consistis et attendis ad nostros susurros?”

Et respondi, “Cur non? quid prohibet? erant loquelae;” et retuli quae ab illis audivi. Ex hoc sedabantur animi illorum, quod erat ex timore ne divulgarentur; et tunc incipiebant modeste loqui, et pudice agere; ex quo cognovi quod non ex vili plebe, sed ex prosapia digniore fuerint. Et tunc narravi illis, quod viderim illos in sylva ut satyros, viginti ut satyros vitulinos, sex ut satyros pantherinos, et quatuor ut satyros lupinos; erant numero triginta.

[4] Hoc mirati sunt quia ipsi se ibi non viderunt nisi ut homines, similiter ut se videbant hic apud me.

Et instruxi, quod ita apparuerint e longinquo ex libidine scortatoria, et quod satyriaca haec forma esset forma adulterii dissoluti, et non forma personae: causam dixi hanc, quod unaquaevis concupiscentia mala sistat similitudinem sui in quadam forma, quae non conspicitur ab ipsis, sed a stantibus ad distantiam: et dixi, “Ut credatis, emittite aliquos e vobis in sylvam illam, ac vos permanete hic, et aspectate.”

Ac fecerunt ita, et emiserunt duos, et juxta casam lupanarem illam viderunt illos prorsus ut satyros; et cum redibant, salutabant illos satyros, et dixerunt, “O qualia ludibria.”

Cum in risu erant, jocatus sum cum illis varia, et narravi, quod adulteros etiam viderim ut porcos; et tunc recordatus sum fabulae de Ulysse et {1}Circe, quod haec Ulyssis comites et famulos consperserit herbis hecateis, et contigerit virga magica, et converterit in porcos; forte in adulteros, quia non potuit ulla arte convertere aliquem in porcum.

Postquam ad haec et similia solverunt cachinnos, quaesivi, num sciant ex quibus regnis in mundo fuerant.

Dixerunt, quod ex variis, et nominabant Italiam, Poloniam, Germaniam, Angliam, Sueciam.

Et quaesivi num aliquem inter se viderint ex Hollandia.

Et dixerunt, non aliquem.

[5] Post haec converti sermonem ad seria, et interrogavi, num usquam cogitaverint quod adulterium sit peccatum;

Responderunt, “Quid peccatum?

non scimus quid hoc.”

Interrogavi, num usquam meminerint quod adulterium esset contra sextum praeceptum decalogi.

Responderunt, “Quid decalogus? estne Catechesis? Quid nobis viris cum puerili illo codicillo?”

Interrogavi, num usquam cogitaverint aliquid de inferno.

Responderunt, “Quis inde ascendit et narravit?”

Interrogavi, num aliquid in mundo cogitaverint de vita post mortem;

Dixerunt, “Simile quod de bestiis, et quandoque simile quod de larvis, quae si ex cadaveribus exhalantur, diffluunt.”

Porro interrogavi, numne de his et illis aliquod audiverint a sacerdotibus.

Responderunt quod modo attenderint ad sonum loquelae illorum, et non ad rem, “et quid haec?”

[6] Ex his stupefactus dixi ad illos, “Convertite faciem et aciem ad medium sylvae, ubi caverna, in qua fuistis.”

Et converterunt se, ac viderunt magnum illum serpentem circum illam flexum in spiram, ac insufflantem venenum, et quoque funestas aves in ramis supra illum;

Et quaesivi, “Quid videtis?”

Sed territi facti nihil responderunt.

Et dixi, “Vidistisne horrendum? scitote, quod hoc sit repraesentativum adulterii in libidinis suae flagitio.”

Subito tunc quidam angelus adstitit; erat sacerdos, et aperuit infernum in plaga occidentali, in quod tandem colliguntur tales; et dixit, “Conspicite illuc;” et viderunt stagnum sicut igneum; et cognoverunt ibi aliquos in mundo amicos, qui invitabant illos ad se.

His visis et auditis averterunt se, et proripuerunt se e conspectu meo, et recesserunt a sylva; sed observabam gressus illorum, quod simularent recessum, sed quod per ambages in sylvam reverterentur.

 

@1. Circe:― editio princeps habet “Medea.”

原典講読『結婚愛』521(直訳[3]まで)

(2)直訳

521. His adjicietur hoc Memorabile.― 521.これらに、このメモラビリアが加えられる――

Aperiebatur mihi oculus, et vidi sylvam opacam, et ibi turbam satyrorum. 私に目が開かれた、また、私は暗い森を見た、またそこにサテュロス☆の群れを見た。

☆ サテュロス〖ギリシア神話〗は酒神バッコスに従う半人半獣の怪物で、酒と女が大好きな山野の精。

Satyri erant quoad pectora hirsuti, et quoad pedes quidam sicut vituli, quidam sicut pantherae, et quidam sicut lupi, ac ferini ungues loco digitorum in plantis. サテュロスは胸に関して毛むくじゃら(毛深い)であった、また足に関してある者は子牛のよう、ある者はヒョウ(豹)、ある者はオオカミ(狼)、そして足底の中に指の代わりに野獣のような爪。

Hi sicut ferae discurrebant vociferantes, “Ubi feminae?” これらの者が野獣のように駆け回った、叫んで、「どこに女(たち)は?」

Et tunc visa sunt scorta quae exspectabant illos: またその時、娼婦たちが見られた、彼女たち(それら)は彼らを待っていた。

haec quoque diversimode monstrosa erant: それら☆もまたいろいろな方法で怪物であった。

☆ 「女」とは見なせない怪物、という意味でここは「中性」なのでしょう。

Satyri accurrebant, et illas prehendebant, detrahentes in cavernam, quae in medio sylvae alte sub terra erat; サテュロス(たち)は走り寄った、また彼女たちをつかまえた、洞穴の中へ引き下ろして、それは森の真ん中に、地の下に深く、あった。

et supra terram circum circa cavernam jacebat magnus serpens flexus in spiram, qui in cavernam inflabat venenum; また洞穴のまわりの地の上に大きなヘビが横たわっていた、らせん形の中に屈曲〔して〕、それは洞穴の中に毒を吹き込んだ。

in ramis sylvae supra serpentem crocitabant et ululabant aves noctis ferales. ヘビの上方の森の枝の中に、夜の死の(死を招く)鳥がガーガー鳴いた、また叫んでいた(金切り声で叫ぶ)。

Sed haec non viderunt satyri et scorta, quia erant correspondentiae lasciviarum illorum, et sic apparentiae solitae e longinquo. しかし、これらをサテュロスと娼婦たちは見なかった、彼らの好色に対応するものであったからである、かたこのようにいつもの(通例の)外観が遠方から〔見られる〕。

[2] Postea exibant e caverna, et intrabant in quandam humilem casam, quae erat lupanar; [2] その後、洞穴から出た、またある種の低い小屋(あばら屋)の中に入った、それは売春宿であった。

et tunc separati a scortis inter se loquebantur, ad quae intendi aurem; またその時娼婦たちから引き離された(=別れた)、自分たちの間で話した、それへ私は耳を向けた。

loquela enim in mundo spirituali audiri potest e distanti sicut in praesenti, quoniam extensum spatii ibi est modo apparentia. というのは、話しは霊界の中で遠く離れた〔ところ〕から居合わせることの中にのように聞かれることができるから、そこに空間の広がりは単なる外観であるので。

Loquebantur de conjugiis, de natura et de religione: 彼らは結婚について、自然についてまた宗教について話した。

De conjugiis loquebantur illi, qui quoad pedes apparebant sicut vituli; 「結婚」について彼らは話した、その者は足に関して子牛のように見られた。

et dixerunt, “Quid conjugia nisi adulteria licita? また言った、「結婚は許された姦淫でないなら何か?」

et quid dulcius quam hypocrises scortatoriae, ac elusiones maritorum?” また何が心地よいか? 淫行の偽善に上に、そして夫たちの(=を)欺くこと」。

Ad haec reliqui in cachinnis applaudebant manibus. これらに他の者たちは高笑いの中で、手で称賛した(拍手喝采した)。

De natura loquebantur satyri, qui quoad pedes apparebant ut pantherae; 「自然」についてサテュロス(たち)は話した、その者は足に関してヒョウのように見られた。

et dicebant, “Quid aliud est quam natura? また言った、「自然以外に他の何があるのか?」

Quodnam discrimen est inter hominem et bestiam, quam quod homo possit articulate loqui, et bestia sonore? 人間と獣の間に何の違いがあるのか? 人間が明晰な発音で話すことができること以外に、また獣が音声で」。

Estne utrique vita ex calore, ac intellectus ex luce, operante natura?” 両方とも熱からのいのちがないか、そして光から理解力が、自然の働きで?」

Ad haec reliqui clamabant, “Heu loquimini ex judicio.” これらに他の者たちは叫んだ、「ああ、あなたがたは思慮分別をもって(賢明に)話している」。

De religione loquebantur, qui quoad pedes apparebant sicut lupi; 「宗教」について話した、その者は足に関してオオカミのように見られた。

dicentes, “Quid Deus aut Divinum nisi intimum naturae operans? 言って、「何が神または神性か、自然の最内部の働きでないなら?」

Quid religio nisi inventum ad captandum et ligandum vulgus?” 「何が宗教か、大衆を捕え、また縛るための作り事でないなら?」

Ad haec reliqui vociferabantur, “Bravo.” これらに他の者たちは叫んだ、「ブラボー(いいぞ)」。

[3] Aliquibus momentis post, eruperunt; [3] いくらかの(非常に短い)時間の後、彼らは勢いよく出てきた。

et in eruptione viderunt me e longinquo intentis oculis ad illos spectantem; またはじけるようにc出てくることの中で、私を遠方から見た、彼らに向けて目で集中させて眺めている。

ex quo exacerbati e sylva excurrerunt, et minaci vultu accelerabant cursum ad me. そのことから怒って、森から走り出た、また脅迫的な顔つきで私に向けて走ることを急いだ。

Ajebant, “Cur hic consistis et attendis ad nostros susurros?” 彼らは言った、「なぜ、ここにあなたは立つのか、またあなたは私たちのひそひそ話しに向けて留意する〔のか〕?」

Et respondi, “Cur non? また私は答えた、「なぜ、〔してはいけ〕ないのか?」

quid prohibet? 何が妨げられる(禁じられる)のか?

erant loquelae;” 話であった」。

et retuli quae ab illis audivi. また、私は話した(refero)、それを彼らから私は聞いた。

Ex hoc sedabantur animi illorum, quod erat ex timore ne divulgarentur; このことから彼らのアニムス(心)は座らされた、それは漏らされないように〔との〕恐れからであった。

et tunc incipiebant modeste loqui, et pudice agere; またその時、謙虚に(控えめに)話すことを始めた、また礼儀正しく行動する(振る舞う)こと。

ex quo cognovi quod non ex vili plebe, sed ex prosapia digniore fuerint. そのことから私は認めた、卑しい(下品な)庶民から(出身)でないこと、しかし、さらに高位の(高貴な)家系からであった。

Et tunc narravi illis, quod viderim illos in sylva ut satyros, viginti ut satyros vitulinos, sex ut satyros pantherinos, et quatuor ut satyros lupinos; またその時、私は彼らに語った、私が彼らを森の中でサテュロスとして見たこと、二十〔人〕を子牛のサテュロスとして、六〔人〕をヒョウのサテュロスとして、また四〔人〕をオオカミのサテュロスとして。

erant numero triginta. 数で三十〔人〕であった。

原典講読『結婚愛』521(直訳[4]~[6])

[4] Hoc mirati sunt quia ipsi se ibi non viderunt nisi ut homines, similiter ut se videbant hic apud me. [4] このことを驚いた、自分自身そのものがそこに人間としてでないなら見ないからである、同様に、私のもとにここに自分し自身を見たように。

Et instruxi, quod ita apparuerint e longinquo ex libidine scortatoria, et quod satyriaca haec forma esset forma adulterii dissoluti, et non forma personae: 私は教えた、そのように見えること、遠方から、淫行の情欲から、またサテュロスのこの形は放埓な姦淫の形であったこと、また人物の形でない。

causam dixi hanc, quod unaquaevis concupiscentia mala sistat similitudinem sui in quadam forma, quae non conspicitur ab ipsis, sed a stantibus ad distantiam: 私はこの理由を言った、それぞれの悪の欲望はある形の中に自分の似ているもの(肖像)を見せる(示す)、それは自分自身から眺められない、しかし、隔たって立っている者から。

et dixi, “Ut credatis, emittite aliquos e vobis in sylvam illam, ac vos permanete hic, et aspectate.” また、私は言った、「あなたがたが信じるために、あなたがたからある者をその森の中に送り出せ、そしてあなたがたはここにとどまれ、また観察せよ」。

Ac fecerunt ita, et emiserunt duos, et juxta casam lupanarem illam viderunt illos prorsus ut satyros; そして、そのように行なわれた、また二人を送り出した、その売春宿の小屋(あばら屋)の近くに彼らを見た、まったくサテュロスのような。

et cum redibant, salutabant illos satyros, et dixerunt, “O qualia ludibria.” また戻ったとき、彼らをサテュロスを挨拶した、また言った、「おお、どのような嘲笑の的(笑いもの)〔なのか〕」。

Cum in risu erant, jocatus sum cum illis varia, et narravi, quod adulteros etiam viderim ut porcos; 笑いの中にいたとき、私は彼らにいろいろな冗談を言った、また私は語った、私は姦淫者をブタとしてもまた見たこと。

et tunc recordatus sum fabulae de Ulysse et {1}Circe, quod haec Ulyssis comites et famulos consperserit herbis hecateis, et contigerit virga magica, et converterit in porcos; またその時、私はオデュッセイア(ラテン名はウリッセース)とキルケー☆1についての寓話(作り話)を思い出した、このオデュッセイアの仲間と召使いはヘカテー☆2の草〔=魔女の薬草〕を振りかけた、また魔法の棒で触れた、またブタに変えた。

☆1 キルケー〖ギリシア神話〗ホメ―ロスのオデュッセイアに出る、魔術で男をブタに変えたという魔女。

☆2 ヘカテー〖ギリシア神話〗あらゆる精霊と呪法の女神であり、天上、地上、地下の冥界をつかさどる。

forte in adulteros, quia non potuit ulla arte convertere aliquem in porcum. おそらく、姦淫者に、どんな技巧でもある者をブタに変えることはできなかったからである。

Postquam ad haec et similia solverunt cachinnos, quaesivi, num sciant ex quibus regnis in mundo fuerant. これらや同様のものに高笑いを解いた後に、私は質問した、〔彼らが〕世の中の王国のどれから〔出身〕であったのか。

Dixerunt, quod ex variis, et nominabant Italiam, Poloniam, Germaniam, Angliam, Sueciam. 彼らは言った、いろいろなもの〔国〕から〔であった〕こと、また名前を挙げた、イタリア、ポーランド、ドイツ、イギリス,スウェーデン。

Et quaesivi num aliquem inter se viderint ex Hollandia. また私は質問した、自分たちの間にオランダからのある者を見たか。

Et dixerunt, non aliquem. また言った、ある者を〔見〕ない。

[5] Post haec converti sermonem ad seria, et interrogavi, num usquam cogitaverint quod adulterium sit peccatum; [5] この後、私は会話を真剣な(まじめな)ものに変えた、また私は質問した、かつて(これまでに)姦淫が罪であることを考えたかどうか。

Responderunt, “Quid peccatum? non scimus quid hoc.” 答えた、「罪とは何か? 私たちはこれが何か知らない。

Interrogavi, num usquam meminerint quod adulterium esset contra sextum praeceptum decalogi. 私は質問した、かつて記憶しなかったのか、姦淫が十戒の第六の戒めに反すること。

Responderunt, “Quid decalogus? 答えた、「十戒とは何か?

estne Catechesis? 教理問答書であるのか?

Quid nobis viris cum puerili illo codicillo?” 私たちおとなに(男に)その子どもじみた小著と何が〔あるというのか〕?

Interrogavi, num usquam cogitaverint aliquid de inferno. 私は質問した、かつて(これまでに)地獄について何らかのものを考えたかどうか。

Responderunt, “Quis inde ascendit et narravit?” 答えた、「だれがここから上ったか、また語ったか?」

Interrogavi, num aliquid in mundo cogitaverint de vita post mortem; 私は質問した、死後の生活について世の中である者が考えたかどうか。

Dixerunt, “Simile quod de bestiis, et quandoque simile quod de larvis, quae si ex cadaveribus exhalantur, diffluunt.” 彼らは言った、「同様のもの〔と考えた〕、獣についてのこと、また時々は、同様のもの〔と考えた〕、幽霊についてのこと、それはもし死体から発散されるなら、消滅する」。

Porro interrogavi, numne de his et illis aliquod audiverint a sacerdotibus. さらに私は質問した、これらやそれらについて何らかのものを聖職者から聞いたのではないか。

Responderunt quod modo attenderint ad sonum loquelae illorum, et non ad rem, “et quid haec?” 答えた、単に彼らの話しの音声に留意した、また事柄に〔留意し〕ない、「また、これが何か?」

[6] Ex his stupefactus dixi ad illos, “Convertite faciem et aciem ad medium sylvae, ubi caverna, in qua fuistis.” [6] これらから驚かされて、私は彼らに言った、「顔と切っ先(まなざし)を森の真ん中へ向けよ、そこに洞穴、その中にあなたがたがいた」。

Et converterunt se, ac viderunt magnum illum serpentem circum illam flexum in spiram, ac insufflantem venenum, et quoque funestas aves in ramis supra illum; また自分自身を向けた、そしてそのまわりにその大きなヘビを見た、らせん形の中に屈曲〔して〕、そして毒を吹き込んだ、そしてまたその上方の枝の中に死をもたらす鳥を。

Et quaesivi, “Quid videtis?” また私は質問した、「何をあなたがたは見るか?」

Sed territi facti nihil responderunt. しかし、怖がさせられて、何も答えなかった。

Et dixi, “Vidistisne horrendum? また私は言った、「あなたがたは見なかったか? 恐ろしいものを。

scitote, quod hoc sit repraesentativum adulterii in libidinis suae flagitio.” 〔あなたがたは〕知れ、これは姦淫の(を)表象するものであること、その情欲の中の邪悪な行為を」。

Subito tunc quidam angelus adstitit; 突然、その時、ある天使がそばに立った。

erat sacerdos, et aperuit infernum in plaga occidentali, in quod tandem colliguntur tales; 聖職者であった、また西の方位の中の地獄を開いた、その中に最後にこのような者が集められる。

et dixit, “Conspicite illuc;” また言った、「それを眺めよ」。

et viderunt stagnum sicut igneum; すると、火のような湖を見た。

et cognoverunt ibi aliquos in mundo amicos, qui invitabant illos ad se. またそこに世の中である者を友人を認めた、その者は彼らを自分のもとに招いた。

His visis et auditis averterunt se, et proripuerunt se e conspectu meo, et recesserunt a sylva; これらで見られて、また聞かれて、自分自身を向きを変えた、また私の視野から自分自身を飛び出した、また森から去った。

sed observabam gressus illorum, quod simularent recessum, sed quod per ambages in sylvam reverterentur. しかし、私は彼らの歩き振りを観察した、去ることを装ったこと、しかし回り道を通って森の中に戻った。

@1. Circe:― editio princeps habet “Medea.” 注1 Circe(キルケー)――初版に「Medea(メーディア☆)」とある。☆メーディアはイアソーンの金の羊毛獲得を助けた女魔術使い〖ギリシア神話〗