原典講読『結婚愛』504

(1)原文

504. (iii.) Quod defloratio absque fine conjugii sit flagitium praedonis. Est quibusdam adulteris cupido deflorandi virgines, et inde quoque puellas in aetate illarum innocua: pelliciuntur ad talia, vel per suasus a lenis, vel per dona a viris, vel per sponsiones conjugii; et viri illi post deflorationem relinquunt illas, ac alias et alias perquirunt. Accedit, quod non oblectentur praeteritis, sed ex jugiter novis; et quod haec libido crescat usque in caput jucunditatum carnis illorum. Addunt etiam illis hoc facinus, quod variis astutiis virgines nupturas aut illico post nuptias pelliciant ad offerendum sibi primitias conjugii, quod etiam sic foede conspurcant. Audivi etiam, quod cum oestrum illud cum sua potentia defecit, glorientur ex numero virginitatum, sicut ex totidem velleribus aureis Jasonis. [2] Hoc flagitium, quod est stuprum, quia in aetate roboris inceptum est, et postea per gloriationes firmatum, manet irradicatum, et sic insitum post mortem. Quale hoc flagitium est, constat ex supradictis, quod virginitas sit corona castitatis, tessera futuri amoris conjugialis, et quod virgo illi, cui illam addicat, animam et vitam suam addicet; amicitia conjugialis et hujus confidentia, super illa etiam fundatur: et quoque femina, a talibus deflorata, postquam hoc ostium amoris conjugialis perruptum est, solvit pudorem, et fit meretrix, in cujus causa etiam praedator ille est. [3] Ipsi illi praedones, si post exactas has satyriases et prophanationes castitatum, applicant animum ad conjugium, non aliud mente volvunt, quam futurae conjugis virginitatem; quam postquam libaverant, torum et thalamum fastidiunt, imo etiam, praeter puellas, totum sexum femininum: et quia tales sunt violatores conjugii, et despectores sexus feminini, et sic latrones spirituales, patet quod nemesis Divina illos persequatur.

 

(2)直訳

504. (iii.) Quod defloratio absque fine conjugii sit flagitium praedonis.― 504.(3) 結婚の目的なしの処女凌辱は略奪者の犯罪(破廉恥な行為)あること。

Est quibusdam adulteris cupido deflorandi virgines, et inde quoque puellas in aetate illarum innocua: 姦淫者のある者に処女を(処女の)花を散らす欲望がある、またここから~もまた、少女を彼女の無邪気な年齢の中で。

pelliciuntur ad talia, vel per suasus a lenis, vel per dona a viris, vel per sponsiones conjugii; このようなものへ誘われる、あるいは売春宿の経営者(ポン引き)からの説得によって、あるいは男からの贈り物によって、あるいは結婚の誓約によって。

et viri illi post deflorationem relinquunt illas, ac alias et alias perquirunt. またそれらの男たちは処女凌辱の後、彼女たちを捨てる、そして他の者(女)また他の者(女)を捜す。

Accedit, quod non oblectentur praeteritis, sed ex jugiter novis; ~という事実がある(追加の事実は)〔加える~ことを〕、過去の者に喜ばない、しかし、常に新しい者から〔喜びを得る〕。

et quod haec libido crescat usque in caput jucunditatum carnis illorum. またこの情欲は、彼らの肉の快感の頂点(源)の中にまでも増大する。

Addunt etiam illis hoc facinus, quod variis astutiis virgines nupturas aut illico post nuptias pelliciant ad offerendum sibi primitias conjugii, quod etiam sic foede conspurcant. これらにこの犯罪行為(不法行為)また加える、いろいろな欺くこと(策略)で、結婚するであろうまたは結婚式直後の処女を誘う、結婚の初穂を自分自身に捧げることへ向けて、このこともまたこのように不潔に(きたならしく)汚す。

Audivi etiam, quod cum oestrum illud cum sua potentia defecit, glorientur ex numero virginitatum, sicut ex totidem velleribus aureis Jasonis. さらにまた、私は聞いた、その刺激(興奮)とともに、自分の性的能力がなくなるとき、〔汚した〕処女性の数から誇る、イアーソーン☆の〔獲得した〕金の羊毛と同じ数からのように。

〖ギリシア神話〗イアーソーンは金の羊毛獲得に成功した勇士。

[2] Hoc flagitium, quod est stuprum, quia in aetate roboris inceptum est, et postea per gloriationes firmatum, manet irradicatum, et sic insitum post mortem. [2] この邪悪な行為(破廉恥な行為)は、性的な堕落である、力強い年齢の中で始まりがあるからである、またその後、自慢することによって強められる、根づいて残る、またこのように、死後、植え付けられる(定着する)

Quale hoc flagitium est, constat ex supradictis, quod virginitas sit corona castitatis, tessera futuri amoris conjugialis, et quod virgo illi, cui illam addicat, animam et vitam suam addicet; この邪悪な行為(破廉恥な行為)がどのようなものか、上述のことから明らかである、処女性は貞潔の冠であること、将来の結婚愛のしるし、またその処女は、それを引き渡す(ささげる)者に、自分の霊魂といのちを引き渡す(ささげる)。

amicitia conjugialis et hujus confidentia, super illa etiam fundatur: 結婚の友情とこの信頼は、その上にもまた基礎づけられる――

et quoque femina, a talibus deflorata, postquam hoc ostium amoris conjugialis perruptum est, solvit pudorem, et fit meretrix, in cujus causa etiam praedator ille est. そしてまた、女は、処女凌辱から、この結婚愛の扉がこじ開けられた後、恥を捨てる(解く)、また淫婦になる、その原因の中にもまたその略奪者〔←比喩的な意味〕がいる。

[3] Ipsi illi praedones, si post exactas has satyriases et prophanationes castitatum, applicant animum ad conjugium, non aliud mente volvunt, quam futurae conjugis virginitatem; [3] それらの強盗たち自身が、もし、これらの男子色情症(サティリアシス)と貞潔の冒涜の過ぎ去った(終わった)後、心(アニムス)を結婚に適合させるなら、心で何も欲しない、将来の配偶者の処女性以外に。

quam postquam libaverant, torum et thalamum fastidiunt, imo etiam, praeter puellas, totum sexum femininum: それを味わった(libo)後、寝椅子(ふしど)と寝室を拒絶する(嫌悪する)、それどころか~もまた、少女以外に、女性全部を。

et quia tales sunt violatores conjugii, et despectores sexus feminini, et sic latrones spirituales, patet quod nemesis Divina illos persequatur. また、このような者は結婚の強姦者(性的暴行者、侵害者)であるので、また女性の軽蔑者、またこのように霊的な強盗、神的な応報が彼らを追跡することが明らかである。

 

(3)訳文

504.(3) 結婚の目的なしの処女凌辱は略奪者の破廉恥な行為であること。

 姦淫者のある者に処女を、またここからまた、少女をその無邪気な年齢の中で、その花を散らす欲望がある――このようなものへ、あるいは売春宿の経営者からの説得によって、あるいは男からの贈り物によって、あるいは結婚の誓約によって誘われる。またそれらの男たちは処女凌辱の後、彼女たちを捨て、そして他のまた他の女を捜す。追加の事実は、過去の者を喜ばない、しかし、常に新しい者から〔喜びを得る〕。またこの情欲は、彼らの肉の快感の頂にまでも増大する。

 これらにこの不法行為もまた加える、いろいろな欺きで、結婚するであろうまたは結婚式直後の処女を、結婚の初穂を自分自身に捧げることへ向けて誘い、このこともまたこのようにきたならしく汚す。

 さらにまた、私は、その刺激とともに、自分の性的能力がなくなるとき、〔汚した〕処女性の数を、イアーソーン☆の〔獲得した〕金の羊毛と同じ数のように誇るのを聞いた。

[2] 性的な堕落であるこの破廉恥な行為は、力強い年齢の中で始まりがあり、またその後、自慢することによって強められるので、根づいて残り、またこのように、死後、定着する

 この破廉恥な行為がどのようなものか、前述のこと、処女性は貞潔の冠、将来の結婚愛のしるしであること、またその処女は、それをささげる者に、自分の霊魂といのちをささげることから明らかである。結婚の友情とこの信頼は、その上にもまた基礎づけられる――そしてまた、女は、処女凌辱から、この結婚愛の扉がこじ開けられた後、恥を捨て、淫婦になる、その原因の中にもまたその略奪者がいる。

 [3] それらの強盗たち自身が、もし、これらの色情症と貞潔の冒涜の過ぎ去った後、心(アニムス)を結婚に適合させるなら、心で、将来の配偶者の処女性以外に何も欲しない。それを味わった後、寝床と寝室を、それどころか、少女以外に、女性全部を嫌悪する。また、このような者は結婚の侵害者、また女性の軽蔑者、またこのように霊的な強盗であるので、神的な報いが彼らを追跡することが明らかである。

 

〖ギリシア神話〗イアーソーンは金の羊毛獲得に成功した勇士。

 

◎前回(503)で「帯(zona)」と訳した語は、英訳書の注に「昔の解剖学者は処女膜の意味で使用した」とありました。これが正しいでしょう(もう一書は処女膜と訳していました)