原典講読『結婚愛』472,473

(1)原文

472. (ix.) Quod causae sonticae reales sint, quae ex justo sunt. Ad cognoscendum has causas, sufficit recensio aliquarum, quae sonticae reales sunt; sicut nulla storge et inde rejectio infantum, intemperantia, ebrietas, immunditia, impudicitia, cupiditas promulgandi secreta domus, litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, fallendi; dissimilitudo interna, ex qua antipathia; proterva expostulatio debiti conjugialis, ex qua vir fit frigidus lapis: applicatio ad magias et praestigias; summa impietas: et similia alia.

 

(2)直訳

472. (ix.) Quod causae sonticae reales sint, quae ex justo sunt.― 472.(9) ほんとうの重大な原因(理由)は、それは正しい(正当な)ものからであること。

Ad cognoscendum has causas, sufficit recensio aliquarum, quae sonticae reales sunt; これらの原因が知られるために、何らかものの列挙が十分である、それらはほんとうの重大なものである。

sicut nulla storge et inde rejectio infantum, intemperantia, ebrietas, immunditia, impudicitia, cupiditas promulgandi secreta domus, litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, fallendi; 例えば、ストルゲー(親心)が何もない、またここから幼児を捨てること、不摂生、酩酊(酒浸り)、不潔、無遠慮(あつかましさ)、家の秘密を公けに知らせる欲望、争う〔欲望〕、むち打つ、復讐する、悪いことをする、荒れ狂う、欺く〔欲望〕。

dissimilitudo interna, ex qua antipathia; 内なる相違(不同)、そのことから反感(嫌悪)

proterva expostulatio debiti conjugialis, ex qua vir fit frigidus lapis: 結婚の(=配偶者の)義務のあつかましい(ずうずうしい)要求(強要)、そのことから夫は石の冷淡が生じる。

applicatio ad magias et praestigias; 魔法と妖術(黒魔術)への〔自分自身の〕適用。

summa impietas: 極度の不敬。

et similia alia. また、似た(同様の)他のもの。

 

(3)訳文

472.(9) ほんとうの重大な原因は、正当なものからであること。

 これらの原因が知られるためには、ほんとうの重大なものである何らかものの列挙で十分である。例えば、ストルゲー(親心)が何もなく、ここから育児の放棄、不摂生、酒浸り、不潔、無遠慮、家の秘密を公けに知らせ、争う、むち打つ、復讐する、悪いことをする、荒れ狂う、欺く欲望。内なる不同、そのことから反感。結婚の義務のあつかましい強要、そのことから夫は石の〔ような〕冷淡が生じる。魔法と妖術への〔自分自身の〕適用。極度の不敬。また、同様の他のもの。

 

(1)原文

473. Dantur etiam causae mitiores, quae sunt sonticae reales, ac separant a toro, et tamen non a domo; prout apud uxorem ex provecto senio cessatio prolificationis, et inde intolerantia et tergiversatio ad actualem amorem, perstante usque ardore apud virum; praeter similia, in quibus rationale judicium videt justum, et conscientiam non laedunt.

 

(2)直訳

473. Dantur etiam causae mitiores, quae sunt sonticae reales, ac separant a toro, et tamen non a domo; 473.穏やかな原因もまた存在する、それらはほんとうに重大なものである、そして寝床から分離する、またそれでも家から〔分離し〕ない。

prout apud uxorem ex provecto senio cessatio prolificationis, et inde intolerantia et tergiversatio ad actualem amorem, perstante usque ardore apud virum; 例えば(~のような)、妻のもとに、進んだ老齢から子孫を産むこと(生殖)の停止〔があり〕、またここから実際の愛に向けての耐えられないことと気が進まないこと、それでも男(夫)のもとで情熱で続いて。

praeter similia, in quibus rationale judicium videt justum, et conscientiam non laedunt. ほかに同様のもの、それらの中に理性的な判断が正当なものを見る、また良心を害さない(傷つけない)

 

(3)訳文

473.ほんとうに重大なものである穏やかな原因もまた存在する、そして寝床から分離する、それでも家から分離しない。例えば、妻のもとで老齢が進んだことから子孫を産むことの停止、またここから実際の愛に向けての耐えられないことと気が進まないこと〔があり〕、それでも男(夫)のもとで情熱が続いている〔ことがある〕。ほかに同様のもの〔があり〕、それらの中に理性的な判断は正当なものを、良心を傷つけないものを見る。

原典講読『結婚愛』474

(1)原文

474. (x.) Quod causae sonticae non reales, sint quae non ex justo sunt, tametsi ex apparentia justi. Hae ex causis sonticis realibus supra recensitis cognoscuntur, quae si non rite explorantur, apparere possunt ut justae, et tamen injustae sunt; sicut quod tempora abstinentiae post partus requisita sint, aegritudines transitoriae uxorum, inde et non inde dispendia prolifici, polygamiae permissae Israelitis, et similes aliae nullius valoris ex justitia; hae effinguntur a viris post contracta frigora, dum incastae libidines deprivaverunt illos amore conjugiali, ac infatuarunt illos idea similitudinis ejus cum amore scortatorio. Hi, dum concubinatum intrant, ne diffamentur, causas tales spurias et fallaces faciunt germanas et genuinas, ut plurimum etiam de uxore mentitas inspergunt, quae etiam secundum favorem a civibus amicis assentiuntur et occentantur.

 

(2)直訳

474. (x.) Quod causae sonticae non reales, sint quae non ex justo sunt, tametsi ex apparentia justi.― 474.(10) ほんとうでない重大な原因(理由)は、それは正しい(正当な)ものからでない、ものであること、たとえ外観から正しい(正当な)ものであっても。

Hae ex causis sonticis realibus supra recensitis cognoscuntur, quae si non rite explorantur, apparere possunt ut justae, et tamen injustae sunt; これらは上に列挙された重大な原因から知られる、それらはもし正しく調べられないなら、正当なもののように見られることができる、またそれでも不正なものである。

sicut quod tempora abstinentiae post partus requisita sint, aegritudines transitoriae uxorum, inde et non inde dispendia prolifici, polygamiae permissae Israelitis, et similes aliae nullius valoris ex justitia; 例えば、出産の後に必要である節制(禁欲)の時、妻の一時的な病気(困難)、ここからまたここからでない生殖力の消失、イスラエル民族に許された一夫多妻、また同様の他のもの、公正からは何も効力がない。

hae effinguntur a viris post contracta frigora, dum incastae libidines deprivaverunt illos amore conjugiali, ac infatuarunt illos idea similitudinis ejus cum amore scortatorio. これらは男()により冷淡が引き寄せられた(起こった)後、考案される(でっちあげられる)、不貞な情欲が彼らを(=から)結婚愛を剥奪する時、そして彼らを淫行愛と似ている〔という〕その観念が愚鈍にする(思慮を失わせる)

Hi, dum concubinatum intrant, ne diffamentur, causas tales spurias et fallaces faciunt germanas et genuinas, ut plurimum etiam de uxore mentitas inspergunt, quae etiam secundum favorem a civibus amicis assentiuntur et occentantur. これらの者は、めかけ囲いに入る時、中傷されないように、このようなにせの(違法の)またごまかしの原因(理由)をつくる、真実なものと本物〔の原因(理由)〕を、大部分は、妻についてもまたでっちあげのものをまき散らす(散りばめる)、それらもまた友人の市民からの好意(情実)したがって同意される、また伴奏的に歌われる(=うそぶかれる)

 

(3)訳文

474.(10) ほんとうでない重大な原因は、たとえ外観からは正当なものであっても、それは正当なものからではない。

 これらは前に列挙された重大な原因から知られる、それらはもし正しく調べられないなら、正当なもののように見られることができる、それでも不正なものである。例えば、出産の後に必要である節制(禁欲)の時、妻の一時的な病気、ここからまたここからでない生殖力の消失、イスラエル民族に許された一夫多妻、また公正からは何も効力がない同様の他のもの。これらは男()による冷淡が起こった後、不貞な情欲が彼らから結婚愛を剥奪し、そして〔結婚愛は〕淫行愛と似ている〔という〕観念が彼らの思慮を失わせる時、考案される。

 これらの者は、めかけ囲いに入る時、中傷されないように、このようなにせのまたごまかしの原因を、真実なものと本物のものにつくる。〔その〕大部分は、妻についてもまたでっちあげのものを散りばめたものであり、それらは友人の市民からの好意したがって同意され、伴奏的に歌われる(=うそぶかれる)

原典講読『結婚愛』475

(1)原文

475. (xi.) Quod illi, qui ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, in hoc concubinatu sunt, possint simul in amore conjugiali esse. Dicitur, quod possint simul in amore conjugiali esse, ac intelligitur, quod possint hunc amorem reconditum apud se tenere; nam amor ille in subjecto, in quo est, non perit, sed quiescit. Quod amor conjugialis apud illos, qui conjugium praeferunt concubinatui, et in hunc ex causis supramemoratis intrant, conservetur, sunt hae causae: quod hic concubinatus non repugnet amori conjugiali; quod non sit separatio ab eo; quod sit modo circumvelatio ejus; et quod hoc velamen auferatur illis post mortem. Quod (i.) concubinatus ille non repugnet amori conjugiali, sequitur a supra demonstratis, quod ille concubinatus, dum fit ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, non sit illicitus (n. 467-473). [2] (ii.) Quod concubinatus ille non sit separatio ab amore conjugiali; nam quando causae legitimae, aut justae, aut sonticae reales intercedunt, suadent, adigunt, amor conjugialis cum conjugio non separatur, sed modo interpolatur; ac amor interpolatus, et non separatus, in subjecto remanet; hoc simile est cum illo, qui in amata functione est, et ab illa distinetur per consortia, vel per spectacula, vel per peregrinationes, usque non perdit amorem functionis; ac simile cum illo, qui amat generosum vinum, usque, dum non nobile bibit, non appetentem gustum pro generoso perdit. [3] (iii.) Quod concubinatus ille sit modo circumvelatio amoris conjugialis, est quia amor concubinatus est naturalis, et amor conjugii spiritualis, ac naturalis amor obvelat spiritualem dum hic intercipitur; quod ita sit, nescit amator, quia spiritualis amor non sentitur ex se, sed per naturalem, ac sentitur ut jucundum in quo est beatum e caelo; at naturalis amor per se sentitur modo ut jucundum. [4] (iv.) Quod hoc velamen auferatur post mortem, est quia tunc homo a naturali fit spiritualis, et pro corpore materiali gaudet substantiali, in quo jucundum naturale ex spirituali, in sua eminentia sentitur: quod ita sit, ex communicatione cum quibusdam in mundo spirituali; etiam a regibus ibi qui in concubinatu ex causis sonticis realibus in mundo naturali fuerant, audivi.

 

(2)直訳

475. (xi.) Quod illi, qui ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, in hoc concubinatu sunt, possint simul in amore conjugiali esse.― 475.(11) 彼らは、その者は適法(合法)の、正しい(正当な)、また重大なほんとうの原因(理由)から、このめかけ囲いの中にいる、結婚愛の中にいることができること。

Dicitur, quod possint simul in amore conjugiali esse, ac intelligitur, quod possint hunc amorem reconditum apud se tenere; 言われる、同時に結婚愛の中にいることができること、そして意味される、隠されたこの愛を自分自身のもとに保つこと。

nam amor ille in subjecto, in quo est, non perit, sed quiescit. なぜなら、その愛は、主体(対象)中で、その中にいる、滅びない、しかし、休んでいるからである。

Quod amor conjugialis apud illos, qui conjugium praeferunt concubinatui, et in hunc ex causis supramemoratis intrant, conservetur, sunt hae causae: 彼らのもとの結婚愛は、その者は結婚をめかけ囲いに優先させる、またこの中に上述の原因から入る、保存する(守る)、これらの原因がある――

quod hic concubinatus non repugnet amori conjugiali; このめかけ囲いは結婚愛に反感を抱かないこと。

quod non sit separatio ab eo; それからの分離ではないこと。

quod sit modo circumvelatio ejus; 単なるそのヴェールでおおうことであること。

et quod hoc velamen auferatur illis post mortem. またこのおおいは彼らから、死後、取り除かれること。

Quod (i.) concubinatus ille non repugnet amori conjugiali, sequitur a supra demonstratis, quod ille concubinatus, dum fit ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, non sit illicitus (n. 467-473). (1) そのめかけ囲いは結婚愛に反感を抱かないことは、上に立証されたものからいえる、そのめかけ囲いは、適法の、正当な、真に重大な原因から行なわれる時、許されないものではないこと(467-473)

[2] (ii.) Quod concubinatus ille non sit separatio ab amore conjugiali; [2](2) そのめかけ囲いが結婚愛からの分離ではないこと。

nam quando causae legitimae, aut justae, aut sonticae reales intercedunt, suadent, adigunt, amor conjugialis cum conjugio non separatur, sed modo interpolatur; なぜなら、適法の、正当な、真に重大な原因が間に介在する、説得する、強いる(追い立てる)時、結婚愛は結婚と分離されない、しかし、単に中途妨害されるからである。

ac amor interpolatus, et non separatus, in subjecto remanet; そして中途妨害された、また分離されていない愛は、主体(対象)中に残る。

hoc simile est cum illo, qui in amata functione est, et ab illa distinetur per consortia, vel per spectacula, vel per peregrinationes, usque non perdit amorem functionis; この者は彼と似ている、その者は愛した職務の中にいる、またそれから離されている、交わり(交際)によって、あるいは演劇(=観劇)によって、あるいは旅行(外国滞在)よって、それでも職務の愛は滅んでいない。

ac simile cum illo, qui amat generosum vinum, usque, dum non nobile bibit, non appetentem gustum pro generoso perdit. そして彼と似ている、その者は優良銘柄のブドウ酒(銘酒)愛する、それでも、高貴でないものを飲む時、優良銘柄に対してほしがる味覚()は滅んでいない。

[3] (iii.) Quod concubinatus ille sit modo circumvelatio amoris conjugialis, est quia amor concubinatus est naturalis, et amor conjugii spiritualis, ac naturalis amor obvelat spiritualem dum hic intercipitur; [3](3) そのめかけ囲いが結婚愛の単なるヴェールをおおうことであることは、めかけ囲いの愛が自然的なものであるからである、また結婚愛が霊的なもの、そして自然的な愛が霊的なもの〔愛〕をおおう、これ〔愛〕が中途妨害される時。

quod ita sit, nescit amator, quia spiritualis amor non sentitur ex se, sed per naturalem, ac sentitur ut jucundum in quo est beatum e caelo; そのようであることを、愛する者は知らない、霊的な愛はそれ自体から感じられないからである、しかし、自然的なものによって、そして快さとして感じられる、その中に天界からの幸運がある。

at naturalis amor per se sentitur modo ut jucundum. しかし、自然的な愛はそれ自体によって単なる快さのように感じられる。

[4] (iv.) Quod hoc velamen auferatur post mortem, est quia tunc homo a naturali fit spiritualis, et pro corpore materiali gaudet substantiali, in quo jucundum naturale ex spirituali, in sua eminentia sentitur: [4](4) このおおいが、死後、取り去られることは、その時、人間は自然的なものから霊的なものになるからである、また物質的な身体のかわりに霊的なもの〔身体〕が授けられる、その中で霊的なもの〔快さ〕からの自然的な快さが、その卓越の中で感じられる。

quod ita sit, ex communicatione cum quibusdam in mundo spirituali; そのようであることを、霊界の中のある者との伝達から。

etiam a regibus ibi qui in concubinatu ex causis sonticis realibus in mundo naturali fuerant, audivi. 王たちからもまた、そこに、その者は自然界の中で真に重大な原因からめかけ囲いの中にいた、私は聞いた。

 

(3)訳文

475.(11) 適法の、正当な、重大なほんとうの原因から、このめかけ囲いの中にいる者は、結婚愛の中にいることができる。

 同時に結婚愛の中にいることができること、そして、隠されたこの愛を自分自身のもとに保つことが意味されると言われるなぜなら、その愛は、主体(対象)中で、その中にいて、滅びない、しかし、休んでいるからである。

結婚をめかけ囲いに優先させる者のもとの結婚愛は、この中に前述の原因から入り、保存するのは、これらの原因がある――

 このめかけ囲いは結婚愛に反感を抱かないこと。それからの分離ではないこと。単にそのヴェールでおおうことであること。またこのおおいは彼らから、死後、取り除かれること。

(1) そのめかけ囲いが結婚愛に反感を抱かないことは、前に立証されたもの、そのめかけ囲いが、適法の、正当な、真に重大な原因から行なわれる時、許されないものではないこと(467-473)からいえる。

 [2](2) そのめかけ囲いが結婚愛からの分離ではないこと。なぜなら、適法の、正当な、真に重大な原因が間に介在し、説得し、強いる時、結婚愛は結婚と分離されない、しかし、単に中途妨害されるからである。そして、中途妨害され、分離されていない愛は、主体(対象)中に残る。この者は愛した職務の中にいる、またそれから、交際によって、あるいは観劇によって、あるいは旅行よって離されている、それでも職務の愛は滅んでいない者と似ている。そして、銘酒を愛する、それでも、高貴でないものを飲む時、優良銘柄に対sてほしがる味覚は滅んでいない者と似ている。

[3](3) そのめかけ囲いが結婚愛の単なるヴェールをおおうことであることは、めかけ囲いの愛が自然的なもの、結婚愛が霊的なものであり、そしてこの愛が中途妨害される時、自然的な愛が霊的な愛をおおうからである。そのようであることを、愛する者は知らない、霊的な愛はそれ自体から感じられないからである、しかし、自然的なものによって、そしてその中に天界からの幸運がある快さとして感じられる。しかし、自然的な愛はそれ自体によって単なる快さのように感じられる。

 [4](4) このおおいが、死後、取り去られることは、その時、人間は自然的なものから霊的なものになり、また物質的な身体のかわりに霊的な身体が授けられ、その中で霊的な快さからの自然的な快さが、その卓越の中で感じられるからである。そのようであることを、霊界の中のある者との伝達から、自然界の中で真に重大な原因からめかけ囲いの中にいた王たちからもまた、私は聞いた。

原典講読『結婚愛』476

(1)原文

476. (xii.) Quod quando hic concubinatus perstat, actualis conjunctio cum uxore non licita sit. Causa est, quia tunc amor conjugialis, qui in se est spiritualis, castus, purus, et sanctus, fit naturalis, contaminatur, et obsolescit, et sic perit; quare ut hic amor conservetur, expedit, ut concubinatus ex causis sonticis realibus (n. 472. 473), fiat cum una, et non cum duabus simul.

 

(2)直訳

476. (xii.) Quod quando hic concubinatus perstat, actualis conjunctio cum uxore non licita sit.― 476.(12) このめかけ囲いが続く間、妻との実際の結合は許されないこと。

Causa est, quia tunc amor conjugialis, qui in se est spiritualis, castus, purus, et sanctus, fit naturalis, contaminatur, et obsolescit, et sic perit; 理由がある、その時、結婚愛は、それは本質的に霊的な、貞潔な、純粋な、また聖なるものである、自然的なものになる、汚される、また腐敗する、またこのように滅びるからである。

quare ut hic amor conservetur, expedit, ut concubinatus ex causis sonticis realibus (n. 472. 473), fiat cum una, et non cum duabus simul. それゆえ、この愛が保存されるために、好都合である(得策である)、〔その〕ために、めかけ囲いが真に重要な原因から(472, 473)、一人()と行なわれる、また二人と同時にでなく。

 

(3)訳文

476.(12) このめかけ囲いが続く間、妻との実際の結合は許されないこと。

 その理由は、その時、本質的に霊的な、貞潔な、純粋な、また聖なるものである結婚愛が、自然的なものになり、汚され、腐敗し、このように滅びるからである。それゆえ、この愛が保存されるために、めかけ囲いが真に重要な原因から(472, 473)、一人(女)と、また二人と同時にでなく行なわれることが好都合である。

原典講読『結婚愛』477(原文)

(1)原文

477. His adjicietur hoc Memorabile.

 

Audivi quendam spiritum e mundo recentem, juvenem, jactantem se ex scortationibus, et affectantem aucupium laudis, quod vir masculus prae aliis esset; et inter jactationis insolentias etiam effudit haec: "Quid tristius est quam incarcerare amorem suum, et vivere solus cum sola? et quid jucundius quam manumittere amorem? quis non delassatur ex una, et exsuscitatur ex pluribus? quid dulcius quam promiscua libertas, varietas, deflorationes, maritorum elusiones, ac hypocrises scortatoriae? numne illa quae astutiis, dolis et furtis obtinentur delectent intima mentis?"

[2] His auditis adstantes dicebant, "Ne loquere ita; non scis ubi es, et cum quibus es; nuper huc venisti; est sub pedibus tuis infernum, et super capite tuo caelum; es nunc in mundo, qui medius est inter illa duo, et vocatur mundus spirituum; hic adveniunt, et huc colliguntur omnes qui e mundo decedunt, et explorantur quales sunt, ac praeparantur mali ad infernum et boni ad caelum; forte ex sacerdotibus in mundo tenes adhuc, quod scortatores et meretrices dejiciantur in infernum, et quod casti conjuges eleventur in caelum:"

Ad haec novitius ille risit, dicens, "Quid caelum et quid infernum? estne caelum ubi quis est liber, et estne ille liber cui licet amare quot lubet? Et estne infernum ubi quis est servus? et estne ille servus, quem oportet adhaerere uni?"

[3] Sed quidam angelus e caelo despiciens audivit illa, et abrupit sermonem, ne ulterius progrederetur ad prophanandum conjugia; et dixit illi, "Ascende huc, et ad vivum monstrabo quid caelum et quid infernum, et quale hoc est scortatoribus confirmatis;" et monstravit viam, et ascendit;

Et post receptionem ducebatur primum in hortum paradisiacum, ubi erant arbores fructus et flores, quae ex pulchritudine, amaenitate et fragrantia implebant animos delitiis vitae; quae dum vidit, admirabatur admiratione magna, sed erat tunc in visu externo, in quali fuit in mundo, cum parilia vidit, et in hoc visu erat rationalis: in visu autem interno, in quo scortatio primas agebat, et omne punctum cogitationis occupabat, non erat rationalis: quare claudebatur visus externus, et aperiebatur visus internus; quo aperto dixit, "Quid nunc video? nonne stramenta et ligna arida? Et quid nunc sentio? nonne maleolentia? ubi nunc paradisiaca?"

Et dixit angelus, "In propinquo sunt et adsunt, sed non apparent coram visu tuo interno, qui est scortatorius, hic enim vertit coelestia in infernalia, et non videt nisi opposita. Est cuivis homini mens interna et mens externa, sic visus internus et visus externus; apud malos mens interna insanit et externa sapit, at apud bonos interna sapit, et ex hac etiam externa; et sicut mens est, ita homo in spirituali mundo videt objecta."

[4] Post haec angelus ex potentia sibi data occlusit ejus visum internum, et aperuit externum, et deducebat illum per portas versus meditullium habitationum, et vidit palatia magnifica ex alabastro, marmore, et vario lapide pretioso, et juxta illa porticus, et circum circa columnas superinductas et circumductas insignibus et decoribus stupendis; quae cum vidit, obstupuit, et dixit, "Quid video? video magnifica in ipsa sua magnificentia, et architectonica in ipsa sua arte. At tunc angelus iterum occlusit ejus visum externum, et aperuit internum, qui malus quia foede scortatorius erat; quo facto exclamavit dicens, "Quid nunc video? ubi sum? ubi nunc palatia et magnifica? Video strues, rudera et cavernosa."

[5] At mox reductus est in externum, ac introductus in unum ex palatiis; et vidit decorationes portarum, fenestrarum, parietum, et tectorum, imprimis utensilium, super quibus et circum quae erant formae coelestes ex auro et lapidibus pretiosis, quae non possunt ullis vocibus describi, nec ulla arte delineari, erant enim supra ideas vocum, et supra notiones artis. His visis iterum exclamavit dicens, "Haec ipsa mirifica sunt, quae oculus nusquam viderat;" at tunc aperiebatur visus ejus internus, clauso externo, ut prius, et interrogabatur quid nunc videret; et respondit, "Non nisi quam macerias hic ex juncis, hic ex stramentis, et hic ex torribus."

[6] Sed perductus est adhuc in statum mentis externum, et adducebantur virgines, quae erant formositates, quia coelestis affectionis imagines, et hae voce affectionis suae suavi illum alloquebantur, et tunc ex visis et auditis mutabatur facies ejus, et ex se in sua interna, quae erant scortatoria, rediit, quae quia non sustinent aliquid amoris caelestis, et vicissim nec sustinentur ab amore caelesti, utrinque evanuerunt, virgines e conspectu viri, et vir e conspectu virginum.

[7] Post haec angelus instruxit illum, unde erant inversiones status visuum ejus; dicens, "Percipio, quod in mundo, e quo advenis, fueris duplex, alius in internis, et alius in externis; quod in externis fueris homo civilis, moralis et rationalis, at in internis non civilis, non moralis, nec rationalis, quia scortator et adulter; et tales, dum illis licet ascendere in caelum, et ibi in externis suis tenentur, possunt videre caelestia ibi; at cum aperiuntur interna illorum, loco coelestium vident infernalia. [8] At scias, quod apud unumquemvis hic successive claudantur externa, et aperiantur interna, et sic praeparentur ad caelum aut ad infernum; et quia malum scortationis foedat interna mentis prae omni alio malo, non potest non ad foeda amoris tui deferri, et haec sunt in infernis, ubi cavernae putent ex stercoribus. Quis non ex ratione potest scire, quod incastum et lascivum in mundo spirituali sit impurum et immundum, et sic quod nihil plus conspurcet et foedet hominem, et inducat illi infernale. Cave itaque ne amplius glorieris ex scortatione tua, quod in illa sis vir masculus prae aliis: praedico tibi, quod futurus sis imbecillis, usque ut vix scias ubi tuum masculum est; talis sors gloriantes ex potentia scortationis manet."

His auditis descendit, et rediit in mundum spirituum, et ad socios priores, et cum illis modeste et caste loquutus est, sed usque non diu.