原典講読『結婚愛』486

(1)原文

486. (vi.) Quod adulteria primi gradus sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis, qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa. Omnia mala, ita quoque adulteria in se spectata sunt simul interni et externi hominis; internus intendit illa, et externus facit illa; qualis itaque internus homo est in factis quae per externum fiunt, talia sunt facta in se spectata. Sed quia internus homo cum sua intentione non apparet coram homine, unusquisque judicandus est in foro ex factis et loquelis secundum legem sancitam et ejus cautelas; interior sensus legis etiam a judice dispiciendus est. Sed exempla illustrent; si forte adulterium fit a puero adolescente, qui nondum scit quod adulterium sit plus malum quam fornicatio; si simile fit ab homine extremae simplicitatis; si fit a quodam qui a morbo orbatur acie judicii; aut a quodam, ut aliquibus fit, qui alternis delirat, et tunc in statu est in quo sunt actuales deliri: tum etiam si fit in insaniente ebrietate, et sic porro; quod tunc internus homo, seu mens, non in externo adsit vix aliter quam in irrationali, constat: horum adulteria praedicantur ab homine rationali secundum illas circumstantias; at usque ab eodem ut judice factor inculpatur et punitur ex lege; at post mortem imputantur illa ex praesentia, qualitate, et facultate intellectus in voluntate illorum.

 

(2)直訳

486. (vi.) Quod adulteria primi gradus sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis, qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa.― 486.(6) 最初(第一)の段階の姦淫は、無知の姦淫であること、それらは彼らにより行なわれる、その者はまだあるいは理解力に相談することができない、またここからそれを抑えること。

Omnia mala, ita quoque adulteria in se spectata sunt simul interni et externi hominis; すべての悪は、そのように本質的に眺められた姦淫もまた、同時に内なる人と外なる人のものである。

internus intendit illa, et externus facit illa; 内なるもの〔人〕がそれを意図する、また外なるもの〔人〕がそれを行なう。

qualis itaque internus homo est in factis quae per externum fiunt, talia sunt facta in se spectata. そこで、内なる人が行為の中でどのようなものであるか〔によって〕、それは外なるもの〔人〕によって行なわれる、本質的に眺められた行為はそのようなものである、

Sed quia internus homo cum sua intentione non apparet coram homine, unusquisque judicandus est in foro ex factis et loquelis secundum legem sancitam et ejus cautelas; しかし、内なる人はその意図とともに人間の前に見られないので、それぞれの者が広場(公会場)の中で裁かれなくてはならない、規定とその用人深い法律にしたがって行為と発言から。

interior sensus legis etiam a judice dispiciendus est. 法律の内的な意味もまた裁判官により細かい調べられ(吟味され)なければならない。

Sed exempla illustrent; しかし、例が説明する。

si forte adulterium fit a puero adolescente, qui nondum scit quod adulterium sit plus malum quam fornicatio; もし、ことによると姦淫が青年期の少年により行なわれるなら、その者はまだ姦淫が私通よりもさらに悪であることを知らない。

si simile fit ab homine extremae simplicitatis; もし、同様に、単純な外なる人により行なわれるなら。

si fit a quodam qui a morbo orbatur acie judicii; もし、ある者により行なわれるなら、その者は病気により判断で鋭さが奪われているなら。

aut a quodam, ut aliquibus fit, qui alternis delirat, et tunc in statu est in quo sunt actuales deliri: またはある者により、ある者により行われるように、その者は交替で気が狂う、またその時、状態の中にいる、その中で実際の精神錯乱(狂信)の。

tum etiam si fit in insaniente ebrietate, et sic porro; さらになおまた、もし酩酊の狂気(気ちがい沙汰)の中で行なわるなら、またこのようにさらに(等々)

quod tunc internus homo, seu mens, non in externo adsit vix aliter quam in irrationali, constat: その時、内なる人は、すなわち、心は、外なるもの〔人〕の中にほとんどいない、理性のないものの中に以外に異なって、明らかである。

horum adulteria praedicantur ab homine rationali secundum illas circumstantias; これらの姦淫は理性的な人間によりそれらの事情(状況・環境)にしたがって述べられる(属性づけられる)

at usque ab eodem ut judice factor inculpatur et punitur ex lege; しかしそれでも、裁判官としての同じ者により犯す者(張本人)が法律から罪を帰せられる、また罰せられる。

at post mortem imputantur illa ex praesentia, qualitate, et facultate intellectus in voluntate illorum. しかし、死後、それらは転嫁される、彼らの意志の中の理解力の現存、性質、また能力から。

 

(3)訳文

486.(6) 第一段階の姦淫は、無知の姦淫であり、それはまだ理解力に諮ること、またここからそれを抑えることができない者により行なわれる。

 すべての悪は、そのように本質的に眺められた姦淫もまた、同時に内なる人と外なる人のものである。内なる人がそれを意図し、外なる人がそれを行なう。そこで、外なる人によって行なわれる行為の中で、内なる人がどのようなものであるかによって、本質的に眺められた行為はそのようなものである。

 しかし、内なる人はその意図とともに人間の前に見られないので、それぞれの者が広場(公会場)の中で、規定とその用人深い法律にしたがって、行為と発言から裁かれなくてはならない。法律の内的な意味もまた裁判官により細かい調べられなければならない。

 しかし、例が説明する。もし、ことによると姦淫がまだ姦淫が私通よりもさらに悪であることを知らない青年期の少年により行なわれるなら、もし、同様に、単純な外なる人により行なわれるなら、もし、病気により判断で鋭さが奪われている者により行なわれるなら、または、交替で気が狂い、その時、実際の精神錯乱の状態の中にいる者により行われるように、行なわれるなら、さらにまた、もし酔っぱらった気ちがい沙汰)の中で行なわるなら、等々、その時、内なる人は、すなわち、心は、ほとんど理性のないものとなっている外なる人の中にいないことが明らかである。これらの姦淫は理性的な人間によりそれらの事情にしたがって属性づけられる。しかしそれでも、裁判官としての同じ者により、犯す者が法律から罪を帰せられ、罰せられる。しかし、死後、それらは、彼らの意志の中の理解力の現存、性質、能力により転嫁される。

コメントを残す