原典講読『結婚愛』478(直訳)(ミスがありました、別のものを見てください)

(2)直訳

[XXI.] DE ADULTERIIS, ET ILLORUM GENERIBUS ET GRADIBUS (21)姦淫についてまたそれらの種類段階(程度)について

478. Nemo scire potest, quod aliquod malum insit adulterio, qui de illo solum ab externis judicat, est enim in his simile conjugio. 478.だれも知ることができない、何らかの悪が姦淫に内在すること、その者はそれについて外なるものだけから判断する、というのは、これらの中で結婚に似ているから。

Hi judices externi, dum interna nominantur, et illis dicitur, quod ab his externa ducant suum bonum vel suum malum, secum dicunt, "Quid interna? これらの外なるものの審判者は、内なるものが言われる(名前を挙げられる)、また彼らに言われる時、これらの外なるものからその善あるいはその悪を得ている(引き出している)ことが、自分自身に言う、「内なるものとは何か?

Quis videt illa? だれがそれらを見るのか?

Estne hoc scandere supra sphaeram cujusque intelligentiae?" このことはそれぞれの者の知性の領域(スフェア)の上方にのぼることではないのか?」

Hi sunt similes illis, qui omne simulatorium bonum acceptant pro genuino voluntario; これらの者は彼らに似ている、その者はすべての偽りの善を、本物の意志の(自発的な)〔善〕として受け入れる。

ac qui hominis sapientiam spectant ex elegantia sermonis; そして、その者は知恵を談話(説教)の優雅さから眺める。

aut ipsum hominem reputant ex amictu splendido, et vectione in curru magnifico, et non ex interno ejus habitu, qui est judicii ex affectione boni: または、人間そのものをみごとな衣装から評価する、また堂々とした(荘厳な)馬車の中で運ばれることで、またその状態の外なるものから、それは善の情愛から判断されるものである。

pariter id simile est cum judicio de fructu arboris, deque aliquo esculento, ex solo visu et tactu, et non de bonitate ejus ex sapore et scientia: 同じく、そのことは木の果実についての判断と似ている、そして何らかの食べる物について、視覚と触覚だけから、また味と知識からその美点について〔判断し〕ない。

ita faciunt omnes qui nihil de internis hominis volunt percipere. すべての者はそのように行なう(振る舞う)、その者は、人間の内なるものについて知覚することを決して欲しない。

Inde est hodie vesania plurium, quod nihil mali in adulteriis videant, imo quod conjugia in eodem thalamo cum illis conjungant, hoc est, consimilia faciant; ここから、今日の多くの狂気がある、姦淫の中に何も悪を見ないこと、それどころか、結婚をそれらと同じ寝室の中で結合させる、すなわち、まったく同様のものにする。

et id duntaxat propter apparentiam similitudinis in externis. またそのことを外なるものの中で似ている外観のためにだけ。

[2] Quod ita sit, convicit hoc experientiae auctoramentum. [2] そのようであることを、この経験〔から〕の証明が確信させる。

Quondam ab angelis ex orbe Europaeo convocati sunt aliquot centum ex pollentibus ingenio, eruditis, et sapientibus ibi; かつて、天使たちによりヨーロッパの世界から呼び集められた、そこの才能の付与されてい者、学問のある者、知恵のある者から。

et quaesiti de discrimine conjugii et adulterii, et rogati ut consulerent rationes intellectus sui; また結婚と姦淫の違いについて質問された、また自分の理解力の理性(論拠)相談するように求められた。

et post consultationem, omnes praeter decem, responderunt, quod solum lex forensis faciat discrimen, propter aliquod emolumentum, quod quidem potest sciri, sed usque accommodari per prudentiam civilem. また相談(協議)の後、十人を除いてすべての者が、答えた、法定の(公共の)法律だけが違いをつくること、何らかの利益のために、それは確かに知られることができる、しかし、それでも市民の思慮分別によって適するようにされること〔ができる〕。

Deinde interrogati sunt, num aliquid boni videant in conjugio, et aliquid mali in adulterio; その後、質問された、結婚の中に善の何らかのものを、また姦淫の中に悪の何らかのものを見るか。

retulerunt, quod non aliquid rationale malum et bonum: 彼らは答えた、何らかの理性的な〔=健全な理性に合致した〕悪と善を〔見〕ないこと。

quaesiti, num aliquid peccati, dixerunt, "Ubinam id? 質問されて、罪の何らかのもの〔を見る〕か、彼らは言った、「どこに、それが?

estne factum simile?" 行為は似ていないか?」(くだけた言い方なら、「やっていることは同じだろ?」)

Ad haec responsa, obstupescebant angeli, et exclamabant, "Oh, qualis et quanta obesitas saeculi." これらの答えに、天使たちは唖然とした、また叫んだ、「おお、どんな、またどれほど〔ものなのか〕、〔この〕時代の愚かさは」。

Quibus auditis, centuriae sapientum se converterunt, et cachinnando inter se dixerunt, "Est hoc obesitas? それらで聞いて、数百人の知恵ある者たちが互いに〔顔を〕向けた、また声高に笑って、自分たちの間で言った、「これが愚かである?

Num aliqua sapientia dabilis sit, quae convictrix, quod amare uxorem alterius mereatur damnationem aeternam?" 何らかの知恵がありえるのか、それは納得させるもの、他の者の妻を愛することが永遠の断罪に値すること?」

[3] Quod autem adulterium sit malum spirituale, ac inde malum morale, ac malum civile, ac e diametro contra sapientiam rationis, tum quod amor adulterii sit ex inferno et ad illud redeat, et quod amor conjugii sit ex coelo et ad hoc redeat, in primo capite hujus Partis, De Oppositione Amoris scortatorii et Amoris conjugialis, demonstratum est. [3] けれども、姦淫は霊的な悪であること、またここから道徳的な悪、そして市民的な悪、そして理性の知恵に正反対に対立する、なおまた、姦淫の愛は地獄から、またそれへ戻ること、また結婚愛は天界から、またこれへ戻る、この〔書の〕部分の最初の章の中に、淫行愛と結婚愛の対立について、示されている。

Sed quia omnia mala sicut omnia bona latitudinem et altitudinem sortiuntur, ac secundum latitudinem sunt illis genera, et secundum altitudinem sunt illis gradus, ideo ut adulteria quoad utramque dimensionem noscantur, dispescentur illa primum in sua genera, et postea in suos gradus; しかし、すべての悪は、すべての善のように、広さと高さが定められているので、そして広さにしたがってそれに種類がある、また高さにしたがってそれに段階(程度)がある、それゆえ、姦淫が両方の次元に関して知られるように、それらが分けられる、最初にその種類の中に、またその後、その段階(程度)の中に。

quod fiet in hac serie:― そのことはこの連鎖の中で行なわれる――

(i.) Quod tria genera adulteriorum sint, simplex, duplicatum, et triplicatum. (1) 姦淫の三つの種類があること、単一(単純)なもの、二重(二倍)のもの、また三重(三倍)にされたもの。

(ii.) Quod adulterium simplex sit viri caelebis cum uxore alterius, aut feminae innuptae cum marito alterius.  (2) 単一(単純)な姦淫は他の妻との独身の男のものであること、または他の夫との未婚の女のもの。

(iii.) Quod adulterium duplicatum sit mariti cum alterius uxore, seu vicissim. (3) 二重(二倍)の姦淫は他の者の妻との夫のものであること、または逆に。

(iv.) Quod adulterium triplicatum sit cum consanguineis. (4) 三重(三倍)の姦淫は、血族(血縁の者)とであること。

(v.) Quod quatuor gradus adulteriorum sint, secundum quos fiunt illorum praedicationes, inculpationes, et post mortem imputationes. (5) 四つの段階(程度)の姦淫があること、それらにしたがって、彼らの属性の割り当て、避難(譴責)、また死後の転嫁が行なわれる。

(vi.) Quod adulteria primi gradus, sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa. (6) 最初(第一)の段階の姦淫は、無知の姦淫であること、その者はまだあるいは理解力に相談することができない、またここからそれを抑えること.

(vii.). Quod adulteria ab his facta sint mitia. (7) これらの者により行なわれた姦淫は穏やかである(きびしくない)こと.

(viii.) Quod adulteria secundi gradus, sint adulteria libidinis, quae fiunt ab illis, qui quidem possunt consulere intellectum, sed propter contingentes causas illis momentis non possunt. (8) 第二の段階の姦淫は、情欲の姦淫であること、それは彼らにより行なわれる、その者は確かに理解力に相談する(諮る)ことができる、しかし、彼らに瞬間の偶発的な原因のために〔諮ることが〕できない。

(ix.) Quod adulteria ab his facta imputatoria sint, sicut postea intellectus illis favet vel non favet. (9) これらの者により行なわれた姦淫は罪を帰すことができること、その後、彼らに理解力が賛同するに応じて、あるいは賛同しない。

(x.) Quod adulteria tertii gradus sint adulteria rationis, quae fiunt ab illis, qui intellectu confirmant quod non mala peccati sint. (10) 第三の段階の姦淫は、理性の姦淫であること、それは彼らにより行なわれる、その者は理解力で確信する、罪の悪でないことを。

(xi.) Quod adulteria ab his facta gravia sint, ac imputentur, secundum confirmationes. (11) これらの者により行なわれた姦淫はきびしいこと、そして罪が帰せられる、確信にしたがって。

(xii.) Quod adulteria quarti gradus, sint adulteria voluntatis, quae fiunt ab illis, qui faciunt illa licita et placita, nec tanti ut mereatur de illis consulere intellectum. (12) 第四の段階の姦淫は、意志の姦淫であること、それは彼らにより行なわれる、その者はそれを許されたものまた喜ばしいものとする、それほどでもなく、それらについて理解力に諮ることが値いするように。

(xiii.) Quod adulteria ex his facta maxime gravia sint, ac imputentur illis ut mala propositi, ac insideant ut reatus. (13) これらの者により行なわれた姦淫は最もきびしいこと、そして彼らに罪が帰せられる、意図された悪として、そして有罪として固定する(座る)

(xiv.) Quod adulteria tertii et quarti gradus sint mala peccati, quantum et quale intellectus et voluntatis in illis est, sive actu fiant, sive actu non fiant. (14) 第三と第四の段階の姦淫は罪の悪であること、それらの中の理解力と意志のどれだけ(量)またどのように(質)〔あるかによって〕あるいは行為(行動)で行なわれた、あるいは行為(行動)で行なわれなかった。

(xv.) Quod adulteria ex proposito voluntatis, et adulteria ex confirmatione intellectus, reddant homines naturales, sensuales, et corporeos. (15) 意志の意図からの(故意の)姦淫は、また理解力の確信からの姦淫は、人間を自然的に、感覚的に、形体的にすること。

(xvi.) Quod in tantum, ut tandem omnia ecclesiae et religionis a se rejiciant. (16) このことはこんな程度の中に、ついには教会と主教のすべてのものを自分自身から退けるように。

(xvii.) Quod tamen usque rationalitate humana polleant, sicut alii. (17) それでもやはり、人間の推理職を授けられている、他の者に〔授けられている〕ように。

(xviii.) Sed quod rationalitate illa utantur dum in externis sunt, sed abutantur dum in suis internis. (18) しかし、その推理力を用いること、外なるものの中にいる時、しかし、誤用(濫用)する、自分の内なるものの中に〔いる〕時。

Sequitur nunc horum explicatio. 今や、これらの説明が続く。

コメントを残す