(1)原文
466. (iv.) Quod sit scortatio, per quod conjugiale, quod est cimelium vitae Christianae, deperditur.― Quod sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur, et quod sit deprivatio omnis facultatis et inclinationis ad vitam conjugialem, quae Christianis a nativitate inest, argumentis coram ratione sapientis validis, potest convinci. Quod primum attinet, quod concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore, sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur, videri potest ex his; quod scortationi communi seu adulterio simplici non insit amor analogus amori conjugiali, nam est modo oestrum carnis, quod illico defervescit, et quandoque non vestigium amoris post se relinquit ad illam; quare haec effervescens lascivia, si non fit ex proposito aut ex confirmato, et si moechus ab illa resipiscit, modo aliquid pauculum derogat amori conjugiali: aliter scortatio polygamica; huic inest amor analogus amori conjugiali, non enim defervescit, dissipatur, et abit in nihilum post effervescentiam, sicut prior, sed manet, renovat et stabilit se, et tantum ex amore ad uxorem decerpit, ac loco ejus pro uxore inducit frigus; spectat enim tunc concubam meretricem ut amabilem ex libero voluntatis quod possit, si lubet, recedere, quod naturali homini ingenitum est, et quia hoc inde gratum est, amorem illum suffulcit; ac insuper cum concubina est propinquior unitio cum illecebris quam cum uxore; at vicissim uxorem non spectat amabilem ex debito cohabitationis cum illa injuncto per foedus vitae, quod tunc percipit ut coactum plus ex libero cum altera; quod amor pro conjuge pari gradu frigescat, et ipsa vilescat, quo amor pro una moecha calescit, et haec in pretio est, constat. [2] Quod alterum attinet, quod concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore deprivet virum omni facultate et inclinatione ad vitam conjugialem, quae Christianis ex nativitate inest, videri potest ex his: quod quantum amor ad conjugem transcribitur in amorem ad concubinam, tantum decerpatur, exantletur, et exinaniatur ille pro conjuge, ut nunc supra ostensum est; quod hoc fiat per occlusionem interiorum mentis naturalis ejus, et reclusionem inferiorum ejus, constare potest ex sede inclinationis ad amandum unam e sexu apud Christianos, quod sit in intimis ejus, et quod haec sedes intercludi possit, sed non exstirpari: quod inclinatio ad amandum unam e sexu, et quoque facultas ad recipiendum illum amorem, Christianis a nativitate implantata sit, est causa, quia ille amor est a solo Domino, et factus est religionis, et in Christianismo Divinum Domini agnoscitur et colitur, ac religio est ex Verbo Ipsius; inde est insitio ejus, et quoque transplantatio ejus a generatione in generationem. Dictum est, quod conjugiale illud Christianum per scortationem polygamicam pereat; sed intelligitur, quod apud polygamum Christianum occludatur et intercipiatur, sed usque resuscitabile est in ejus posteris, sicut fit cum similitudine avi et atavi redeunte in nepote et pronepote: inde est quod conjugiale illud dicatur cimelium vitae Christianae; et supra (n. 457. 458), clenodium vitae humanae, ac reconditorium religionis Christianae. [3] Quod conjugiale illud per polygamicam scortationem apud Christianum, qui in illa est, perdatur, patet manifeste ex eo, quod non possit amare concubinam et uxorem aeque sicut polygamus Mahumedanus; sed quod quantum amat concubam, seu calescit ad illam, tantum non amet uxorem, seu tantum frigescat ad illam; et quod detestabilius est, tantum etiam Dominum modo pro naturali homine, proque filio Mariae, et non simul pro Filio Dei, corde agnoscat, et quoque tantum religionem floccipendat. At probe noscendum est, quod hoc fiat illis, qui concubinam addunt uxori, et cum utraque actualiter se conjungunt; et prorsus non illis, qui ex causis legitimis, justis, et vere sonticis se separant, et quoad amorem actualem se sejungunt ab uxore, ac usurariam feminam collocant. De hoc concubinatus genere nunc sequitur.
(2)直訳
466. (iv.) Quod sit scortatio, per quod conjugiale, quod est cimelium vitae Christianae, deperditur.― 466.(4) 淫行であること、それによって結婚(へ向かう性質)は、それはキリスト教生活の宝である、失われる。
(4) 淫行であり、それによってキリスト教生活の宝である結婚へ向かう性質は失われること。
Quod sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur, et quod sit deprivatio omnis facultatis et inclinationis ad vitam conjugialem, quae Christianis a nativitate inest, argumentis coram ratione sapientis validis, potest convinci. 結婚愛にさらに対立している淫行であること、普通の淫行よりも、それは単純な姦淫と呼ばれる、また結婚(へ向かう性質)の生活へのすべての能力と性向の剥奪であること、それはキリスト教に出生から内在する、賢明な者の理性の前に力強い論証で確信させられる(納得させられる)ことができる。
Quod primum attinet, quod concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore, sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur, videri potest ex his; 「最初のもの」については、妻との同時のまたは結合されためかけ囲いは、結婚愛にさらに対立している淫行である、普通の淫行よりも、それは単純な姦淫と呼ばれる、これらから見られることができる。
quod scortationi communi seu adulterio simplici non insit amor analogus amori conjugiali, nam est modo oestrum carnis, quod illico defervescit, et quandoque non vestigium amoris post se relinquit ad illam; 普通の淫行、すなわち、単純な姦淫に結婚愛に類似している愛は内在しない、なぜなら、肉の単なる興奮であるから、直ちにさめる、また時々、彼女への愛の痕跡(足跡)を自分自身の後ろに残さない。
quare haec effervescens lascivia, si non fit ex proposito aut ex confirmato, et si moechus ab illa resipiscit, modo aliquid pauculum derogat amori conjugiali: それゆえ、この沸騰する好色は、もし意図からまたは確信から生じないなら、またもし姦通者がそれから後悔するなら、何に何らかの少量を結婚愛に(=から)取り去らない。
aliter scortatio polygamica; 異なって〔いる〕、一夫多妻の淫行は。
huic inest amor analogus amori conjugiali, non enim defervescit, dissipatur, et abit in nihilum post effervescentiam, sicut prior, sed manet, renovat et stabilit se, et tantum ex amore ad uxorem decerpit, ac loco ejus pro uxore inducit frigus; これに、結婚愛に類似している愛が内在する、というのは、さめない、散らされる(=ない)、沸騰の後、無の中に立ち去る(=ない)、前のもののように、しかし、残る、新しくなるまたそれ自体を確立させる、またそれだけ妻への愛から取り去る、そしてその代わりに、妻に対して冷淡をひき起こす(引き入れる)。
spectat enim tunc concubam meretricem ut amabilem ex libero voluntatis quod possit, si lubet, recedere, quod naturali homini ingenitum est, et quia hoc inde gratum est, amorem illum suffulcit; というのは、その時、淫婦のめかけを愛らしいものそして見るから、意志の自由から、それは、もし好むところなら(=どうぞ・よろしかったら)、引き下がることができる、それは自然的な人に生来のものである、またこれはここから快いものであるので、その愛を支持する。
ac insuper cum concubina est propinquior unitio cum illecebris quam cum uxore; そして、なおまた、めかけは、妻とよりも誘惑するものと、さらに近い結合である。
at vicissim uxorem non spectat amabilem ex debito cohabitationis cum illa injuncto per foedus vitae, quod tunc percipit ut coactum plus ex libero cum altera; しかし、逆に妻を、愛らしいものを見ない、同棲の義務から、生活の(生涯の)契約によってそれが負わされているとき。
quod amor pro conjuge pari gradu frigescat, et ipsa vilescat, quo amor pro una moecha calescit, et haec in pretio est, constat. 結婚に対する愛が等しい程度で冷たくなる、また彼女自身が価値がなくなる、そこへ一人の淫婦に対する愛が熱くなる、またこれが価値の中にある、明らかである。