原典講読『結婚愛』459(原文と直訳)

(1)原文

459. (xiii.) Quod conjugiale hoc apud illos, qui propter varias causas nondum conjugia possunt inire, et propter salaciam non possunt moderari libidines, queat conservari, si amor sexus fiat strictus ad unam pellicem. Quod ab illis, qui salaces sunt, libido immoderata et inordinata non possit inhiberi, ratio videt, et experientia docet; ut ergo hoc immoderatum et inordinatum, apud illos qui laborant oestro, et non propter plures causas praecipitare et anticipare conjugia queunt, refrenetur, et ad aliquod moderatum et ordinatum redigatur, non aliud apparet refugium et quasi azylum, quam addicatio pellicis, quae gallice vocatur maitresse. Quod in regnis, ubi regimina sunt, matrimonia a multis non possint contrahi, nisi quam post exactam juventutem, quia officia prius merenda sunt, ac facultates pro sustentanda domo et familia acquirendae, et tunc primum digna uxor ambienda, notum est; et tamen in praecedente aetate, scaturigo virtutis pro uxore apud paucos potest occlusa teneri et reservari; praestat quidem ut reservetur; sed si propter effraenem libidinis vim non potest, quaeritur modus intermedians, quo praeveniri possit, ne amor conjugialis interea pereat, quod sit pellicatus, suadent haec: (i.) Quod per illum fornicationes promiscuae inordinatae refraenentur et limitentur, et sic inducatur status constrictior, qui vitae conjugiali affinior est. [2] (ii.) Quod ardor veneris in principio aestuosus et sicut urens, sedetur et mitigetur, et quod sic lascivum salaciae, quod est foedum, temperetur per aliquod sicut analogon conjugii. [3] (iii.) Per illum nec projiciuntur vires, et contrahuntur imbecillitates, sicut per satyriases vagas et illimitatas. [4] (iv.) Per illum etiam lues corporis, ac insaniae mentis, evitantur. [5] (v.) Pariter per illum praecaventur adulteria, quae sunt moechationes cum uxoribus, ac stuprationes quae sunt violationes virginum; ut taceantur criminosa, quae non nominanda sunt: puer enim dum ephebus est, non cogitat, quod adulteria et stupra sint aliud quam fornicationes, ita quod unum sit idem cum altero; nec scit ex ratione resistere pellectionibus quarundam e sexu, quae meretricatui studiose operam dederunt; sed potest in pellicatu, qui est ordinatior et sanior fornicatio, discere et videre discrimina. [6] (vi.) Per pellicatum nec datur accessus ad quatuor genera libidinum, quae in summo gradu sunt destructiva amoris conjugialis; quae sunt, libido deflorationis, libido varietatum, libido violationis, libido seducendi innocentias; de quibus in sequentibus. Sed haec non dicta sunt illis, qui aestum libidinis possunt coercere; nec illis qui statim dum juvenescunt, conjugium possunt inire, ac primitias virtutis uxori suae offerre et impendere.

 

(2)直訳

459. (xiii.) Quod conjugiale hoc apud illos, qui propter varias causas nondum conjugia possunt inire, et propter salaciam non possunt moderari libidines, queat conservari, si amor sexus fiat strictus ad unam pellicem.― 459.(13) いろいろな理由のためにまだ結婚に入ることができない、また肉欲のために情欲を抑えることができない者のもとのこの結婚へ向かう性質は、もし放浪性の性愛が一人の愛人(めかけ)に限られるなら、保たれることができること。

Quod ab illis, qui salaces sunt, libido immoderata et inordinata non possit inhiberi, ratio videt, et experientia docet; 彼らのもとに、その者は好色である、抑制されていないまた無秩序の情欲を引き止められることができないことを、理性で見る、経験が教える。

ut ergo hoc immoderatum et inordinatum, apud illos qui laborant oestro, et non propter plures causas praecipitare et anticipare conjugia queunt, refrenetur, et ad aliquod moderatum et ordinatum redigatur, non aliud apparet refugium et quasi azylum, quam addicatio pellicis, quae gallice vocatur maitresse. それゆえに、この抑制されていないものと無秩序のものが、彼らのもとで、その者は興奮に苦しむ(苦労する)、また多くの理由のために、結婚を早める、また急ぐことができない、抑制される、また何らかの抑制された(穏健な)た秩序づけられたものが整えられる(強いられる)、何らかのものが見られない、避難所(逃げ場)、またいわば避難所、愛人(めかけ)を割り当てること以外の、それはフランス語でメトレス〔めかけ・情婦〕と呼ばれる。

Quod in regnis, ubi regimina sunt, matrimonia a multis non possint contrahi, nisi quam post exactam juventutem, quia officia prius merenda sunt, ac facultates pro sustentanda domo et familia acquirendae, et tunc primum digna uxor ambienda, notum est; 王国の中に、そこに統治がある、結婚(生活)が多くの者により結ばれることができないこと、青春時代(壮年)の過ぎ去った後以外でないなら、職務が前もって果たされなければ(行なわれなければ)らない、そして家を維持する、また家族を得るための財産(能力)が、またその時、初めて妻を求める(求愛する)のにふさわしい(値する)とが、よく知られている。

et tamen in praecedente aetate, scaturigo virtutis pro uxore apud paucos potest occlusa teneri et reservari; またそれでも、先行する年齢の中で、妻のための精力(性的能力)の噴泉は、わずかな者のものに閉ざされて保たれること、また保持される。

praestat quidem ut reservetur; 確かに、望ましい(ましである)、保存される(=保たれる)のが。

sed si propter effraenem libidinis vim non potest, quaeritur modus intermedians, quo praeveniri possit, ne amor conjugialis interea pereat, quod sit pellicatus, suadent haec: しかし、もし制御されていない情欲の力のためにできないなら、中間の方法が求められる、それによって保存される(=保たれる)ことができる、結婚愛がその間に滅びないように、それは愛人(めかけ)持つこと(内縁関係)である、これらが主張する――

(i.) Quod per illum fornicationes promiscuae inordinatae refraenentur et limitentur, et sic inducatur status constrictior, qui vitae conjugiali affinior est. (1) それにより、見境のないでたらめな私通が制御される、また制限される、またこのように制限された状態に導き入れられる、それはさらに結婚のさらに類似した生活である。

[2] (ii.) Quod ardor veneris in principio aestuosus et sicut urens, sedetur et mitigetur, et quod sic lascivum salaciae, quod est foedum, temperetur per aliquod sicut analogon conjugii. [2](2) 灼熱のまた燃やすような初めの色情(性的快楽)の情熱は、鎮められる(和らげられる)また和らげられること、またこのように色情(肉欲)のみだらなこと(好色)は、それは不潔である、結婚の類似物のような何らかのものによって緩和される。

[3] (iii.) Per illum nec projiciuntur vires, et contrahuntur imbecillitates, sicut per satyriases vagas et illimitatas. [3](3) それによって力(活力)が投げ出される(捨てられ)〔こと〕もない、また虚弱が引き締められる(縮められる)ことのない〕、定まった対象のない(とりとめのない)また制限のない男子色情症(男の異常な性欲亢進症・サティリアシス)によってのような。

[4] (iv.) Per illum etiam lues corporis, ac insaniae mentis, evitantur. [4](4) それによって、身体の感染症〔特に性病〕もまた、そして心の狂気が、避けられる。

[5] (v.) Pariter per illum praecaventur adulteria, quae sunt moechationes cum uxoribus, ac stuprationes quae sunt violationes virginum; [5](5) 同じく、それによって姦淫を予防される、それは妻たちとの姦通である、そして誘惑することを、それは処女を強姦することである。

ut taceantur criminosa, quae non nominanda sunt: 罪あるもの〔として〕黙っておかれるような、それらは名前が上げられない(~のことを言われない)

puer enim dum ephebus est, non cogitat, quod adulteria et stupra sint aliud quam fornicationes, ita quod unum sit idem cum altero; というのは、少年は青年(=未熟者)ある時、考えないから、姦淫と性的堕落が私通以外の何らかのものであることを、そのように他のものと同じもの、一つであること。

nec scit ex ratione resistere pellectionibus quarundam e sexu, quae meretricatui studiose operam dederunt; 〔また〕〔異〕性からのある種の誘惑に理性から抵抗することも知らない、その者は娼婦(売春)の働きをたゆまずに与えた。

sed potest in pellicatu, qui est ordinatior et sanior fornicatio, discere et videre discrimina. しかし、愛人(めかけ)持つこと(内縁関係)の中でできる、それはさらに秩序づけられた、またさらに健全な私通である、相違を学ぶこと、また見ること。

[6] (vi.) Per pellicatum nec datur accessus ad quatuor genera libidinum, quae in summo gradu sunt destructiva amoris conjugialis; [6](6) 愛人(めかけ)持つこと(内縁関係)によって、四つの種類の情欲への接近もまた存在しない、それらは最高の段階の中で結婚愛の破壊するものである。

quae sunt, libido deflorationis, libido varietatum, libido violationis, libido seducendi innocentias; それらである、処女凌辱の情欲、多様性への情欲、強姦の情欲、無垢な者を惑わす情欲。

de quibus in sequentibus. それらについて、続くものの中で。

Sed haec non dicta sunt illis, qui aestum libidinis possunt coercere; しかし、これらは彼らに言われない、その者は情欲の熱情を抑制することができる。

nec illis qui statim dum juvenescunt, conjugium possunt inire, ac primitias virtutis uxori suae offerre et impendere. 彼らにも〔言え〕ない、若者になる時に直ちに、結婚に入ることができる、そして精力(性的能力)の初穂を自分の妻に捧げること、また振り向けること。