原典講読『結婚愛』444(原文)

(1)原文

444. His adjicietur hoc Memorabile.

 

Postquam meditationes de amore conjugiali absolvi, et exorsus sum meditationes de amore scortatorio, subito adstiterunt duo angeli, et dixerunt, "Percepimus ac intelleximus quae prius meditatus es, at illa quae nunc meditaris, transeunt, et non percipimus; omitte haec quia sunt nihili."

Sed respondi, "Hic amor de quo nunc meditor, non est nihili, quia datur."

At dixerunt, "Quomodo potest aliquis amor dari, qui non est ex creatione? Estne inde amor conjugialis? estne hic amor inter duos qui possunt fieri unum? Quomodo potest dari amor, qui dividit et separat? Quis juvenis potest amare virginem aliam quam quae redamat? Annon unius amor cognoscet et agnoscet alterius amorem, qui dum sibi obviant, se ex se conjungunt? Quis potest amare non amorem? Estne solus amor conjugialis mutuus et reciprocus? si non est reciprocus, numne resilit, et fit nihil?"

[2] His auditis, quaesivi binos illos angelos, e qua societate caeli essent.

Et dixerunt, "Sumus e caelo innocentiae: in caelestem hunc mundum venimus infantes, ac educati sub auspicio Domini, et postquam ego adolescens factus sum, et uxor mea, quae hic mecum est, puella nubilis, desponsati et pacti sumus, et juncti primis ominibus; et quia non de alio amore, quam de vere nuptiali et conjugiali, scivimus, ideo cum communicatae sunt nobis cogitationis tuae ideae de amore alieno, nostro amori plane opposito, non comprehendimus quicquam; quare descendimus te sciscitandi causa, cur imperceptibilia meditaris; dic ergo nobis, quomodo amor, qui non modo non ex creatione est, sed etiam contra creationem, est dabilis: nos spectamus opposita creationi ut objecta nullius rei."

[3] His dictis, laetatus sum corde, quod datum sit loqui cum angelis talis innocentiae, qui prorsus nesciebant quid scortatio; quare solvi os et docui, dicens, "Nonne scitis quod detur bonum et malum, et quod bonum sit a creatione, non autem malum? et usque malum in se spectatum non est nihil, tametsi est nihil boni: a creatione datur bonum, et quoque bonum in gradu maximo et in gradu minimo, et cum hoc minimum fit nihil, exsurgit ab altera parte malum: quare non datur relatio nec progressio boni ad malum, sed relatio et progressio boni ad majus et minus bonum, ac mali ad majus et minus malum, sunt enim opposita in omnibus et singulis: et quia bonum et malum sunt opposita, datur intermedium, et ibi aequilibrium, in quo malum agit contra bonum; sed quia non praevalet, subsistit in conatu. Omnis homo in hoc aequilibrio educator; quod quia est inter bonum et malum, seu quod idem, inter caelum et infernum, est aequilibrium spirituale, quod apud illos qui in illo sunt, producit liberum. Dominus ex hoc aequilibrio omnes trahit ad Se, et hominem, qui ex libero sequitur, educit e malo in bonum, et sic in caelum. Simile est cum amore, imprimis cum amore conjugiali, et cum amore scortatorio; hic amor est malum, ille autem bonum; omnis homo qui vocem Domini audit, et ex libero sequitur, ille a Domino introducitur in amorem conjugialem, et in omnia jucunda et fausta ejus; at qui non audit et non sequitur, ille semet introducit in amorem scortatorium, et primum in ejus jucunda, at postea in injucunda, et demum in infausta."

[4] His dictis, bini illi angeli quaesiverunt, "Quomodo potuit malum existere, quando non nisi quam bonum a creatione exstiterat? Ut aliquid existat, erit origo ejus; bonum non potuit origo mali esse, quia malum est nihil boni, est enim privativum et destructivum boni; at usque quia datur et sentitur, non est nihil, sed est aliquid; dic ergo unde hoc aliquid exstitit post nihilum."

Ad haec respondi, "Hoc arcanum non aperiri potest nisi sciatur, quod nullus bonus sit, quam solus Deus, et quod non aliquid bonum sit quod in se bonum est, nisi a Deo; quare qui spectat ad Deum, et vult duci a Deo, ille in bono est; at qui avertit se a Deo, et vult duci a semet, ille non in bono est, nam bonum quod facit, est vel propter se, vel propter mundum, sic est vel meritorium, vel simulatorium, vel hypocriticum: ex quibus patet quod ipse homo sit origo mali; non quod origo illa ex creatione homini indita fuerit, sed quod ipse per conversionem a Deo ad semet sibi indiderit illam. Origo illa mali non fuit in Adamo et ejus uxore; sed quando serpens dixit,

 

'Quo die comederitis de arbore scientiae boni et mali,… eritis sicut Deus' (Gen. iii. 5);

 

et tunc quia averterunt se a Deo, et converterunt se ad semet, ut ad deum, fecerunt in se originem mali. 'Edere ex illa arbore' significabat credere quod sciat bonum et malum ac sapiat ex se, et non ex Deo."

[5] Sed tunc quaesiverunt duo angeli, "Quomodo potuit homo se avertere a Deo, et convertere ad semet, cum tamen homo nihil potest velle, cogitare et inde facere nisi a Deo? Cur Deus hoc permisit?"

Sed respondi, "Homo creatus est, ut omne quod vult, cogitat et facit, appareat ei sicut in se, et sic a se; homo absque hac apparentia, non foret homo, non enim aliquid boni et veri, seu amoris et sapientiae, posset recipere, retinere, et sibi quasi appropriare; unde sequitur, quod absque illa apparentia sicut viva, non foret homini conjunctio cum Deo, et inde nec vita aeterna. Verum si ex hac apparentia inducit sibi fidem, quod velit, cogitet, et inde faciat bonum ex se, et non ex Domino, tametsi in omni apparentia sicut ex se, vertit bonum in malum apud se, et sic in se facit originem mali. Hoc fuit Adami peccatum. [6] Sed hanc rem aliquantum lucidius aperiam: Dominus aspicit omnem hominem in frontispicio ejus, et hic aspectus transit in occipitium ejus; sub frontispicio est cerebrum, et sub occipitio est cerebellum; hoc dicatum est amori et ejus bonis, et illud dicatum est sapientiae et ejus veris; quare qui spectat facie ad Dominum, recipit ab Ipso sapientiam et per hanc amorem; at qui retro spectat a Domino, recipit amorem et non sapientiam, et amor absque sapientia est amor ab homine et non a Domino; et hic amor quia se conjungit cum falsis, non agnoscit Deum, sed agnoscit se pro deo, et hoc tacite confirmat per facultatem intelligendi et sapiendi sibi a creatione inditam sicut a se; quare hic amor est origo mali. Quod ita sit, demonstrari potest ad oculum; vocabo huc aliquem malum spiritum, qui se avertit a Deo, et loquar ad illum a tergo seu in occipitium, et videbis, quod illa quae dicuntur vertantur in contraria;"

[7] Et vocavi unum talem; aderat, et loquutus sum ad illum a tergo, dicens, "Nostine aliquid de inferno, de damnatione, et de cruciatu ibi?" Et mox cum conversus est ad me, quaesivi, "Quid audivisti?"

Respondit, "Audivi haec, 'Nostine aliquid de caelo, de salvatione, et de felicitate ibi?" Et dein cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit priora:

Postea dicta sunt a tergo ejus haec, "Numne scis quod illi qui in inferno sunt, insaniant ex falsis?" Et de his quaesitus a me, quid audivit, dixit, "Audivi, 'Numne scis, quod illi qui in caelo sunt sapiant ex veris?" Et cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit, "Numne scis quod illi qui in Inferno sunt, insaniant ex falsis?" Et sic porro. E quibus evidenter patet, quod dum mens se avertit a Domino, convertat se ad semet, et tunc percipiat contraria:

"Haec causa est, quod, ut nostis, in mundo hoc spirituali non liceat stare a tergo alterius, et ad illum loqui, sic enim ei inspiratur amor, cui intelligentia propria propter ejus jucundum favet et obedit; sed quia ab homine est, et non a Deo, est amor mali, aut amor falsi. [8] Praeter hoc referam vobis simile aliud, nempe, quod aliquoties audiverim bona et vera delapsa e caelo in infernum, et quod illa ibi progressive versa fuerint in opposita, bonum in malum, et verum in falsum; hujus rei eadem est causa, nimirum, quia omnes qui in inferno sunt, avertunt se a Domino."

His auditis, duo illi angeli gratias egerunt, et dixerunt, "Quia nunc meditaris et scribis de amore Amori nostro conjugiali opposito, ac oppositum illi amori contristat mentes nostras, abibimus."

Et cum dixerunt, "Pax tibi," petii ne aliquid de hoc amore narrent fratribus et sororibus suis in caelo, quia laedet innocentiam illorum.

Quod illi, qui moriuntur infantes, adolescant in caelo, et cum attingunt ad staturam, in qua in mundo sunt juvenes octodecim annorum, ac virgines quindecim annorum, in illa subsistant, et quod a Domino tunc illis prospiciantur conjugia; tum quod illi, tam ante conjugium, quam post illud, plane nesciant quid scortatio, et quod dabilis sit, pro certo asseverare possum.

原典講読『結婚愛』444(直訳[4]まで)

(2)直訳

444. His adjicietur hoc Memorabile.― 444.これらにこのメモラビリア(単数形)が加えられる――

 

Postquam meditationes de amore conjugiali absolvi, et exorsus sum meditationes de amore scortatorio, subito adstiterunt duo angeli, et dixerunt, "Percepimus ac intelleximus quae prius meditatus es, at illa quae nunc meditaris, transeunt, et non percipimus; 結婚愛についての瞑想(熟考)を仕上げた(終えた)後、私は淫行愛についての瞑想(熟考)が起こった、突然に、二人の天使がそばに立った(asto=adsto)、また言った、「私たちは知覚した、また理解した、それらをあなたが最初に瞑想した、しかし、それらは、それらは今、あなたが瞑想している、通り過ぎた、また私たちは知覚しなかった。

omitte haec quia sunt nihili." これらを捨てよ(放棄せよ)、無意味(無価値)であるからである」。

Sed respondi, "Hic amor de quo nunc meditor, non est nihili, quia datur." しかし、私は答えた、「この愛は、それについて、今、私は瞑想している、無意味(無価値)でない、存在するからである」。

At dixerunt, "Quomodo potest aliquis amor dari, qui non est ex creatione? しかし、彼らは言った、「どのように何らかの愛が存在することができるのか? それは創造からではない。

Estne inde amor conjugialis?  結婚愛はここからでないのか?

estne hic amor inter duos qui possunt fieri unum? この愛は二人の間に存在しないか? その者たちは一つになることができる。

Quomodo potest dari amor, qui dividit et separat? どのように愛が存在することができるのか、

Quis juvenis potest amare virginem aliam quam quae redamat? だれ(の)若者が他の処女()愛することができるか? 彼女は愛し返す以外の。

Annon unius amor cognoscet et agnoscet alterius amorem, qui dum sibi obviant, se ex se conjungunt? 一人の愛がもう一人の愛を知る、また認めないか? その者たちは互いに出会う時、自分自身を自分自身から結合する。

Quis potest amare non amorem? だれが愛〔の対象〕でないもの(者)を愛することができるか?

Estne solus amor conjugialis mutuus et reciprocus? 結婚愛だけが相互の(もの)と交互の(もの)ではなうのか?

si non est reciprocus, numne resilit, et fit nihil?" もし、交互のものでないなら、はね返えり、また無にならないか?」

[2] His auditis, quaesivi binos illos angelos, e qua societate caeli essent. [2] これらで聞いて、私はそれらの二人の天使に質問した、天界のどの社会からであったか。

Et dixerunt, "Sumus e caelo innocentiae: また、言った、「私たちは無垢の(無邪気な)界からである――

in caelestem hunc mundum venimus infantes, ac educati sub auspicio Domini, et postquam ego adolescens factus sum, et uxor mea, quae hic mecum est, puella nubilis, desponsati et pacti sumus, et juncti primis ominibus; この天的な世界の中に、私たちは幼児でやって来た、そして主の指導の下で育てられた、またその後、私は、青年になった、また私の妻は、彼女はここに私とともにいる、少女は適齢期で、私たちは婚約し、契約した、すべてのもので初めて結合した☆。

☆「すべてのもので初めて結合した」とは、「童貞と処女どおしで結婚した」ということでしょう。

et quia non de alio amore, quam de vere nuptiali et conjugiali, scivimus, ideo cum communicatae sunt nobis cogitationis tuae ideae de amore alieno, nostro amori plane opposito, non comprehendimus quicquam; また他の愛について、真の結婚の(婚姻の)た結婚の〔愛〕について以外に、私たちは知らない、それゆえ、私たちにあなたの思考の観念が伝えられた(共有された)とき、他の愛についての、私たちの愛にまったく対立した、私たちは何も把握できなかった。

quare descendimus te sciscitandi causa, cur imperceptibilia meditaris; それゆえ、私たちは降った、あなたを、理由を質問するために、なぜ、知覚できないことをあなたが瞑想しているか。

dic ergo nobis, quomodo amor, qui non modo non ex creatione est, sed etiam contra creationem, est dabilis: それゆえ(そこで)、私たちに言え、どのように愛が、それは創造からでないだけでなく、創造に反してもいる、ありえるか――

nos spectamus opposita creationi ut objecta nullius rei." 私たちは創造に反するものを、無の事柄の対象のように眺める」。

[3] His dictis, laetatus sum corde, quod datum sit loqui cum angelis talis innocentiae, qui prorsus nesciebant quid scortatio; [3] これらで言われて、私は心で喜んだ、このような無垢の天使たちと話すことが与えられたこと、その者は何が淫行かまったく知らなかった。

quare solvi os et docui, dicens, "Nonne scitis quod detur bonum et malum, et quod bonum sit a creatione, non autem malum? それゆえ、私は口を解いた(ゆるめた)、また教えた、言って、「あなたがたは善と悪が存在することを知らないか? また善は創造からある、けれども、悪は〔創造からで〕ない。

et usque malum in se spectatum non est nihil, tametsi est nihil boni: またそれでも、本質的に眺められた悪は、無ではない、それでも決して善のものではない。

a creatione datur bonum, et quoque bonum in gradu maximo et in gradu minimo, et cum hoc minimum fit nihil, exsurgit ab altera parte malum: 創造から善が存在する、そしてまた善は最大の段階の中に、また最小の段階の中に〔存在し〕、この最小のものが無となるとき、他の側から悪が発生する。

quare non datur relatio nec progressio boni ad malum, sed relatio et progressio boni ad majus et minus bonum, ac mali ad majus et minus malum, sunt enim opposita in omnibus et singulis: それゆえ、悪へ向けての善の関係は、進行も存在しない、しかし、さらに大きなまたさらに小さな善への善の関係と進行が〔ある〕、そしてさらに大きなまたさらに小さな悪への悪の〔関係と進行がある〕、というのは、すべてと個々のもの中に対立するものがあるからである。

et quia bonum et malum sunt opposita, datur intermedium, et ibi aequilibrium, in quo malum agit contra bonum; また、善と悪は対立するものであるので、中間のものが存在する、またそこに均衡が、その中で悪は善に対抗して働く。

sed quia non praevalet, subsistit in conatu. しかし、勝たないので、コナトゥス(努力)の中で残存する。

Omnis homo in hoc aequilibrio educator; すべての人間はこの均衡の中で育てられる(教育される)

quod quia est inter bonum et malum, seu quod idem, inter caelum et infernum, est aequilibrium spirituale, quod apud illos qui in illo sunt, producit liberum. 善と悪の間にいるからである、または同じこと〔であるが〕、天界と地獄の間に、霊的な均衡である、それが彼らのもとで、その者はその〔均衡〕の中にいる、自由を生み出す。

Dominus ex hoc aequilibrio omnes trahit ad Se, et hominem, qui ex libero sequitur, educit e malo in bonum, et sic in caelum. 主はこの均衡からすべての者をご自分のもとへ引き寄せる、また人間を、その者は自由から従う、悪から善の中へ連れ出す、またこのように天界の中へ。

Simile est cum amore, imprimis cum amore conjugiali, et cum amore scortatorio; 愛に同様である、特に結婚愛に、また淫行愛に。

hic amor est malum, ille autem bonum; この〔後者〕の愛は悪である、けれども、その〔前者の〕愛は善である。

omnis homo qui vocem Domini audit, et ex libero sequitur, ille a Domino introducitur in amorem conjugialem, et in omnia jucunda et fausta ejus; すべての人間は、その者は主の声を聞く、また自由から従う、彼は主により結婚愛の中へ導き入れられる、またすべての快さとその幸せの中へ。

at qui non audit et non sequitur, ille semet introducit in amorem scortatorium, et primum in ejus jucunda, at postea in injucunda, et demum in infausta." しかし、聞かない、また従わない者は、彼は自分自身(強意形)を淫行愛の中へ導き入れる、また最初、その快さの中へ、しかし、その後、不快なものの中へ、また最後に、不幸の中へ。

[4] His dictis, bini illi angeli quaesiverunt, "Quomodo potuit malum existere, quando non nisi quam bonum a creatione exstiterat? [4] これらで聞いて、それらの二人の天使たちは質問した、「6

Ut aliquid existat, erit origo ejus; 何らかのものが存在するようになるために、その起源がある(未来)

bonum non potuit origo mali esse, quia malum est nihil boni, est enim privativum et destructivum boni; 善は悪の起源であることはできない、悪は決して善のものではないからである、というのは善の否定(正反対の事物)と破壊を引き起こすものであるから。

at usque quia datur et sentitur, non est nihil, sed est aliquid; しかしそれでも、存在する、また感じられるので、無ではない、しかし、何らかのものである。

dic ergo unde hoc aliquid exstitit post nihilum." それゆえ(そこで)、言え、どこからこの何らかのものが存在するようになったか、無〔であった、その〕後で」。

Ad haec respondi, "Hoc arcanum non aperiri potest nisi sciatur, quod nullus bonus sit, quam solus Deus, et quod non aliquid bonum sit quod in se bonum est, nisi a Deo; これに私は答えた、「この秘義は知らないなら開けられる(明かされる)ことはできない、だれも善ではないこと、神おひとりでないなら、また、何らかの善はないこと、それは本質的に善である、神からでないなら。

quare qui spectat ad Deum, et vult duci a Deo, ille in bono est; それゆえ、神に向けて眺める者は、またその方により導かれることを欲する、彼は善の中にいる。

at qui avertit se a Deo, et vult duci a semet, ille non in bono est, nam bonum quod facit, est vel propter se, vel propter mundum, sic est vel meritorium, vel simulatorium, vel hypocriticum: 神から自分自身を向きを変える者は、また自分自身により導かれることを欲する、彼は善の中にいない、なぜなら、善は、それを行なう、あるいは自分自身のためである、あるいは世のため、このようにあるいは功績のものである、あるいは偽りのもの、あるいは偽善のもの。

ex quibus patet quod ipse homo sit origo mali; それらから明らかである、人間自身が悪の起源であること」。

non quod origo illa ex creatione homini indita fuerit, sed quod ipse per conversionem a Deo ad semet sibi indiderit illam. その起源は創造から植え付けられたもの(与えられたものindo)でなかったこと、しかし、自分自身で、神から自分自身への方向転換によって、自分自身にそれを植え付けた(割り当てた)

Origo illa mali non fuit in Adamo et ejus uxore; その悪の起源はアダムとその妻の中になかった。

sed quando serpens dixit, しかし、ヘビが言った時、

 

'Quo die comederitis de arbore scientiae boni et mali,… eritis sicut Deus' (Gen. iii. 5); 「(どの)日に、善と悪の知識の木からあなたが食べる……あなたが神のようになる」(創世記3:5)

 

et tunc quia averterunt se a Deo, et converterunt se ad semet, ut ad deum, fecerunt in se originem mali. またその時、神から自分自身を向きを変えたので、また自分自身へ、神へとして方向転換した、彼らは自分自身の中に悪の起源をつくった。

'Edere ex illa arbore' significabat credere quod sciat bonum et malum ac sapiat ex se, et non ex Deo." 「その木から食べること」は信じることを意味する、善と悪を知ること、そして自分自身から賢明である、また神からでない」。

原典講読『結婚愛』444(直訳[5]~[8])

[5] Sed tunc quaesiverunt duo angeli, "Quomodo potuit homo se avertere a Deo, et convertere ad semet, cum tamen homo nihil potest velle, cogitare et inde facere nisi a Deo? [5] しかし、その時、二人の天使たちは質問した、「どのように人間は自分自身を神から向きを変えることができたのか? また、自分自身へ向きを変えることは、それでも人間は欲することができないとき、神からでないなら考えることまたここから行なうことを。

Cur Deus hoc permisit?" なぜ、神はこのことを許されたのか?」

Sed respondi, "Homo creatus est, ut omne quod vult, cogitat et facit, appareat ei sicut in se, et sic a se; しかし、私は答えた、「人間は創造されている、すべてのことを、欲する、考えるもの、また行なうように、彼に自分自身の中に〔ある〕ように見える、またこのように自分自身から。

homo absque hac apparentia, non foret homo, non enim aliquid boni et veri, seu amoris et sapientiae, posset recipere, retinere, et sibi quasi appropriare; 人間は、この外観なしに、人間ではなかったであろう、というのは、善と真理の、すなわち、愛と知恵の何らかのものを、受け入れること、保持すること、また自分自身にあたかも自分のものであるかのようにすることができないから。

unde sequitur, quod absque illa apparentia sicut viva, non foret homini conjunctio cum Deo, et inde nec vita aeterna. そこからいえる、生きているかのようなその外観がなしに、人間に神との結合はなかったであろう、またここから永遠のいのちもない。

Verum si ex hac apparentia inducit sibi fidem, quod velit, cogitet, et inde faciat bonum ex se, et non ex Domino, tametsi in omni apparentia sicut ex se, vertit bonum in malum apud se, et sic in se facit originem mali. けれども、もしこの外観から自分自身に信念をひき起こす(もたらされる)ら、欲する、考える、またここから、自分自身から善を行なう、また神からでないこと、それでもすべての外観の中で自分自身からのように、善を自分自身のもとで悪に変える、またこのように自分自身の方で悪の起源をつくる。 

Hoc fuit Adami peccatum. このことがアダムの罪であった。

[6] Sed hanc rem aliquantum lucidius aperiam: [6] しかし、この事柄をいくらか(多少)さらに照らされているものを私は明らかにする(未来☆)

直接法未来形も接続法現在形も「1人称では」同一の形です、でもなんら問題ありません。意味する内容は同じですから。

Dominus aspicit omnem hominem in frontispicio ejus, et hic aspectus transit in occipitium ejus; 主はすべての人間を彼の前頭部(額)向かって(in)眺める(見る)、またこの見ること(視線方向)は彼の後頭部へ(向かって)移る(越えていく)

sub frontispicio est cerebrum, et sub occipitio est cerebellum; 前頭部(額)の下に大脳がある、また後頭部の下に小脳がある。

hoc dicatum est amori et ejus bonis, et illud dicatum est sapientiae et ejus veris; これ〔後者〕は愛と善のものに割り当てられている、またそれ〔前者〕は知恵とその真理に割り当てられている。

quare qui spectat facie ad Dominum, recipit ab Ipso sapientiam et per hanc amorem; それゆえ、顔で主に向けて眺める(目を向ける)ものは、その方から知恵を、またこれを通して愛を受ける。

at qui retro spectat a Domino, recipit amorem et non sapientiam, et amor absque sapientia est amor ab homine et non a Domino; しかし、後ろ向きに主から眺める者は、愛を受ける、また知恵は〔受け〕ない、また知恵なしの愛は人間からの愛である、主からでない。

et hic amor quia se conjungit cum falsis, non agnoscit Deum, sed agnoscit se pro deo, et hoc tacite confirmat per facultatem intelligendi et sapiendi sibi a creatione inditam sicut a se; また、この愛はそれ自体を虚偽と結合させるので、主を認めない、しかし、自分自身を神として認める、またこのことを黙って(ひっそりと)確信する、理解するまた賢明になる能力によって、自分自身に創造から植え付けられた、自分自身からのように。

quare hic amor est origo mali. それゆえ、この愛が悪の起源である。

Quod ita sit, demonstrari potest ad oculum; そのようであることは、目に示されることができる。

vocabo huc aliquem malum spiritum, qui se avertit a Deo, et loquar ad illum a tergo seu in occipitium, et videbis, quod illa quae dicuntur vertantur in contraria;" 私はここへ悪い何らか霊を呼ぶ、その者は神から自分自身を向きを変える(背く)、また私は彼に話す、背後から、すなわち、後頭部の中へ、また、あなたがたは見る、それらが、それらは言われた、反対のものへ変えられること」。

[7] Et vocavi unum talem; [7] また、私はこのような者、一人(ある者)を呼んだ。

aderat, et loquutus sum ad illum a tergo, dicens, "Nostine aliquid de inferno, de damnatione, et de cruciatu ibi?" 〔彼が〕近づいた、また私は彼に背後から話した、言って、「あなたは地獄について知っているな? 断罪について、またそこに責め苦〔があること〕について」。

Et mox cum conversus est ad me, quaesivi, "Quid audivisti?" また直ぐに、私に向きを変えたとき、私は質問した、「何をあなたは聞いたのか?」

Respondit, "Audivi haec, 'Nostine aliquid de caelo, de salvatione, et de felicitate ibi?" 答えた、「私はこれらを聞いた、『あなたは天界についてなんらかのものを知っているな? 救いについて、またそこに幸福について』。

Et dein cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit priora: またその後、これらが彼に背後から言われた、言った、前のものを聞いたこと。

Postea dicta sunt a tergo ejus haec, "Numne scis quod illi qui in inferno sunt, insaniant ex falsis?" その後、彼の背後からこれらが言われた、「あなたは知っているな? 彼らは、その者は地獄の中にいる、虚偽から狂っていること」。

Et de his quaesitus a me, quid audivit, dixit, "Audivi, 'Numne scis, quod illi qui in caelo sunt sapiant ex veris?" また、これらについて、私から質問されて、何を聞いたか、言った、「私は聞いた、『あなたは知っているな? 彼らは、その者は天界の中にいる、真理から賢明であること」。

Et cum haec illi post tergum dicta sunt, dixit quod audiverit, "Numne scis quod illi qui in Inferno sunt, insaniant ex falsis?" また、これらが彼に背後から言われた、言った、聞いたこと、「あなたは知っているな? 彼らは、その者は地獄の中にいる、虚偽から狂っていること」。

Et sic porro. またこのようにさらに(等々)

E quibus evidenter patet, quod dum mens se avertit a Domino, convertat se ad semet, et tunc percipiat contraria: それらからはっきりと明らかである、心がそれ自体を主から向きを変えている時、それ自体を自分自身に向けて変えること、またそのとき反対のものを知覚すること。

"Haec causa est, quod, ut nostis, in mundo hoc spirituali non liceat stare a tergo alterius, et ad illum loqui, sic enim ei inspiratur amor, cui intelligentia propria propter ejus jucundum favet et obedit; 「これが理由である、あなたが知っているように、この霊界の中で、他の者の背後から立つことは許されないこと、また彼に話すこと、というのは、このように彼に愛が吹き込まれる、それにプロプリウムの知性がその快さのために好感を持つ(賛同する)、また従うから。

sed quia ab homine est, et non a Deo, est amor mali, aut amor falsi. しかし、人間からである、また神からでないので、悪の愛、または虚偽の愛である。

[8] Praeter hoc referam vobis simile aliud, nempe, quod aliquoties audiverim bona et vera delapsa e caelo in infernum, et quod illa ibi progressive versa fuerint in opposita, bonum in malum, et verum in falsum; [8] このほかに(加えて)、私はあなたに似たあるものを話す(未来)、すなわち、数回、私は聞いたこと、天界から地獄の中へ落ちた善と真理が、またそれらがそこで段々と反対のものになったこと、善が悪に、また真理が虚偽に。

hujus rei eadem est causa, nimirum, quia omnes qui in inferno sunt, avertunt se a Domino." この事柄の理由は同じである、もちろん(確かに)、すべての者はその者は地獄の中にいる、主から背くからである」。

His auditis, duo illi angeli gratias egerunt, et dixerunt, "Quia nunc meditaris et scribis de amore amori nostro conjugiali opposito, ac oppositum illi amori contristat mentes nostras, abibimus." これらで聞いて、二人の天使は感謝をした、また、言った、「今、私たちの結婚愛に対立する愛について、あなたは瞑想している、また書いている、そしてその愛に対立するものは私たちの心を悲しませるので、私たちは去る(未来)」。

Et cum dixerunt, "Pax tibi," petii ne aliquid de hoc amore narrent fratribus et sororibus suis in caelo, quia laedet innocentiam illorum. また、「平和が、あなたがたに」と彼らが言ったとき、私は頼んだ、この愛について何らかのものを天界の中の自分の兄弟や姉妹に物語らないように、彼らの無垢を害するからである。

Quod illi, qui moriuntur infantes, adolescant in caelo, et cum attingunt ad staturam, in qua in mundo sunt juvenes octodecim annorum, ac virgines quindecim annorum, in illa subsistant, et quod a Domino tunc illis prospiciantur conjugia; 彼らは、その者は幼児で死んだ、天界の中で成長する、また背丈に届いたとき、世の中でその中に18歳の若者である、そして15歳の処女(娘)、それらの中にとどまる、また主によりその時、彼らに結婚が備えられる。

tum quod illi, tam ante conjugium, quam post illud, plane nesciant quid scortatio, et quod dabilis sit, pro certo asseverare possum. なおまた、彼らは、結婚前も、その後も、まったく知らないこと、何が淫行か、またありえること、このことを確かなこととして私は断言することができる。