(1)原文
419. "Quisque ex visibilibus in natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de apibus, quod sciant ex herbis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis cum plateis, per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, e quibus colligant ceras pro domo, et mella pro victu, et quod illis {1}refertae revolent secundum plagam ad suum alveare; sic prospiciunt sibi victum et habitationem pro ventura hyeme, sicut illam scirent et praeviderent; praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; et pro illa quasi aulam supra [{2}se] struunt, cum satellitiis circum, quae cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitiis a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit ne laedantur ab aere; inde illis nova soboles: postea cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possint facere, expellitur domo; ac expulsum examen se primum colligit, et inde in turma, ne consociatio dissipetur, dein evolat ad evestigandum sibi domicilium: circa autumnum etiam inutiles fuci educuntur, et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant, praeter plura: ex quibus constare potest, quod illis propter usum, quem praestant humano generi, ex influxu e spirituali mundo sit forma regiminis qualis est apud homines in terris, imo apud angelos in caelis. Quis cui ratio illibata est, non videt, quod talia apud illos non sint ex naturali mundo? Quid sol, a quo natura est, commune habet cum regimine aemulo et analogo regiminis caelestis? Ex his et similibus apud animalia bruta, confessor et cultor naturae confirmat se pro natura, cum confessor et cultor Dei ex iisdem se confirmat pro Divino; nam spiritualis homo videt spiritualia in illis, et naturalis homo videt naturalia in illis, ita quisque qualis est. Quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia influxus spiritualis in naturale, seu mundi spiritualis in mundum naturalem, ita a Divina sapientia Domini. Expende etiam, num de aliqua forma regiminis, aut de aliqua lege civili, aut de aliqua virtute morali, aut de aliqua veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex sapientia sua per mundum spiritualem influat; quod ad me, non potui, nec possum; animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter influxum illum nunc per {3}quinque et viginti annos continue; quare hoc dico ex testato.
@1. refertae pro "referti" (vide V. C. R., n. 12). @2. Verbum uncis inclusum videantur in transactione de Divino Amore, n. 419. @3. Transactio de Divino Amore (anno 1763 edita) habet "novendecim."
(2)直訳
419. "Quisque ex visibilibus in natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de apibus, quod sciant ex herbis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis cum plateis, per quas intrent et per quas exeant; 419.だれでも、自然の中に見ることのできるものから神性のために(自分自身に)確信することができる、それらに留意する(心を向ける)時、それらはミツバチについてよく知られている、〔ミツバチは〕草本や花から蝋を集めることを知っていること、また蜂蜜を吸うこと、そして巣室を小さい家のように建築すること、またそれらを(大きな)町の形に配列すること、街路とともに、それを通って入る、またそれを通って出る。
quod e longinquo odorent flores et herbas, e quibus colligant ceras pro domo, et mella pro victu, et quod illis {1}refertae revolent secundum plagam ad suum alveare; 遠方から花と草本をかぎ出すこと、それらから家のために蝋を集める、そして食物のために(として)蜂蜜を、またそれらでいっぱい詰め込んで飛んで帰る、方位にしたがって、自分のミツバチの巣へ。
sic prospiciunt sibi victum et habitationem pro ventura hyeme, sicut illam scirent et praeviderent; このように、自分自身に食物と住居を備える、(これから)来る冬のために、それを先見する、また知っているかのように。
praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; さらにまた自分たちに女王のような女主人を上に置く、その者から子孫が繁殖させられる。
et pro illa quasi aulam supra [{2}se] struunt, cum satellitiis circum, quae cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitiis a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit ne laedantur ab aere; また彼女のためにいわば宮殿を自分たちの上に建築する、まわりに護衛とともに、彼女は出産の時が迫るとき、護衛により従者たちの中を行く、巣室から巣室へ、また卵を置く(産む)、それを続く集団が空気から害されないように封じる(まわりへ塗りつける)。
inde illis nova soboles: ここから彼らに新しい子孫。
postea cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possint facere, expellitur domo; その後、これらが自分の年齢に(時期に)進んだとき、同じことができるような、家から追い出される。
ac expulsum examen se primum colligit, et inde in turma, ne consociatio dissipetur, dein evolat ad evestigandum sibi domicilium: そして、追い出された群れは最初に集まる、またここから集団に〔なる〕、仲間が散らされないように、自分たちに居場所を突きとめるために飛び出す。
circa autumnum etiam inutiles fuci educuntur, et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant, praeter plura: 秋の頃、さらにまた役に立たない雄バチは連れ出される、また羽を奪われる、戻らないように、そして自分たちの食物を、それらに何の働きもささげなかった、食い尽さないように、その他に、多くのこと。
ex quibus constare potest, quod illis propter usum, quem praestant humano generi, ex influxu e spirituali mundo sit forma regiminis qualis est apud homines in terris, imo apud angelos in caelis. これらから明らかにすることができる、彼ら〔ミツバチ〕に役立ちのために、それを人類に果たす、霊界からの流入から、統治の形があること、地の中の人間のもとのようなである、実に、天界の中の天使たちのもとの。
Quis cui ratio illibata est, non videt, quod talia apud illos non sint ex naturali mundo? だれが、その者に理性が損なわれていない、見ないか? 彼らのもとのこれらのものが自然界から存在しないこと。
Quid sol, a quo natura est, commune habet cum regimine aemulo et analogo regiminis caelestis? 何を太陽は、そのものから自然がある、模倣している統治、また天界の統治の類似物と共通なものを持つか?
Ex his et similibus apud animalia bruta, confessor et cultor naturae confirmat se pro natura, cum confessor et cultor Dei ex iisdem se confirmat pro Divino; これらから、また獣☆のもとの他の非常に似ているものから、自然の信者や崇拝者は自然のために確信する、その時、神の信者や崇拝者は同じものから神のために確信する。
☆ animalia brutaで「獣」という意味です。
nam spiritualis homo videt spiritualia in illis, et naturalis homo videt naturalia in illis, ita quisque qualis est. なぜなら、霊的な人間はそれらの中に霊的なものを見るから、また自然的な人間はそれらの中に自然的なものを見る、このようにだれでもそのようである。
Quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia influxus spiritualis in naturale, seu mundi spiritualis in mundum naturalem, ita a Divina sapientia Domini. 私については☆、このようなものは自然的なものの中への霊的な流入の証拠である、あるいは自然界の中への霊界の〔流入〕、このように主の神的な知恵からの〔流入〕。
☆ quod~attinetで「~に関しては、~については」という意味です。
Expende etiam, num de aliqua forma regiminis, aut de aliqua lege civili, aut de aliqua virtute morali, aut de aliqua veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex sapientia sua per mundum spiritualem influat; さらにまた熟考せよ、統治の何らかの形について、または市民の(国家の)何らかの法について、または道徳の何らかの美徳について、または霊的な何らかの真理について、あなたは分析的に考えることができるかどうか、もし神性がその知恵から霊界を通って流入しないのなら。
quod ad me, non potui, nec possum; 私にとって、できなかった、また〔今も〕できないこと。
animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter influxum illum nunc per {3}quinque et viginti annos continue; なぜなら、私はその流入を知覚できるように、また感覚で捉えることができるように認めたから、今や二十と五年の間、連続して。
quare hoc dico ex testato. それゆえ、このことを私は経験から話す。
@1. refertae pro "referti" (vide V. C. R., n. 12). 注1 「referti」の代わりにrefertae(『真のキリスト教』12番を見よ)。
@2. Verbum uncis inclusum videantur in transactione de Divino Amore, n. 419. 注2 カッコに囲まれたことばが『神的愛について』〔『神の愛と知恵』〕の論文の中に見られる(419番)。
@3. Transactio de Divino Amore (anno 1763 edita) habet "novendecim." 注3 『神的愛について』〔『神の愛と知恵』〕の論文は「十九」である(持っている)。
(3)訳文
419.だれでも、自然の中に見ることのできるものから神性を確信することができる。ミツバチについてよく知られていることに心を向ければ、ミツバチは草本や花から蝋を集め、蜂蜜を吸い、そして巣室を小さい家のように建て、またそれらを出入りする街路とともに町の形に配列すること、遠方から花と草本をかぎ出し、それらから家のために蝋を、食物として蜂蜜を集め、それらをいっぱい詰め込んで、自分の巣へ方位にしたがって飛んで帰ることを知っている。このように、これからやって来る冬のために、それを先見し、知っているかのように、自分自身に食物と住居を備える。さらにまた自分たちに女王のような女主人を上に置き、彼女から子孫を繁殖させる。また彼女のために、いわば宮殿をまわりの護衛とともに、自分たちの上に建て、彼女は出産の時が迫ると、巣室から巣室へ、護衛により従者たちの中を行き、卵を産み、それを続く集団が空気から害されないように封じる。ここから彼らに新しい子孫がある。その後、これらの子孫が同じことができるような年齢に進んだとき、家から追い出される。
そして、追い出された群れは、最初に集まり、仲間が散らることのないように集団となり、自分たちに居場所を突きとめるために飛び出す。秋の頃、さらにまた、役に立たない雄バチは、連れ出され、戻って、自分たちの食物を、それらに雄バチ何の働きもささげなかったが、食い尽さないように羽を奪われる。 その他、多くのことがある。
これらから、人類に果たす役立ちのためにミツバチに、霊界からの流入から、地上の人間のもとに、実に、天界の中の天使たちのもとにあるような統治の形があることがを、明らかにすることができる。 理性が損なわれていない者なら、ミツバチのこれらのものが自然界から存在しないことを、だれがわからないか? 自然のもとである太陽は、統治を模倣するものを、また天界の統治の類似物と共通なものを、何か持つであろうか?
これらから、また獣のもとにある他の似たものから、神の信者や崇拝者は同じものから神を確信するとき、自然の信者や崇拝者は自然を確信する。なぜなら、霊的な人間はそれらの中に霊的なものを見、また自然的な人間はそれらの中に自然的なものを見、このように、だれでも〔自分がどんなものであるかにしたがって〕そのように見るからである。私にとって、このようなものは自然的なものの中への霊的な流入、あるいは自然界の中への霊界の流入、したがって主の神的な知恵からの流入の証拠である。
さらに熟考してみよ、何らかの統治の形、または何らかの市民の法について、または何らかの道徳上の美徳について、または何らかの霊的な真理について、もし神性がその知恵から霊界を通って流入しないのなら、あなたは分析的に考えることができるかどうか。私にとっては、できなかったし、また今もできない。なぜなら、私はその流入を今や二十五年間、連続して、知覚でき、感覚で捉えることができるようにして認めたからであり、それゆえ、このことを私の経験から話している。