(1)原文
416. Post haec duo illi angeli videntes me prope, dicebant ad circumstantes de me, "scimus quod hic vir de Deo et de natura scripserit; audiamus;"
Et accesserunt et rogaverunt, ut illa quae de Deo et de natura scripta sunt, coram illis legerentur: et legi inde haec sequentia. "{1}Illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis quae in natura vident, se confirmare pro Divino, aeque, imo plus, quam illi qui se confirmant pro natura; illi enim qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia, quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. In productionibus vegetabilium; quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, ac successive frondes, folia, flores, fructus, usque ad nova semina; prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, aut processum, quo se renovaturum sit. Quis rationalis cogitare potest, quod sol, qui est purus ignis, hoc sciat? aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, tum quod possit formare mirabilia in illis, ac intendere usum? Homo, cui rationale elevatum est, cum illa videt et expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso, cui infinita sapientia est, ita a Deo. Illi qui agnoscunt Divinum, id quoque vident et cogitant; at illi qui non agnoscunt, id non vident et cogitant, quia non volunt, et sic demittunt rationale suum in sensuale, quod omnes ideas suas trahit ex lumine, in quo sunt sensus corporis, ac fallacias illorum confirmat, dicendo, 'Numne vides solem per calorem suum et lucem suam haec operantem? quid est id quod non vides? num est aliquid?' [2] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia, quae conspiciuntur in poductionibus aimalium; ut hic solum memorem in ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine seu inchoamento cum omni requisito usque ad exclusionem, et quoque cum omni progressione post exclusionem, usque ut fiat avis aut volatile in forma genitoris; et si attendit ad formam, quod talis sit, ut non possit, si alte cogitat, quam venire in stuporem; ut quod in minimis illorum {2}sicut in maximis, imo in invisibilibus sicut in visibilibus, hoc est, in insectulis sicut in alitibus aut bestiis magnis, sint organa sensuum, quae sunt visus, [{3}auditus,] odoratus, gustus, tactus, tum organa motuum, quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur, ut et viscera circum corda et pulmones, quae actuantur a cerebris; quod vilia insecta etiam talibus gaudeant, notum est ab anatome illorum a quibusdam descripta, imprimis a Swammerdamo in ejus Bibliis Naturae. [3] Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat; et hoc dicunt, quia averterunt mentem a cogitando de Divino, et qui averterunt se a cogitando de Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter, cogitare, sed cogitant sensualiter et materialiter, et tunc cogitant in natura ex natura, et non supra illam, similiter ut faciunt illi qui in inferno sunt; solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, et sic aliter cogitare si velint. [4] Illi qui averterunt se a cogitando de Divino, cum vident mirabilia in natura, et per id fiunt sensuales, non cogitant, quod visus oculi tam crassus sit, ut plura insectula videat sicut unum obscurum, et tamen quod unumquodvis eorum organizatum sit ad sentiendum, et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis, ac cerebris, et quod haec contexta sint ex purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant alicui vitae, e qua minutissima eorum distincte aguntur. Cum visus oculi tam crassus est, ut plura talia, cum innumerabilibus in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi qui sensuales sunt, ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens illorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus.
@1. Reliqua hujus capitis videantur in transactione de Sapientia Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia, n. 351-357; tum n. 350 Videatur quoque Vera Christiana Religio, n. 12. @2. sicut pro "ut" (vide transactio de Div. Am., n. 351). @3. auditus:―sic Doctor Im. Tafel, in transctione De Div. Am., n. 351.
(2)直訳
416. Post haec duo illi angeli videntes me prope, dicebant ad circumstantes de me, "scimus quod hic vir de Deo et de natura scripserit; audiamus;" 416.この後、私を近くで見ていた二人のそれらの天使が、まわりに立っている者に、私について言った、「私たちはこの男が神について、また自然について書いたことを知っている、私たちは聞く(接続)」。
Et accesserunt et rogaverunt, ut illa quae de Deo et de natura scripta sunt, coram illis legerentur: また、彼らは近づいた、また懇願した、それらが、それらは神について、また自然について書かれた、彼らの前で読まれること。
et legi inde haec sequentia. また私はここからこれら続くもの☆を読んだ。
☆ これは『神の愛と知恵』351番以降です。(その後、『真のキリスト教』12番にも引用された)
"{1}Illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis quae in natura vident, se confirmare pro Divino, aeque, imo plus, quam illi qui se confirmant pro natura; 「彼らは、その者は自然の個々のものの中の神的な働き(活動)を信じる、非常に多くのものから、それらは自然の中に見られる、(自分自身に)神性のために確信することができる、等しく、それどころからさらに、彼よりも、その者は自然のために確信する。
illi enim qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia, quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. というのは、その者は(自分自身に)神性のために(として)確信する、驚くべきものに留意する(心を向ける)、それらは植物と同様に動物の産出物の中に見られる。
In productionibus vegetabilium; 「植物の産出物の中では」――
quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, ac successive frondes, folia, flores, fructus, usque ad nova semina; 地の中に投げられた小さな種から根が出ること、根によって茎(幹)、そして連続的に枝、葉、花、果実、新しい種まで
prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, aut processum, quo se renovaturum sit. 完全に種が連続の順序を知っているように、または過程を、それによってそれ自体が新しくされる。
Quis rationalis cogitare potest, quod sol, qui est purus ignis, hoc sciat? 理性的な者〔の〕だれが考えることができるか? 太陽が、それは純粋な火である、このことを知っていること。
aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, tum quod possit formare mirabilia in illis, ac intendere usum? またはその熱とその光で植え付ける(与える)ことができること、このようなものを引き起こすような、なおまたそれらの中に驚くべきものを形作ること、そして役立ちを目指す(意図する)こと〔ができる〕。
Homo, cui rationale elevatum est, cum illa videt et expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso, cui infinita sapientia est, ita a Deo. 人間は、その者に理性が高揚されている、それらのものを見、また熟考する時、異なって考えることができない、その方からであること以外に、その者に無限の知恵がある、このように(したがって)神から。
Illi qui agnoscunt Divinum, id quoque vident et cogitant; 彼らは、その者は神性を認める、それもまた見る、また考える。
at illi qui non agnoscunt, id non vident et cogitant, quia non volunt, et sic demittunt rationale suum in sensuale, quod omnes ideas suas trahit ex lumine, in quo sunt sensus corporis, ac fallacias illorum confirmat, dicendo, 'Numne vides solem per calorem suum et lucem suam haec operantem? しかし、彼らは、その者は認めない、それを見ない、また考え〔ない〕、欲しないからである、またこのように感覚によるものの中に自分の理性に降ろす、それはすべての自分の観念を光(ルーメン)から得る、その中に身体の感覚がある、そしてそれらの欺きを確信する、言って、「あなたは太陽がその熱とその光によってこれらの働きを〔生み出しているのを〕見ないか?
quid est id quod non vides? それは何か、あなたが見ないもの?
num est aliquid? 何らかのものであるのかどうか?」
[2] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia, quae conspiciuntur in poductionibus aimalium; [2] 彼らは、その者は神性のために(として)確信する、驚くべきものに留意する(心を向ける)、それらは「動物の産出物」の中に眺められる――
ut hic solum memorem in ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine seu inchoamento cum omni requisito usque ad exclusionem, et quoque cum omni progressione post exclusionem, usque ut fiat avis aut volatile in forma genitoris; 例えば、ここに卵の中だけを私は言及する(話しに出す)、それら〔卵〕の中にひなが隠れている、その種または始まりの中に、すべての必要なものとともに、孵化まで、そしてまたすべての発達するものとともに、孵化後、鳥または飛ぶ動物が親(母)の形になるまで。
et si attendit ad formam, quod talis sit, ut non possit, si alte cogitat, quam venire in stuporem; また、もし形に心を向ける、このようなものであること、そのようにできない、もし、深く考えるなら、茫然自失の中にやって来ること以外に。
ut quod in minimis illorum {2}sicut in maximis, imo in invisibilibus sicut in visibilibus, hoc est, in insectulis sicut in alitibus aut bestiis magnis, sint organa sensuum, quae sunt visus, [{3}auditus,] odoratus, gustus, tactus, tum organa motuum, quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur, ut et viscera circum corda et pulmones, quae actuantur a cerebris; 例えば、 それら〔(動物の)形〕の最小のものの中に最大のものの中のように、それどころか、目に見えないものの中に、見えるもののように、すなわち、小さい昆虫の中に大きな鳥や獣の中のように、感覚器官があること、それらは視覚、(聴覚)、嗅覚、味覚、触覚である、なおまた運動器官、それらは筋肉である、というのは、飛び、歩くから、そのようにまた、心臓と肺のまわりの内臓、それらは脳により活動させられる。
quod vilia insecta etiam talibus gaudeant, notum est ab anatome illorum a quibusdam descripta, imprimis a Swammerdamo in ejus Bibliis Naturae. 下等な昆虫にもまたこのようなものが授けられていることは、ある者により、特に、スワンメルダムにより、彼の『自然の聖書』で記述された、彼らの解剖によって、よく知られている。
[3] Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat; [3] すべてのものを自然に帰する者は、彼らはそれでもこのようなものを見る、しかし、単に考える、存在すること、また言う、自然が生み出すこと。
et hoc dicunt, quia averterunt mentem a cogitando de Divino, et qui averterunt se a cogitando de Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter, cogitare, sed cogitant sensualiter et materialiter, et tunc cogitant in natura ex natura, et non supra illam, similiter ut faciunt illi qui in inferno sunt; またこのことを言う、心を神性について考えることからそらせたので、また心を神性について考えることからそらせた者らは、自然の中の驚くべきことを見る時、理性的に、なおさら(まして)霊的に、考えることができない、しかし、感覚的にまた物質的に考える、その時、自然から自然の中で考える、またそれ〔自然〕を越えない、同様に彼らはそのようにしている、その者は地獄の中にいる。
solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, et sic aliter cogitare si velint. 単なる獣からの相違をもって、推理力を授けられていること、すなわち、理解することができること、またこのように異なって考えること、もし欲するなら。
[4] Illi qui averterunt se a cogitando de Divino, cum vident mirabilia in natura, et per id fiunt sensuales, non cogitant, quod visus oculi tam crassus sit, ut plura insectula videat sicut unum obscurum, et tamen quod unumquodvis eorum organizatum sit ad sentiendum, et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis, ac cerebris, et quod haec contexta sint ex purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant alicui vitae, e qua minutissima eorum distincte aguntur. [4] 彼らは、その者は神性について考えることから自分自身をそらせた、自然の中の驚くべきものを見るとき、またそれによって感覚によるものを開く、考えない、目の視覚がこのように粗野であること、多くの小さい昆虫を一つの不明確なもののように見るように、またそれでも、それぞれは有機的にまとめられていること、感じるために、また動くために、またこのように繊維と器官を備えている、なおまた小さな心臓、肺の気管、小さな内部器官(内臓)そして脳、またこれらは自然の中の最も純粋なものから織られて(構成されて)いること、またそれらの構造(組織)は、いのちの何らかのものに対応すること、それらから彼らの最小のものは区別して働きかけられる。
Cum visus oculi tam crassus est, ut plura talia, cum innumerabilibus in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi qui sensuales sunt, ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens illorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus. 目の視覚がこのように粗野であるとき、このように多くのものが、それぞれの中に無数のものが〔ある〕とき、それ〔目〕に小さい不明確なもののように見えるように、またそれでも彼らは、その者は感覚的である、その視覚から考える、また判断する〔とき〕、彼らの心がどれほど鈍いか明らかである、またここから霊的なものについてその〔心の〕暗黒の中にいるか。
@1. Reliqua hujus capitis videantur in transactione de Sapientia Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia, n. 351-357; tum n. 350 Videatur quoque Vera Christiana Religio, n. 12.
@2. sicut pro "ut" (vide transactio de Div. Am., n. 351).
@3. auditus:―sic Doctor Im. Tafel, in transctione De Div. Am., n. 351. 注1, 2, 3の訳はいらないでしょう。並行記事についてです。