(2)直訳
415. His adjicietur hoc Memorabile.― 415.ここにこのメモラビリアが加えられる――
Quodam mane, cum evigilatus e somno, in luce matutina et serena ante plenam vigiliam meditans, vidi trans fenestram sicut fulmen micans, et mox audivi sicut tonitru crepans; ある朝、眠りから目覚めての時、朝また晴れた(穏やかな)光の中で、完全な目覚めの前に瞑想しながら、私は窓を越えて、稲妻の閃光のようなものを見た、またじきに、雷鳴のような鋭い音を聞いた。
ac cum miratus sum unde hoc, audivi e caelo haec: そして、これがどこからか私が怪しんでいるとき、私は天界からこれらを聞いた――
"Sunt aliqui non procul a te, qui acriter ratiocinantur de Deo et de natura; 「ある者たちがあなたから遠くない〔ところに〕いる、その者たちは鋭く推論している、神と自然について。
vibratio lucis sicut fulguris, et crepor aeris sicut tonitru, sunt correspondentiae et inde apparentiae pugnae et collisionis argumentorum, ab una parte pro Deo, et ab altera pro natura;" 稲妻のような光のひらめきと、雷鳴のような空気の鋭い音は、論証の戦いと衝突の、対応(するもの)とここからの外観である、一方の側により神のために(賛成して)、またもう一方〔の側〕により自然のために(賛成して)」。
Causa hujus spiritualis pugnae fuit haec: この霊的な戦いの原因はこれであった――
erant aliqui satanae in inferno, qui dixerunt inter se, "Utinam liceret nobis cum angelis caeli loqui, ac prorsus et plene demonstrabimus, quod natura sit quam vocant Deum a quo sunt omnia, et sic quod Deus sit modo vox nisi intelligatur natura:" 地獄の中に何らかの(数人の)サタンたちがいた、その者は互いに(自分たちの間で)話した、「私たちに天界の天使たちと話すことが許されればよいのに、そして完全にまったく私たちが示す(論証する)、自然が神と呼ぶものであること、それらからすべてのものがある、またそのように、神は単なる言葉であること、自然を意味しないなら」。
et quia satanae illi toto corde et tota anima id crediderunt, et quoque cupiverunt loqui cum angelis caeli, datum est illis ex luto ac e tenebris inferni ascendere, et cum duobus angelis tunc descendentibus e caelo loqui; また、そのサタンたちは全部の心でまた全部の精神でそのことを信じたので、そしてまた天界の天使たちと話すこと欲した、彼らに地獄の泥からまた暗やみから上ることが与えられた、また二人の天使がその時、降って来て、話すこと〔が与えられた〕。
erant in mundo spirituum, qui inter caelum et infernum medius est. 彼らは霊たちの世界の中にいた、それは天界と地獄の中間にある。
[2] Satanae ibi visis angelis velociter accurrerunt, et furiosa voce clamabant, "Estis vos angeli caeli, cum quibus ratiocinando de Deo et de natura licet congredi? [2] サタンたちはそこに天使たちを見て、すばやく走り寄った、また激怒した声で叫んだ、「あなたたちは天界の天使ですね? その者に神についてと自然について推論しに集まることが許されている。
Vocamini sapientes quia agnoscitis Deum: あなたがたは賢明な者たちと呼ばれます、あなたがたは神を認めるので。
sed oh quam simplices estis; しかし、おお、なんとあなたがたは単純な者たちでしょう。
quis videt Deum? だれが神を見ましたか?
quis intelligit quid Deus? だれが、神が何か理解しますか?
quis capit quod Deus regat et regere possit universum ac omnia et singula ejus? だれが把握しますか? 神が全世界を、そしてそのすべてと個々のものを支配し、支配することができること。
Quis nisi plebs et vulgus agnoscit quod non videt ac intelligit? 庶民や大衆でないなら、だれが認めますか? 〔その者が〕見ないまた理解しないものを。
Quid exstantius est, quam quod natura sit omne in omnibus? 何がさらに明らかではありませんか?自然がすべての中のすべてであること以外に。
Quis vidit aliud oculo quam naturam? だれが何らかのものを目で見ますか? 自然以外に。
quis audivit aliud aure quam naturam? だれが何らかのものを耳で聞きますか? 自然以外に。
quis odoravit aliud nare quam naturam? だれが何らかのものを鼻でかぎますか? 自然以外に。
quis gustavit aliud lingua quam naturam? だれが何らかのものを舌で味わいますか? 自然以外に。
quis aliquo tactu manus et corporis sensit aliud quam naturam? だれが手と身体の何らかの触覚で何らかのものを感じますか? 自然以外に。
Suntne sensus corporis nostri soli testes veritatum? 私たちの身体の感覚だけが真理の証人ですね?
quis non potest ex illis jurare, quod ita sit? だれがそれらから誓うことができませんか? そのようであること。
Suntne capita vestra in natura? なたがたの頭は自然の中にありますね?
unde influxus in cogitationes capitum nisi ex illa? どこから流入は思考の中に与えられますか? 彼女(自然)からでないなら。
Auferte illam, num potestis cogitare quicquam?" 彼女(自然)を取り去りなさい、あなたがたはどんなものでも考えることができますか?」
Praeter plura similis farinae alia. ほかに同様の多くのもの、別の種類の。
[3] His auditis angeli respondebant, "Vos ita loquimini quia estis mere sensuales; [3] これらで聞いて、天使たちは答えた、「あなたがたはそのように話します、あなたがたは単に感覚的であるので。
omnes in infernis ideas cogitationum sensibus corporis habent immersas, nec possunt supra illos elevare mentes; 地獄の中のすべての者は思考の観念を身体の感覚で沈めたものを持っています、その上に心を上げることもできません。
quare nos ignoscimus vobis; それゆえ、私たちはあなたがたに許します。
vita mali et inde fides falsi occlusit interiora mentis vestrae, usque ut elevatio supra sensualia apud vos non dabilis sit, nisi in statu remoto a malis vitae et a falsis fidei; 悪の生活とここからの虚偽の信仰があなたがたの心の内的なものを閉ざしています、あなたがたのもとの感覚的なものの上に高揚がありえないようにまでも、悪の生活と信仰の虚偽から遠く離れた状態のなかでないなら。
nam satanas aeque ac angelus potest intelligere verum cum id audit, sed non retinet, quia malum obliterat verum, ac inducit falsum. なぜなら、サタンは天使と等しく、真理をそれを聞くとき、理解することができるからです、しかし、心に留めません(保持しません)、悪が真理を消し去るからです、また虚偽を引き入れる。
Sed percipimus quod vos nunc sitis in statu remoto, et quod sic possitis intelligere verum quod loquimur; しかし、私たちは知覚します(認めます)、あなたがたが遠く離れた状態の中にいること、またこのように真理を理解できること、それを私たちが話す。
quare attendite ad haec quae dicemus;" それゆえ、これらに留意しなさい、それらを私たちが話す」。
Et dixerunt: "Fuistis in mundo naturali, et obivistis ibi, et nunc estis in mundo spirituali: また、彼らは言った、「あなたがたは自然界にいました、またそこに死んだ、また、今や、霊界の中にいます。
num prius quam nunc scivistis aliquid de vita post mortem? 以前に、今以外に、死後の生活について何らかのものを知りましたか?
numne prius negavistis illam, et fecistis vos pares bestiis? 以前に、それを否定しませんでしたか、また、あなたがたはあなたがたを獣(動物)と等しくしませんでしたか?
Num prius scivistis aliquid de caelo et inferno, num aliquid de luce et calore hujus mundi? 以前に、あなたがたは天界と地獄について何らかのものを知りましたか、この世界の熱と光について何らかのものを〔知りました〕か?
num de eo quod non amplius sitis intra naturam, sed supra illam? そのことについて〔知りました〕か? もはやあなたがたは自然の内にいないこと、しかし、その上に。
est enim hic mundus et sunt omnia ejus spiritualia, ac spiritualia sunt supra naturalia, adeo ut ne quidem minimum naturae possit in hunc mundum influere; というのは、この世界は、そのすべてのものが霊的である〔世界〕であるから、また霊的なものは自然的なものの上にある、これほどのように、自然の最小のものも、決してこの世界の中に流入することができない〔ように〕。
sed vos quia naturam credidistis deum vel deam, creditis etiam lucem et calorem hujus mundi esse lucem et calorem mundi naturalis, cum tamen ne hilum sit; しかし、あなたがたは、自然を神あるいは女神と信じたので、さらにまたこの世界の熱と光を自然界の熱と光であると信じています。
nam lux naturalis hic est caligo, et calor naturalis hic est frigus. なぜなら、自然的な光はここに暗黒であるから、また自然的な熱はここに冷たさ。
Num scivistis aliquid de sole hujus mundi, ex quo nostra lux et noster calor procedunt? あなたがたはこの世界の太陽について何らかのものを知らなかったか? それ〔太陽〕から私たちの光と私たちの熱は発出しています。
Num scivistis quod hic sol sit purus amor, et sol mundi naturalis sit purus ignis; 知らなかったか? この太陽は純粋な愛であること、また自然界の太陽は純粋は火であること。
et quod sol mundi, qui est purus ignis, sit ex quo natura exstitit et subsistit; また、世の太陽は、それは純粋な火です、それ〔太陽〕から自然は存在するようになり、また存続します。
et quod sol caeli, qui est purus amor, sit ex quo ipsa vita, quae est amor cum sapientia, exstitit et subsistit; また、天界の太陽は、それは純粋な愛である、それ〔太陽〕からいのちそのものがある、それは知恵と一緒の愛である、存在するようになり、また存続する。
et sic quod natura, quam facitis deum vel deam, sit plane mortua? またこのように、自然は、それをあなたがたは神あるいは女神とします、まったく死んだものであること?