原典講読『結婚愛』393

(1)原文

393. (vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum femininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis. Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod sphaera amoris conjugialis recipiatur a feminis, et per feminas transferatur in viros, ex causa, quia feminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: simile est cum amore infantum, quia hic originitus est ex amore conjugiali. Quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. Quod amori conjugiali, in quem natae sunt feminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; talis affectio pueris non est. [2] Apparet, sicut amor infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: ex his fluit, quod amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis feminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; hoc primum illius amoris est, quod cum suo jucundo post partum plene transit in fetum.

 

(2)直訳

393. (vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum femininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis.― 393.(6) このスフェアは特に(ことのほか)女の性に働きかけること、そのように母に、また男の性または父に、彼女たちから。

Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod sphaera amoris conjugialis recipiatur a feminis, et per feminas transferatur in viros, ex causa, quia feminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: このことは同じ起源からいえる、それについては前に〔述べた〕、結婚愛が女より受け入れられ、また女を通して男の中に移されること、理由から、女は男の理解力の愛に生まれているからである、そして理解力は受け入れる〔もの〕である。

simile est cum amore infantum, quia hic originitus est ex amore conjugiali. 幼児への愛に同様である、これは起源的に結婚愛からであるからである。

Quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. 母に最も優しい幼児への愛があること、また父により少なく優しい〔幼児への愛があること〕、よく知られている。

Quod amori conjugiali, in quem natae sunt feminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; 結婚愛に、その中に女は生まれている、幼児への愛が刻み込まれていることは、幼児への愛すべき親しい少女たちの情愛から明らかである、また彼女たちの像〔=人形〕への、それらを連れまわす、着せる、キスする、そして自分の胸の内側に近づける。

talis affectio pueris non est. このような情愛は少年たちにない。

[2] Apparet, sicut amor infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; [2] 見える、幼児への愛が母たちにあるように、自分の血から子宮の中でそれら〔幼児〕への滋養物から、またここから自分のいのちの自分のものとすることから、またこのように調和した(調和して働く)合から。

sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; しかしそれでも、これはその愛の起源ではない、~ので、もし母に知られないで、他の幼児が取り換えられるなら、出産後、ほんものに代わって、それが等しく優しく愛される、それをもし自分のものであったなら〔そのように愛すように〕。

insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: なおまた、幼児たちは、時々、乳母から愛される、母から以上にもっと。

ex his fluit, quod amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis feminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; これらから流れ出る、その愛は他のところからでないこと、それぞれの女に植え付けられた結婚愛以外の、それに妊娠する(みごもる)が結び付けられる、その快さから妻は受け入れることへ準備される。

hoc primum illius amoris est, quod cum suo jucundo post partum plene transit in fetum. これがその愛の最初のものである、それは出産後、その快さとともに、完全に子の中に移る。

 

(3)訳文

 393.(6) このスフェアは特に女性に、そのように母に働きかけ、彼女たちから男性または父に働きかける。

 このことは、それについては前に〔述べた〕同じ起源からいえる、結婚愛が女より受け入れられ、また女を通して男の中に移されることである、その理由は、女は男の理解力の愛に生まれていて、そして理解力は受け入れるものであるからである。幼児への愛も同様である、これは起源的に結婚愛からであるからである。

 母に最も優しい幼児への愛があり、また父に優しさがより少ないことは、よく知られている。

 結婚愛に、その中に女は生まれているが、幼児への愛が刻み込まれていることは、幼児への愛すべき親しい少女たちの情愛から、また彼女たちの像〔=人形〕への情愛から明らかである、それらを連れまわし、着せ、キスし、そして自分の胸の内側に近づける。このような情愛は少年たちにはない。

 [2] 母の血から子宮の中でそれら〔胎児〕への滋養物から、またここから自分のいのちの自分のものとすることから、またこのように調和して働く結合から、幼児への愛が母たちにあるように見える。しかしそれでも、もし母に知られないで、出産後、ほんものに代わって、他の幼児が取り換えられるなら、それが等しく優しく愛され、それを自分のものであるかのように愛するので、これはその愛の起源ではない。なおまた、幼児たちは、時々、母からよりも乳母から愛される。これらから、その愛は、それぞれの女に植え付けられた結婚愛以外の他のところからでないこと流れ出る、それにみごもる愛が結び付けられ、その快さ(喜び)から妻は受け入れることへ準備される。これがその愛の最初のものであり、それは出産後、その快さ(喜び)とともに、完全に子の中に移る。