(1)原文
[XVII.]
DE CONJUNCTIONE AMORIS CONJUGIALIS CUM AMORE INFANTUM.
(17)幼児への愛と結婚愛の結合について
385. Sunt indicia quae manifestant, quod amor conjugialis et amor infantum, qui vocatur storge, conjuncti sint; et quoque sunt indicia, quae inducere possunt fidem quod non conjuncti sint; datur enim amor infantum apud conjuges qui ex corde se amant, et datur apud conjuges qui corde dissident; et quoque apud separatos, et quandoque tenerior et fortior apud hos quam apud illos. Sed quod usque amor infantum cum amore conjugiali perpetuo conjunctus sit, constare potest ex origine ejus, ex qua influit; quae tametsi variatur apud recipientes, usque manent illi amores indivulsi, plane sicut finis primus in fine ultimo, qui est effectus. Finis primus amoris conjugialis est procreatio sobolis; et finis ultimus, qui est effectus, est soboles procreate. Quod primus finis se inferat in effectum, ac inibi sit sicut in suo primordio, et non recedat ab illo, potest videri ex rationali intuitione progressionis finium et causarum in suo ordine ad effectus: sed quia ratiocinia perplurium non ordiuntur nisi quam ex effectibus, et ex illis procedunt ad aliquas consequelas, et non ex causis, et ex his analytice ad effectus, et sic porro, ideo rationalia lucis non possunt non fieri obscura nubis, unde deviationes a veris oriundae ex apparentiis et fallaciis. Ut autem videatur, quod amor conjugialis et amor infantum interius conjuncti sint, tametsi exterius disjuncti, demonstrabitur in hoc ordine.
(i.) Quod binae sphaerae universales procedant a Domino ad conservandum universum in statu creato; quarum una est sphaera procreandi, ac altera sphaera tutandi procreata.
(ii.) Quod binae illae sphaerae universales unum faciant cum sphaera amoris conjugialis, et cum sphaera amoris infantum.
(iii.) Quod binae illae sphaerae universaliter et singulariter influant in omnia coeli et in omnia mundi, a primis ad ultima.
(iv.) Quod sphaera amoris infantum, sit sphaera tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt.
(v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum, et sustentandum suam progeniem ex proprio amore.
(vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum foemininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis.
(vii.) Quod haec sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis a Domino.
(viii.) Quod sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat.
(ix.) Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; et quod imprimis insinuetur per tactum.
(x.) Quod in eo gradu, in quo recedit innocentia apud infantes, etiam remittatur affectio et conjunctio, et id successive usque ad separationem.
(xi.) Quod status rationalis innocentiae et pacis apud parentes erga infantes, sit quod nihil sciant et possint ex se, sed ex aliis, imprimis ex patre et matre; et quod ille status etiam successive recedat, sicut sciunt et possunt ex se et non ex illis.
(xii.) Quod sphaera illa in ordine a fine per causas in effectus progrediatur, ac periodos faciat; per quas conservatur creatio in statu praeviso et proviso.
(xiii.) Quod amor infantum descendat, et non ascendat.
(xiv.) Quod alius status amoris uxoribus sit ante conceptionem, et alius post illam usque ad partum.
(xv.) Quod amor conjugialis cum amore infantum apud parentes conjungatur per causas spirituales et inde naturales.
(xvi.) Quod amor infantum et liberorum alius sit apud conjuges spirituales, et alius apud naturales.
(vii.) Quod apud spirituales sit ille amor ab interiori seu priori, apud naturales autem ab exteriori seu posteriori.
(xviii.) Quod inde sit, quod ille amor sit apud conjuges qui se mutuo amant, et quoque apud conjuges, qui se prorsus non amant.
(xix.) Quod amor infantum post mortem maneat, imprimis apud mulieres.
(xx.) Quod infantes sub auspicio Domini per illas educentur, ac statura et intelligentia crescant sicut in mundo.
(xxi.) Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae, ac ut sic infantes fiant angeli.
Sequitur nunc horum Explicatio.
(2)直訳
[XVII.] DE CONJUNCTIONE AMORIS CONJUGIALIS CUM AMORE INFANTUM. (17)幼児への愛と結婚愛の結合について
385. Sunt indicia quae manifestant, quod amor conjugialis et amor infantum, qui vocatur storge, conjuncti sint; 385.しるし(証拠)がある、それを明らかにする、結婚愛と幼児への愛が、それは親心(ストルゲー)と呼ばれる、結合されていること。
et quoque sunt indicia, quae inducere possunt fidem quod non conjuncti sint; そしてまたしるし(証拠)がある、それは信念をひき起こすことができる、結合されていないこと。
datur enim amor infantum apud conjuges qui ex corde se amant, et datur apud conjuges qui corde dissident; というのは、配偶者(夫婦)のもとに幼児への愛が存在するから、その者は心から互いに愛する、また配偶者(夫婦)のもとに〔幼児への愛が〕存在するから、その者は心で不和である。
et quoque apud separatos, et quandoque tenerior et fortior apud hos quam apud illos. そしてまた、分離している者のもとに、また、時々、これらの者〔後者〕のもとで、それらの者〔前者〕よりもさらに柔らかい(穏やか)、また強い(激しい)。
Sed quod usque amor infantum cum amore conjugiali perpetuo conjunctus sit, constare potest ex origine ejus, ex qua influit; しかし、それでも幼児への愛は結婚愛と永続的に結合されていることは、その起源から明らかにすることができる、それから流入する。
quae tametsi variatur apud recipientes, usque manent illi amores indivulsi, plane sicut finis primus in fine ultimo, qui est effectus. たとえそれ〔起源〕は受け入れる者たちのもので変えられても、それでもそれらの愛はばらばらにされないで残る、まったく最初の目的が最後の目的の中に〔ある〕ように、それは結果である。
Finis primus amoris conjugialis est procreatio sobolis; 結婚愛の最初の目的は子孫の生殖(産むこと)である。
et finis ultimus, qui est effectus, est soboles procreate. また最後の目的は、それは結果である、生まれた子孫である。
Quod primus finis se inferat in effectum, ac inibi sit sicut in suo primordio, et non recedat ab illo, potest videri ex rationali intuitione progressionis finium et causarum in suo ordine ad effectus: 最初の目的はそれ自体を結果の中へ動かす、そしてそこに自分の始めのものの中にのように存在する、またそれから引き下がらないことは、目的と原因の進行の理性的な熟考から見られることができる、結果へ向かうその順序の中で。
sed quia ratiocinia perplurium non ordiuntur nisi quam ex effectibus, et ex illis procedunt ad aliquas consequelas, et non ex causis, et ex his analytice ad effectus, et sic porro, ideo rationalia lucis non possunt non fieri obscura nubis, unde deviationes a veris oriundae ex apparentiis et fallaciis. しかし、非常に多くの(誤まった)推論は、結果から以外でないなら始まらない、またそれらから何らかの帰結へ進む、また原因からではない、またこれらから分析的に結果へ〔進まない〕ので、等々(またこのようにさらに)、それゆえ、光の理性的なものは雲の不明瞭なものを生じないことができない、ここから〔である〕外観と欺きから起こる真理からの派生物。
Ut autem videatur, quod amor conjugialis et amor infantum interius conjuncti sint, tametsi exterius disjuncti, demonstrabitur in hoc ordine. けれども、見られるために、結婚愛と幼児への愛が内部で(内的に)結合されていること、たとえ外部で(外的に)分離されていても、この順序で示される(論証される)。
(i.) Quod binae sphaerae universales procedant a Domino ad conservandum universum in statu creato; (1) 二つの普遍的なスフェアが主から発出すること、全世界を創造の状態の中に結び合わせるために。
quarum una est sphaera procreandi, ac altera sphaera tutandi procreata. それらの一つは産む(発生させる)スフェアである、そしてもう一つは産んだものを保護する(守る)スフェア。
(ii.) Quod binae illae sphaerae universales unum faciant cum sphaera amoris conjugialis, et cum sphaera amoris infantum. (2) それらの二つの普遍的なスフェアは結婚愛のスフェアと一つをつくること、また幼児への愛のスフェアと。
(iii.) Quod binae illae sphaerae universaliter et singulariter influant in omnia coeli et in omnia mundi, a primis ad ultima. (3) それらの二つのスフェアは全般的(普遍的)にまた個別的に、天界のすべてのものの中にまた世のすべてのものの中に流入していること、最初のものから最後のものまで。
(iv.) Quod sphaera amoris infantum, sit sphaera tutelae et sustentationis illorum, qui semetipsos tutari et sustentare nequeunt. (4) 幼児への愛のスフェアは、彼らの保護のまた支えることのスフェアであること、その者は自分自身を守ることまた支えることができない。
(v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum, et sustentandum suam progeniem ex proprio amore. (5) このスフェアは、悪い者も善い者も感動させる(働きかける)、そしてそれぞれの者に配置する(整える)、プロプリウムの(固有の)愛から自分の子(子孫)を愛する、守る、また支えるために。
(vi.) Quod haec sphaera afficiat sexum foemininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis. (6) このスフェアは特に(ことのほか)女の性に働きかけること、そのように母に、また男の性または父に、彼女たちから。
(vii.) Quod haec sphaera etiam sit sphaera innocentiae et pacis a Domino. (7) さらにまたこのスフェアは主からの無垢と平和のスフェアであること。
(viii.) Quod sphaera innocentiae influat in infantes, et per illos in parentes, et afficiat. (8) 無垢のスフェアは幼児の中へ流入すること、また彼に通して両親の中へ、また感動させる(働きかける)。
(ix.) Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem sphaera apud infantes; (9) さらにまた両親の愛の中へ流入すること、またそれ自体を幼児のもとの同じスフェアに結合させる。
et quod imprimis insinuetur per tactum. また特に触覚によって徐々に持ち込まれること。
(x.) Quod in eo gradu, in quo recedit innocentia apud infantes, etiam remittatur affectio et conjunctio, et id successive usque ad separationem. (10) その(程度の)段階の中に、それだけ幼児のもとの無垢は引っ込む(去る)、さらにまた情愛と結合はゆるめられる(弱る)、またそれは徐々に分離へまでも。
(xi.) Quod status rationalis innocentiae et pacis apud parentes erga infantes, sit quod nihil sciant et possint ex se, sed ex aliis, imprimis ex patre et matre; (11) 幼児に対する両親のもとの無垢と平和の理性的な状態は、自分自身から〔では〕何も知らない、できないことである、しかし、他の者から、特に父と母から。
et quod ille status etiam successive recedat, sicut sciunt et possunt ex se et non ex illis. またその状態もまた徐々に引っ込むこと、自分自身から、また他の者からでなく、知るまたできるほど。
(xii.) Quod sphaera illa in ordine a fine per causas in effectus progrediatur, ac periodos faciat; (12) そのスフェアは順に(秩序の中で)目的から原因を通して結果の中へ前進する、そして期間(一区切り)をつくる。
per quas conservatur creatio in statu praeviso et proviso. それによって創造は先見されたものと備えられたものの状態の中に保たれる。
(xiii.) Quod amor infantum descendat, et non ascendat. (13) 幼児への愛は下降する、また上昇しないこと。
(xiv.) Quod alius status amoris uxoribus sit ante conceptionem, et alius post illam usque ad partum. (14) 妻に他の愛の状態があること、妊娠前に、また他の〔状態がある〕その後、出産まで。
(xv.) Quod amor conjugialis cum amore infantum apud parentes conjungatur per causas spirituales et inde naturales. (15) 結婚愛は幼児への愛と両親のもとで結合されていること、霊的な原因によって、またここから自然的な〔原因によって〕。
(xvi.) Quod amor infantum et liberorum alius sit apud conjuges spirituales, et alius apud naturales. (16) 幼児へのまた子どもへの愛は他のものであること、霊的な夫婦のもとで、また他のもの、自然的な者のもとで。
(vii.) Quod apud spirituales sit ille amor ab interiori seu priori, apud naturales autem ab exteriori seu posteriori. (17) 霊的な者のもとで、その愛は内的なまたは前のものからあること、けれども、自然的な者のもとで、外的なまたは後ろのものから。
(xviii.) Quod inde sit, quod ille amor sit apud conjuges qui se mutuo amant, et quoque apud conjuges, qui se prorsus non amant. (18) ここからであること、その愛が夫婦のもとにあること、その者は相互に愛する、そしてまた、夫婦のもとに、その者は互いにまったく愛さない。
(xix.) Quod amor infantum post mortem maneat, imprimis apud mulieres. (19) 幼児への愛は、死後、残ること、特に女のもとに。
(xx.) Quod infantes sub auspicio Domini per illas educentur, ac statura et intelligentia crescant sicut in mundo. (20) 幼児は主の指導の下で彼女たちによって教育されること、そして背丈と知性が世の中でのように増大する。
(xxi.) Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae, ac ut sic infantes fiant angeli. (21) そこに主により備えられている(配慮されている)こと、彼らのもとで幼児の無垢が知恵の無垢になるように、そしてこのように幼児は天使となるために。
Sequitur nunc horum Explicatio. 今やこれらの解説が続けられる。
(3)訳文
(17)幼児への愛と結婚愛の結合について
385.結婚愛と親心(ストルゲー)と呼ばれる幼児への愛が結合されていること明らかにするしるしがある。そしてまた結合されていないという信念をひき起こすことができるしるしがある。というのは、心から互いに愛する夫婦のもとにも、心で不和である夫婦)もとにも、そしてまた、分離している者のもとに幼児への愛が存在し、また、時々、これらの者〔後者〕のもとで、それらの者〔前者〕よりもさらに穏やかな、た強いものとなっているからである。
しかし、それでも幼児への愛は結婚愛と永続的に結合されていることは、それが流入する起源から明らかにすることができる。たとえそれ〔起源〕は受け入れる者たちのもので変えられても、それでもそれらの愛は、まったく最初の目的が結果である最後の目的の中に〔ある〕ようにばらばらにされないで残る。
結婚愛の最初の目的は子孫を産むことである。また結果である最後の目的は生まれた子孫である。
最初の目的はそれ自体を結果の中へ動かし、そしてそこにその始めのものの中にのように存在し、それから引き下がらないことは、目的と原因の進行について、結果へ向かうその順序の中で理性的な熟考から見られることができる。しかし、非常に多くの(誤まった)推論は、結果から始まり、それらから何らかの帰結へ進み、原因からではなく、またこれらから分析的に結果などへとしか進まないので、それゆえ、光の理性的なものは雲の不明瞭なものを生じざるをえず、ここから観と欺きから起こる真理からの派生物がある。
けれども、結婚愛と幼児への愛がたとえ外的に分離されていても、内的に結合されていることが見られるために、この順序で示される。
(1) 全世界を創造の状態の中に結び合わせるために二つの普遍的なスフェアが主から発出する。それらの一つは産む(発生させる)スフェアであり、そしてもう一つは産んだものを保護する(守る)スフェアである。
(2) それらの二つの普遍的なスフェアは、結婚愛のスフェアと幼児への愛のスフェアと一つをつくる。
(3) それらの二つのスフェアは、全般的にまた個別的に、最初のものから最後のものまで、天界のすべてのものの中にまた世のすべてのものの中に流入している。
(4) 幼児への愛のスフェアは、自分自身を守ることまた支えることができない者の保護のまた支えることのスフェアである。
(v.) Quod haec sphaera afficiat tam malos quam bonos, ac disponat unumquemvis ad amandum, tutandum, et sustentandum suam progeniem ex proprio amore. (5) このスフェアは、悪い者も善い者も感動させる(働きかける)、そしてそれぞれの者に配置する(整える)、プロプリウムの(固有の)愛から自分の子(子孫)を愛する、守る、また支えるために。
(6) このスフェアは特に女性に、そのように母に働きかけ、彼女たちから男性または父に働きかける。
(7) このスフェアは主からの無垢と平和のスフェアでもある。
(8) 無垢のスフェアは幼児の中へ、また彼に通して両親の中へ流入し、働きかける。
(9) さらにまた両親の愛の中へ流入し、それ自体を幼児のもとの同じスフェアに結合させ、特に触覚によって徐々に持ち込まれる。
(10) その段階の中で、それだけ幼児のもとの無垢は引っ込み、さらにまた情愛と結合は、徐々に分離へまでも弱められる。
(11) 幼児に対する両親のもとの無垢と平和の理性的な状態は、自分自身から〔では〕何も知らず、できない、しかし、他の者から、特に父と母から知り、できることである。その状態もまた、他の者からでなく自分自身から知り、できるほど徐々に引っ込む。
(12) そのスフェアは順に目的から原因を通して結果の中へ前進し、そして期間(一区切り)をつくり、それによって創造は先見されたものと備えられたものの状態の中に保たれる。
(13) 幼児への愛は下降し、上昇しない。
(14) 妻には、妊娠前と出産後に、他の愛の状態がある。
(15) 結婚愛は幼児への愛と両親のもとで、霊的な原因によって、またここから自然的な〔原因によって〕結合されている。
(16) 幼児へのまた子どもへの愛は、霊的な夫婦と自然的な夫婦のもとで別ものである。
(17) 霊的な者のもとで、その愛は内的なまたは前のものからある、けれども、自然的な者のもとで、外的なまたは後ろのものからある。
(18) その愛が相互に愛する夫婦のもとにも、互いにまったく愛さない夫婦のもとにもあるのはここからである。
(19) 幼児への愛は、死後、特に女のもとに残る。
(20) 幼児は主の指導の下で彼女たちによって教育され、そして世の中でのように背丈と知性が増大する。
(21) そこに、彼らのもとで幼児の無垢が知恵の無垢になるように、そしてこのように幼児は天使となるために、主により備えられている。
今やこれらの解説が続けられる。