原典講読『結婚愛』380(原文)

(1)原文

380. Adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc.

 

Quondam eram in stupore de ingente multitudine hominum, qui creationem addicunt naturae, et inde omnia quae sub sole, et quae supra solem sunt; dicentes ex agnitione cordis, cum vident aliquid, "Annon hoc naturae est?" et cum interrogantur, quare dicunt illa naturae esse, et cur non Dei, cum tamen aliquoties cum communione dicunt, quod Deus creaverit naturam, et inde possunt tam aeque dicere, quod illa, quae vident, Dei sint, quam quod naturae sint; respondent sono interno paene tacito, "Quid Deus nisi natura?" Apparent illi omnes ex persuasione de creatione universi ex natura, et ex insania illa sicut ex sapientia, gloriosi, adeo ut aspiciant omnes qui agnoscunt creationem universi a Deo, sicut formicas, quae repunt humi et terunt stratam viam, et quosdam sicut papiliones qui in aere volant; vocantes illorum dogmata somnia, quia vident quae non vident; dicentes, "Quis vidit Deum, et quis non videt naturam?"

[2] Quando in stupore de multitudine talium eram, adstitit mihi a latere angelus, et dixit mihi, "Quid meditaris?"

Et respondi, "De multitudine talium, qui credunt, quod natura creaverit universum."

Et dixit mihi angelus, "Totum infernum ex talibus est, et vocantur ibi satanae et diaboli; satanae qui confirmaverunt se pro natura, et inde negaverunt Deum: diaboli qui facinorose vixerunt, et sic e cordibus omnem agnitionem Dei rejecerunt; sed deducam te ad gymnasia, quae in plaga meridionali occidentali sunt, ubi tales, et nondum in inferno sunt."

Et prehendit me manu, et deduxit; et vidi domunculas, in quibus gymnasia, et in medio illarum unam, quae erat sicut praetorium reliquarum; hoc constructum erat ex lapidibus piceis, quibus superinductae erant lamellae sicut vitreae ex auro et argento quasi micantes, quales sunt quae vocantur glacies Mariae, et hic et ibi erant interspersa conchilia similiter nitentia.

[3] Illuc accessimus et pulsavimus, et mox aliquis aperuit januam, et dixit, "Beneventote;" et cucurrit ad mensam, et apportavit quatuor libros, et dixit, "Hi libri sunt sapientia, cui multitudo regnorum hodie adplaudit; huic libro seu sapientiae applaudunt multi in Gallia, huic multi in Germania, huic aliqui in Batavia, et huic aliqui in Britannia." Porro dixit, "Si vultis videre, faciam ut hi quatuor libri coram oculis vestris luceant;" et tunc gloriam famae suae effudit et circumfudit, et libri mox sicut ex luce fulserunt; sed haec lux coram oculis nostris illico evanuit:

Et tunc quaesivimus, "Quid nunc scribis?"

Et respondit, quod nunc illa, quae intimae sapientiae sunt, e thesauris suis educat et expromat, quae in compendio sunt haec: (i.) Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae. (ii.) Num centrum sit expansi, vel num expansum sit centri. (iii.) De centro et expanso naturae et vitae.

[4] His dictis reposuit se super solio ad mensam; nos vero in gymnasio ejus, quod erat spatiosum, ambulavimus. Ille super mensa habebat candelam, quia non lux diurna solaris ibi erat, sed lux nocturna lunaris; et quod miratus sum, candela visa est circum circa ibi ferri, et illuminare; at quia illa non erat emuncta, illuminabat parum; et cum scripsit, vidimus imagines in variis formis e mensa in parietes volantes, quae in nocturna illa luce lunari apparebant sicut volucres pulchrae Indicae; sed cum aperuimus januam, ecce illae in luce diurna solari apparebant sicut aves vesperae, quibus alae retiformes sunt; erant enim verosimilitudines, quae per confirmationes factae sunt fallaciae, quae ingeniose in series ab illo erant connexae.

[5] Postquam haec vidimus, accessimus ad mensam, et quaesivimus illum, quid nunc scribit.

Dixit, "De primo illo, Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae;" et de hoc inquiit, quod possit utrumque confirmare, et facere ut sit verum; sed quia intus latet aliquod reconditum, quod timet, non ausit confirmare nisi hoc, Quod natura sit vitae, hoc est, ex vita, non autem quod vita sit naturae, hoc est, ex natura.

Quaesivimus blande, quid est quod intus latet reconditum quod timet;

Respondit, quod sit quod vocari possit naturalista, et sic atheus ex clericis, et quod vir non sanae rationis a laicis, quoniam hi et illi sunt vel credentes ex caeca fide, vel videntes ex visu confirmantium illam.

[6] Sed tunc ex quadam indignatione zeli pro veritate alloquuti sumus illum, dicentes, "Amice, valde falleris; sapientia tua, quae est ingeniositas scribendi, seduxit te, et gloria famae induxit te ad confirmandum quod non credis. Nostine quod mens humana sit elevabilis supra sensualia, quae sunt quae in cogitationibus sunt ex sensibus corporis, et quod cum elevatur videat illa quae vitae sunt supra, et illa quae naturae sunt infra? Quid vita aliud quam amor et sapientia? et quid natura aliud quam illorum receptaculum, per quod operentur suos effectus seu usus? Num haec possunt unum esse, quam sicut principale et instrumentale? Num potest lux unum esse cum oculo? num sonus cum aure? Unde horum sensus nisi ex vita, et illorum formae nisi ex natura? Quid corpus humanum, nisi quam organum vitae? Annon omnia et singula ibi organice formata sunt ad producendum illa quae amor vult ac intellectus cogitat? Suntne organa corporis ex natura, ac amor et cogitatio ex vita? Suntne illa inter se prorsus distincta? Eleva aciem ingenii adhuc parum altius, et videbis, quod vitae sit affici et cogitare, et quod affici sit ex amore, et cogitare ex sapientia, ac utrumque ex vita, nam, ut dictum est, amor et sapientia sunt vita. Si adhuc elevas facultatem intelligendi parum altius, videbis, quod non detur amor et sapientia, nisi alicubi sit ejus Origo, et quod Origo ejus sit [{1}ipse Amor et] Ipsa sapientia, et inde Ipsa Vita, et haec sunt Deus a quo natura."

[7] Postea loquuti sumus cum illo de altero, Num centrum sit expansi, vel num expansum sit centri; et quaesivimus, cur hoc ventilat. Respondit, propter finem ut concludat de centro et expanso naturae et vitae, ita de origine unius et alterius: et cum interrogavimus, quae ejus mens, respondit de his similiter ut prius, quod utrumque possit confirmare, sed quod ex timore jacturae famae confirmet, quod expansum sit centri, hoc est, a centro; "tametsi scio quod ante solem fuerit aliquid, et hoc ubivis in universo, et quod haec in ordinem a se confluxerint, ita in centra."

[8] Sed tunc iterum alloquuti sumus illum ex zelo indignante, et diximus, "Amice, insanis;" et cum hoc audivit, retraxit solium a mensa, et timide nos aspexit, et tunc attendit aurem, sed ridens. At continuavimus dicendo, "Quid insanius est dicere, quam quod centrum sit ab expanso, (per centrum tuum intelligimus solem, et per expansum tuum intelligimus universum,) et sic quod universum exstiterit absque sole? Facitne sol naturam et omnes ejus proprietates, quae unice dependent a calore et luce procedentibus a sole per athmosphaeras? Ubinam haec prius? Sed unde haec, in sequente ventilatione dicemus. Suntne athmosphaerae, et omnia quae super tellure, sicut superficies, et sol illorum centrum? Quid illa omnia absque sole? Num possint uno momento subsistere? Inde quid illa omnia ante solem? Num potuerint subsistere? Estne subsistentia perpetua existentia? Cum itaque omnium naturae subsistentia est e sole, sequitur quod etiam omnium existentia; hoc videt et ex autopsia agnoscit unusquisque: [9] Annon posterius sicut existit etiam subsistit ex priori? Si superficies foret prius, et centrum posterius, annon prius subsisteret ex posteriori, quod tamen est contra leges ordinis? Quomodo possunt posteriora producere priora, aut exteriora interiora, aut crassiora puriora? Inde quomodo superficies quae faciunt expansum possunt producere centra? Quis non videt, quod hoc sit contra naturae leges? Adduximus haec argumenta ex analysi rationis, ad confirmandum, quod expansum existat ex centro, et non vicissim, tametsi unusquisque, qui juste cogitat, absque his argumentis hoc videt. Dixisti, quod expansum confluxerit in centrum a se. Num sic fortuito in tam mirabilem et stupendum ordinem, ut unum sit propter alterum, et omnia et singula propter hominem, et ejus vitam aeternam? Num natura potest ex aliquo amore per aliquam sapientiam providere talia, et num potest ex hominibus facere angelos, et ex angelis caelum? Pone haec et cogita, et cadet tua idea de existentia naturae a natura."

[10] Post haec quaesivimus illum, quid cogitaverat, et quid nunc cogitat de tertio, De centro et expanso naturae et vitae; num credat quod centrum et expansum vitae sit idem cum centro et expanso naturae.

Dixit quod haereat, et quod prius cogitaverit, quod interior activitas naturae sit vita; et quod amor et sapientia, quae essentialiter faciunt hominis vitam, sint inde; et quod ignis solis per calorem et lucem, mediis athmosphaeris, producat illa; at quod nunc ex auditis de hominum vita aeterna, in ambiguo sit, et quod hoc ambiguum ferat mentem jam sursum jam deorsum; et cum sursum, agnoscat centrum de quo non prius aliquid noverat; et cum deorsum, videat centrum quod credidit unicum; et quod vita sit ex centro, de quo non prius aliquid sciverat, et quod natura sit ex centro, quod prius credidit unicum esse; et quod utrumque centrum habeat expansum circum se.

[11] Ad haec diximus, "Bene," modo etiam velit ex centro et expanso vitae spectare centrum et expansum naturae, et non vice versa: et instruximus illum, quod supra caelum angelicum sit sol qui est purus amor, ad apparentiam igneus sicut sol mundi, et quod ex calore qui procedit ex illo sole, sit angelis et hominibus voluntas et amor, et quod ex luce inde sit illis intellectus et sapientia; et quod illa quae vitae sunt dicantur spiritualia, et quod illa quae ex sole mundi procedunt, sint continentia vitae, et dicantur naturalia; tum quod epansum centri vitae dicatur mundus spiritualis, qui ex suo sole subsistit, et quod expansum naturae dicatur mundus naturalis, qui ex suo sole subsistit. Nunc quia de amore et sapientia non praedicari possunt spatia et tempora, sed pro illis status, quod expansum circum solem caeli angelici, non sit extensum, sed usque in extenso solis naturalis, et apud subjecta viva ibi secundum receptiones, et receptiones secundum formas.

[12] Sed tunc quaesivit, "Unde ignis solis mundi seu naturae?"

Respondebamus, quod sit ex sole caeli angelici, qui non est ignis, sed Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui est ipse Amor. Hoc quia miratus est, demonstravimus ita: "Amor in sua essentia est spiritualis ignis; inde est, quod ignis in Verbo in spirituali ejus sensu, significet amorem; unde orant in templis sacerdotes, ut ignis caelestis impleat corda, per quem intelligunt amorem; ignis altaris, et ignis candelabri in tabernaculo apud Israelitas, non aliud quam Divinum Amorem repraesentavit; calor sanguinis, seu calor vitalis hominum, et in genere animalium, non aliunde est quam ex amore, qui facit vitam illorum; inde est, quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, dum amor ejus exaltatur in zelum, iram et excandescentiam; quare ex eo quod Calor spiritualis, qui est amor, producat calorem naturalem apud homines, usque ut accendat et inflammet illorum facies et artus, constare potest quod ignis solis naturalis non aliunde exstiterit quam ex igne solis spiritualis, qui est Divinus Amor. [13] Nunc quia expansum oritur ex centro, et non vicissim, ut supra diximus, et centrum vitae, quod est sol caeli angelici, est Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui in medio illius solis est; et quia inde est expansum illius centri, quod vocatur mundus spiritualis; et quia ex illo sole exstiterat sol nundi, et ex hoc expansum ejus, quod vocatur mundus naturalis, patet, quod universum a Deo uno creatum sit." Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra aream sui gymnasii, et loquutus est cum nobis de caelo et inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate.

 @1. Verba uncis inclusa videantur, V. C. R., n. 35.

原典講読『結婚愛』380(直訳[5]まで)

380. Adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc.- 360.私は二つのメモラビリアを加える(未来)。最初のものはこれ――

 

Quondam eram in stupore de ingente multitudine hominum, qui creationem addicunt naturae, et inde omnia quae sub sole, et quae supra solem sunt; かつて私は驚きの中にいた、人間の莫大な数について、その者は創造を自然に帰する、またここから、すべてのものを、それらは太陽の下、またすべてのものを、それらは太陽の上にある。

dicentes ex agnitione cordis, cum vident aliquid, "Annon hoc naturae est?" 心承認からってあるものをるとき、「これは自然のものではないのか?」

et cum interrogantur, quare dicunt illa naturae esse, et cur non Dei, cum tamen aliquoties cum communione dicunt, quod Deus creaverit naturam, et inde possunt tam aeque dicere, quod illa, quae vident, Dei sint, quam quod naturae sint; また質問されるときそれゆえそれらは自然のものであることを言うまたなぜのものでないかそのときそれでもときどき、大衆(交際)とともに、神自然創造したことまたここからしくうことができることそれらはそれらを、神のものであることも、自然のものであることも

respondent sono interno paene tacito, "Quid Deus nisi natura?" ほとんどこえない内部(=にこもった)える、「自然でないなら、神とは?」

Apparent illi omnes ex persuasione de creatione universi ex natura, et ex insania illa sicut ex sapientia, gloriosi, adeo ut aspiciant omnes qui agnoscunt creationem universi a Deo, sicut formicas, quae repunt humi et terunt stratam viam, et quosdam sicut papiliones qui in aere volant;  らはすべての、自然からの全世界創造についての確信からまたその狂気から知恵からのように、自慢する(形容詞)ように〕見えるそこまでもすべてのめるそのによる全世界創造めるアリのようにそれは地面またげられた使☆、またあるをチョウのようにその空中

「道を使い古す」はどのように意訳すればよいでしょうか? 「使い古された道を行く」⇒「いつもの道を行く」でしょうか。

vocantes illorum dogmata somnia, quia vident quae non vident; それらの教えを夢と呼んで、見ないものを見るので。

dicentes, "Quis vidit Deum, et quis non videt naturam?" 言って、「だれがたかまただれが自然なかったか?」

[2] Quando in stupore de multitudine talium eram, adstitit mihi a latere angelus, et dixit mihi, "Quid meditaris?" [2] このような者の多数について、私が驚きの中にいた時、私に脇から天使がそばに立った、また私に言った、「何をあなたは熟考しているのか?」

Et respondi, "De multitudine talium, qui credunt, quod natura creaverit universum." またえた、「このような多数についてそのじている、自然全世界創造したこと」。

Et dixit mihi angelus, "Totum infernum ex talibus est, et vocantur ibi satanae et diaboli; また、私天使った、「全部地獄はこのようなからであるまたそこにサタンと悪魔ばれる

satanae qui confirmaverunt se pro natura, et inde negaverunt Deum: サタンはその自然として自分自身確信したまたここから否定した

diaboli qui facinorose vixerunt, et sic e cordibus omnem agnitionem Dei rejecerunt; 悪魔その無法きたまたこのようにから認知のすべてをはねつけた(退けた)

sed deducam te ad gymnasia, quae in plaga meridionali occidentali sunt, ubi tales, et nondum in inferno sunt."  しかし、私はあなたを学校☆へ案内する(未来)、それは南に、西にある、そこにこのような者が〔いる〕、またまだ地獄の中にいない」。

gymnasiaは高等学校や単科大学、また体育館、室内競技場などの意味がありますが、ここでは「学校」でよいでしょう。

Et prehendit me manu, et deduxit; また、私を手でつかんだ、また案内した。

et vidi domunculas, in quibus gymnasia, et in medio illarum unam, quae erat sicut praetorium reliquarum; またさい家々それらの学校、またそのそれはのものの本部(中心施設)のようであった

hoc constructum erat ex lapidibus piceis, quibus superinductae erant lamellae sicut vitreae ex auro et argento quasi micantes, quales sunt quae vocantur glacies Mariae, et hic et ibi erant interspersa conchilia similiter nitentia. これはピッチのような(=黒色)からてられていたそれはあたかもきらめくかのようなからのガラス小板(薄板)でおおわれていたそれらはマリアの氷☆」ばれるものであるまたここやそこに同様貝殻がちりばめてあった

「マリアの氷」は雲母の薄板に与えられた名前(ドイツ語Marienglas)

[3] Illuc accessimus et pulsavimus, et mox aliquis aperuit januam, et dixit, "Beneventote;" [3] ここへ私たちは近づいた、また(コツコツと)たたいた、また間もなくある者が扉を開けた、また言った、「ようこそ!」

et cucurrit ad mensam, et apportavit quatuor libros, et dixit, "Hi libri sunt sapientia, cui multitudo regnorum hodie adplaudit; またった(curro)また四冊ってきたまたった、「これらの知恵ですそれに国々大衆、今日、称賛しています

huic libro seu sapientiae applaudunt multi in Gallia, huic multi in Germania, huic aliqui in Batavia, et huic aliqui in Britannia." この本、すなわち、知恵〔本〕はフランスのくの称賛していますこれはくのものがドイツのこれはあるがオランダのまたこれはあるがイギリスの」。

Porro dixit, "Si vultis videre, faciam ut hi quatuor libri coram oculis vestris luceant;" さらにった、「もしあなたがたがることをするなら、私はこれらのつのをあながたのくようにします」。

et tunc gloriam famae suae effudit et circumfudit, et libri mox sicut ex luce fulserunt; またその時、自分名声栄光(称賛)拡散したまたいたまたもなくからのようにいた(flugeo)

sed haec lux coram oculis nostris illico evanuit: しかしこのたちのの前でちにえた

Et tunc quaesivimus, "Quid nunc scribis?" またその時、私たちは質問した、何、今、書いているか

Et respondit, quod nunc illa, quae intimae sapientiae sunt, e thesauris suis educat et expromat, quae in compendio sunt haec:― またえた、今、それらを〔書いていることそれらは最内部知恵のものであり、自分宝庫からまた(らかにする)それらは大要(要約)でこれらである――

(i.) Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae. (1) 自然はいのちからのものであるのか、あるいは、いのちは自然からのものであるのか。

(ii.) Num centrum sit expansi, vel num expansum sit centri. (2) 中心は広がりのものであるのか、あるいは、広がりは中心のものであるのか。

(iii.) De centro et expanso naturae et vitae. (3) 自然のまたいのちの(ものである)中心と広がりについて。

[4] His dictis reposuit se super solio ad mensam; [4] これらで言われ、机椅子自分自身した

nos vero in gymnasio ejus, quod erat spatiosum, ambulavimus. けれども、私たちは学校それはかった、歩いた

Ille super mensa habebat candelam, quia non lux diurna solaris ibi erat, sed lux nocturna lunaris; 彼にロウソクをったそこに太陽がなかったからであるしかし、月光。

et quod miratus sum, candela visa est circum circa ibi ferri, et illuminare; また、私いたことロウソクがそこに周囲☆ること(受動)られたまたらすこと

circum circacircumcircaとも綴ります「まわりに、周囲に」。

at quia illa non erat emuncta, illuminabat parum; しかしそれはっていなかったのでわずかにらした

et cum scripsit, vidimus imagines in variis formis e mensa in parietes volantes, quae in nocturna illa luce lunari apparebant sicut volucres pulchrae Indicae; また、彼いていたとき、私たちはいろいろなから内壁それらはそのインドのしい鳥〔クジャクですねのようにえた

sed cum aperuimus januam, ecce illae in luce diurna solari apparebant sicut aves vesperae, quibus alae retiformes sunt; しかし、私たちがけたとき、見それは太陽昼間、夕方鳥〔コウモリでしょうかのようにえたその網目がある

erant enim verosimilitudines, quae per confirmationes factae sunt fallaciae, quae ingeniose in series ab illo erant connexae. というのは、真理外観であったからそれは確信によってきへられたそれらは巧妙連続によりつなぎわされていた

[5] Postquam haec vidimus, accessimus ad mensam, et quaesivimus illum, quid nunc scribit. [5] 私たちがこれらを見た後に、私たちは机に近づいた、また彼に質問した、何を、今、書いているのか。

Dixit, "De primo illo, Num natura sit vitae, vel num vita sit naturae;" 彼った、「その最初のものについて、自然はいのちからのものであるのかあるいはいのちは自然からのものであるのか」。

et de hoc inquiit, quod possit utrumque confirmare, et facere ut sit verum; またこのことについてった、両方とも確認することができるまた真理であるとしてつくること

sed quia intus latet aliquod reconditum, quod timet, non ausit confirmare nisi hoc, Quod natura sit vitae, hoc est, ex vita, non autem quod vita sit naturae, hoc est, ex natura. しかし、内部らかの深遠なものがれているのでそれをれるこのことでないならあえて(audio)確認しない、「自然はいのちのものであることすなわちいのちからけれどもいのちは自然のものであることでないすなわち、自然から」。

Quaesivimus blande, quid est quod intus latet reconditum quod timet; 私たちはやかに質問した、内部れているもの、深遠なものとはそれをれる

Respondit, quod sit quod vocari possit naturalista, et sic atheus ex clericis, et quod vir non sanae rationis a laicis, quoniam hi et illi sunt vel credentes ex caeca fide, vel videntes ex visu confirmantium illam. 彼えたこのことであること、自然主義者☆、またこのように無神論者聖職者からばれることができるまた健全理性のない平信徒から〔呼ばれる〕、これ(後者)とそれ(前者)であるのであるいは盲目信仰からじるたちあるいはそれ〔信仰〕確認している視覚からているたち

自然主義者とは、自然を神として崇拝する者です。

原典講読『結婚愛』380(直訳[6]~[9])

[6] Sed tunc ex quadam indignatione zeli pro veritate alloquuti sumus illum, dicentes, "Amice, valde falleris; [6] しかしその時、真理のための熱意のあるりから、私たちはしかけた、言って、「友あなたはいにかれている」。

sapientia tua, quae est ingeniositas scribendi, seduxit te, et gloria famae induxit te ad confirmandum quod non credis. あなたの知恵それはいている(くことの)才気であるあなたをわせたまた名声栄光(称賛)確認することへいたあなたがじないこと

Nostine quod mens humana sit elevabilis supra sensualia, quae sunt quae in cogitationibus sunt ex sensibus corporis, et quod cum elevatur videat illa quae vitae sunt supra, et illa quae naturae sunt infra? よくられているね? 人間感覚的なもののめられることができるものであることそれらはであるそれらは身体感覚から思考にあるまためられる(げられる)ときそれらをそれらはにあるまたそれらそれらはにある自然的なものである

Quid vita aliud quam amor et sapientia? 何が愛と知恵以外の何らかのいのち〔なの〕か?

et quid natura aliud quam illorum receptaculum, per quod operentur suos effectus seu usus? また何がそれらの容器以外の何らかの自然〔なの〕か? それによってその結果またはその役立ちを生み出す(働きかける)

Num haec possunt unum esse, quam sicut principale et instrumentale? これら〔愛知恵自然〕一緒であることができるのか? 

Num potest lux unum esse cum oculo? 光一緒であることができるのか

num sonus cum aure? 音一緒なのか

Unde horum sensus nisi ex vita, et illorum formae nisi ex natura? これらの感覚いのちからでないならどこからか? またそれらの自然からでないなら

Quid corpus humanum, nisi quam organum vitae? 人間身体? いのちの器官以外でないなら

Annon omnia et singula ibi organice formata sunt ad producendum illa quae amor vult ac intellectus cogitat? そこ(人体)すべてと個々のものは有機的形作られていないか? それらをすためにそれらを意志するそして理解力える

Suntne organa corporis ex natura, ac amor et cogitatio ex vita? 存在するね? 自然から身体器官そしていのちから思考

Suntne illa inter se prorsus distincta? 存在するね? それらはいにまったくもの

Eleva aciem ingenii adhuc parum altius, et videbis, quod vitae sit affici et cogitare, et quod affici sit ex amore, et cogitare ex sapientia, ac utrumque ex vita, nam, ut dictum est, amor et sapientia sunt vita. 知力(才能)さをげよさらにしさらにいところまたあなたは、働きかけられることとえることがいのちのものであることまたきかけられることがからであることまたえることが知恵からそして両方のものがいのちのものなぜなら、言われたように、愛知恵はいのちであるから

Si adhuc elevas facultatem intelligendi parum altius, videbis, quod non detur amor et sapientia, nisi alicubi sit ejus Origo, et quod Origo ejus sit [{1}ipse Amor et] Ipsa sapientia, et inde Ipsa Vita, et haec sunt Deus a quo natura." もしさらに理解する能力あなたがげるならあなたは、愛知恵存在しないことどこかでないならそれらの起源があるまたそれらの起源(そのものと☆)知恵そのものであるまたここからいのちそのものまた、これらは神である、その方から自然が〔ある〕。

この「愛そのものと」があったほうがよいです。注1参照。

[7] Postea loquuti sumus cum illo de altero, Num centrum sit expansi, vel num expansum sit centri; [7] その後、私たちは第二のものについてした、中心がりのものであるのかあるいはがりは中心のものであるのか

et quaesivimus, cur hoc ventilat. また私たちは質問した、なぜこのことを発表するのか。

Respondit, propter finem ut concludat de centro et expanso naturae et vitae, ita de origine unius et alterius: 答えた、目的のために、自然といのちの中心がりについて証明するためにそのようにつともうつの起源について

et cum interrogavimus, quae ejus mens, respondit de his similiter ut prius, quod utrumque possit confirmare, sed quod ex timore jacturae famae confirmet, quod expansum sit centri, hoc est, a centro; またたちが質問したときそれは心〔にある見解〕、これらについて最初のもののようにと同様えた、両方とも確認することができることしかし、名声われることのれから確認したこと、広がりが中心のものであることすなわち、中心から

"tametsi scio quod ante solem fuerit aliquid, et hoc ubivis in universo, et quod haec in ordinem a se confluxerint, ita in centra." 「それでも、私は知っている、太陽の前に何らかのものがあったこと、またこれは広がりの中のどこにでも、またこれが秩序の中へそれ自体から群がり集まったこと、そのように中心の中へ」。

[8] Sed tunc iterum alloquuti sumus illum ex zelo indignante, et diximus, "Amice, insanis;" [8] しかしその時、再、熱意からってしかけた、「友あなたはっている」。

et cum hoc audivit, retraxit solium a mensa, et timide nos aspexit, et tunc attendit aurem, sed ridens. またこのことをいた時、彼から椅子ざけたまたれて(臆病になって)、私たちを注視したまたその時、耳けたしかし、〔疑いをもって〕微笑んで

At continuavimus dicendo, "Quid insanius est dicere, quam quod centrum sit ab expanso, (per centrum tuum intelligimus solem, et per expansum tuum intelligimus universum,) et sic quod universum exstiterit absque sole? しかし、私たちはけた、言って、「何がさらにっているか? 言うことは、中心がりからであること以上、(あなたの〔言〕中心によって、私たちは太陽理解するまたあなたの〔言〕広がりによって、私たちは全世界)、またこのように全世界太陽なしに存在したこと

Facitne sol naturam et omnes ejus proprietates, quae unice dependent a calore et luce procedentibus a sole per athmosphaeras? 太陽自然とその所有物のすべてのものをらないか(じさせないか)? それらはもっぱら大気って太陽から発出する依存する

Ubinam haec prius? どこに〔存在したか〕? これらは以前に。

Sed unde haec, in sequente ventilatione dicemus. しかしこれらがどこからか、続くものの、空気にさらして☆、私たちは

すなわち、話題に取り上げること。

Suntne athmosphaerae, et omnia quae super tellure, sicut superficies, et sol illorum centrum? 大気また地球のそれらすべてのものは、表面のようではないのか? また太陽はその中心。

Quid illa omnia absque sole? 太陽なしにそのすべてのものは

Num possint uno momento subsistere? 一瞬でも存続することができるのか

Inde quid illa omnia ante solem? ここからそれらすべてのものは太陽〔存在する〕以前

Num potuerint subsistere? 存在するようになることができたのか

Estne subsistentia perpetua existentia? 存続永続する(ない)存在ではないのか

Cum itaque omnium naturae subsistentia est e sole, sequitur quod etiam omnium existentia; そこで、自然のすべてのものの存続太陽からであるとき、~がいえるすべてのものの存在もまた〔太陽からであること

hoc videt et ex autopsia agnoscit unusquisque: このことをまた個人的観察からめるそれぞれの

[9] Annon posterius sicut existit etiam subsistit ex priori? [9] 後のものが、存在するようにさらにまた、前のものから存続するのではないか?

Si superficies foret prius, et centrum posterius, annon prius subsisteret ex posteriori, quod tamen est contra leges ordinis? もし、表面のものであったならまた中心のもの、前のものはのものから存続するのではないか? そのことはそれでも、秩序法則している

Quomodo possunt posteriora producere priora, aut exteriora interiora, aut crassiora puriora? どのように、後のものがのものをすことができるのか? または外的なものが内的なものをまたはさらに粗雑なものがさらに純粋なものを

Inde quomodo superficies quae faciunt expansum possunt producere centra? ここからどのように表面それはがりをつくる、中心をうみだすことができるのか

Quis non videt, quod hoc sit contra naturae leges? だれがないか? このことは自然法則していること

Adduximus haec argumenta ex analysi rationis, ad confirmandum, quod expansum existat ex centro, et non vicissim, tametsi unusquisque, qui juste cogitat, absque his argumentis hoc videt. 私たちはこれらの論拠(証拠)えた、理性分析から、確認するために、広がりは中心から存在することまたでないそれでもそれぞれのそのしくえるこれらなしにこのことを

Dixisti, quod expansum confluxerit in centrum a se. あなたはった、広がりがそれ自体から中心がりまったこと

Num sic fortuito in tam mirabilem et stupendum ordinem, ut unum sit propter alterum, et omnia et singula propter hominem, et ejus vitam aeternam? このように偶然これほどに不思議なまたくべき秩序、一つがもうつのためにのようにまたすべてと個々のものが人間のためにまたからの永遠のいのちのために〕。

Num natura potest ex aliquo amore per aliquam sapientiam providere talia, et num potest ex hominibus facere angelos, et ex angelis caelum?  自然は何らかの愛から何らかの知恵を通してこのようなものを備えることができるのか、また、人間から天使をつくることができるのか、また天使から天界を?

Pone haec et cogita, et cadet tua idea de existentia naturae a natura." これらを前提とせよまたえよするとあなたの観念れる(崩壊する)、自然からの自然存在についての

原典講読『結婚愛』380(直訳[10]~)

[10] Post haec quaesivimus illum, quid cogitaverat, et quid nunc cogitat de tertio, De centro et expanso naturae et vitae; [10] この後、私たちは質問した、何えたかまたその時、第三のものについてえているか、自然のまたいのちの(ものである)中心がりについて

num credat quod centrum et expansum vitae sit idem cum centro et expanso naturae. 〔彼が〕信じ散るかどうか、いのちの中心と広がりが自然の中心と広がり、と同じであること。

Dixit quod haereat, et quod prius cogitaverit, quod interior activitas naturae sit vita; 彼った、当惑していることまた最初えた(った)こと、自然内的活動がいのちであること

et quod amor et sapientia, quae essentialiter faciunt hominis vitam, sint inde; また知恵それらは本質的人間のいのちをつくることそこからであること

et quod ignis solis per calorem et lucem, mediis athmosphaeris, producat illa; また、太陽、熱によって、大気手段〔としてそれら☆をしたこと

「それらilla」は『真のキリスト教』35番では「それillam」となっています。「それら」は「いのち」を指します。

at quod nunc ex auditis de hominum vita aeterna, in ambiguo sit, et quod hoc ambiguum ferat mentem jam sursum jam deorsum; しかし、今、死後人間のいのちについていてそこから、疑いのにいるまたこのいがをあるかうようにあるかうようにする

et cum sursum, agnoscat centrum de quo non prius aliquid noverat; また、上かうとき、中心める、中心めるそれについて最初らかのことをらなかった

et cum deorsum, videat centrum quod credidit unicum; また、下かうとき、中心それを唯一のものとじた

et quod vita sit ex centro, de quo non prius aliquid sciverat, et quod natura sit ex centro, quod prius credidit unicum esse; またいのちは中心からであることそれについて最初らかのことをらなかったまた、自然中心からであることそれを最初唯一のものであることをじた

et quod utrumque centrum habeat expansum circum se. また両方中心がそれ自体のまわりにがりをもっていること

[11] Ad haec diximus, "Bene," modo etiam velit ex centro et expanso vitae spectare centrum et expansum naturae, et non vice versa: [11] これらに、私たちはった、「よろしい!」、いのちの中心がりから自然中心がりをめることもまたするかぎりまたにでなく

et instruximus illum, quod supra caelum angelicum sit sol qui est purus amor, ad apparentiam igneus sicut sol mundi, et quod ex calore qui procedit ex illo sole, sit angelis et hominibus voluntas et amor, et quod ex luce inde sit illis intellectus et sapientia; また、私たちはえた、天使天界太陽があることそれは純粋である、外観して太陽のような火、またからそれはその太陽から発出する、天使人間意志があることまたここからのかららに理解力知恵〔があること

et quod illa quae vitae sunt dicantur spiritualia, et quod illa quae ex sole mundi procedunt, sint continentia vitae, et dicantur naturalia; またそれらはそれらはここからである、霊的なものとばれることまたそれらはそれらは太陽から発出するいのちの容器のもの(容器として役立つもの)であるまた自然的なものとばれる

tum quod epansum centri vitae dicatur mundus spiritualis, qui ex suo sole subsistit, et quod expansum naturae dicatur mundus naturalis, qui ex suo sole subsistit. まおまたいのちの中心〔からがりは「霊界」ばれることそれはその太陽から存続するまた自然がりは「自然界」ばれることそれはその太陽から存続する

Nunc quia de amore et sapientia non praedicari possunt spatia et tempora, sed pro illis status, quod expansum circum solem caeli angelici, non sit extensum, sed usque in extenso solis naturalis, et apud subjecta viva ibi secundum receptiones, et receptiones secundum formas. さて、愛知恵について、空間時間属性とされることができないのでしかしそれらのわりに状態ある〕、天使天界太陽のまわりのがりはがりでないことしかしそれでも、自然的太陽がりのある〕、またそこにいのちの主体のもとに〔広がりがある〕、受容にしたがってまた受容にしたがっている〕。

[12] Sed tunc quaesivit, "Unde ignis solis mundi seu naturae?" [12] しかし、その時、彼は質問した、「世または自然の太陽の火はどこからか?」

Respondebamus, quod sit ex sole caeli angelici, qui non est ignis, sed Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui est ipse Amor. 私たちはえた、天使天界太陽からであることそれはではないしかし、神から発出している神的愛、その方は愛そのものである。

Hoc quia miratus est, demonstravimus ita: このことは〔彼には〕不思議であるので、私たちはこのようにした――

"Amor in sua essentia est spiritualis ignis; 「愛はその本質霊的である

inde est, quod ignis in Verbo in spirituali ejus sensu, significet amorem; ここからであるみことばのはその霊的意味意味すること

unde orant in templis sacerdotes, ut ignis caelestis impleat corda, per quem intelligunt amorem; そのゆえに、神殿聖職者たちは、天界たすようにそれによってらは意味する

ignis altaris, et ignis candelabri in tabernaculo apud Israelitas, non aliud quam Divinum Amorem repraesentavit; イスラエル民族のもとの幕屋祭壇火、また燭台、神的愛以外らかのものを表象しなかった

calor sanguinis, seu calor vitalis hominum, et in genere animalium, non aliunde est quam ex amore, qui facit vitam illorum; 血または人間生命力また一般的動物、愛から以外源泉からでないそれはそれらのいのち(生命)をつくる

inde est, quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, dum amor ejus exaltatur in zelum, iram et excandescentiam; ここからである、人間をつけられる、熱くなるまた興奮する、彼熱意、怒りとりのめられる時。

quare ex eo quod calor spiritualis, qui est amor, producat calorem naturalem apud homines, usque ut accendat et inflammet illorum facies et artus, constare potest quod ignis solis naturalis non aliunde exstiterit quam ex igne solis spiritualis, qui est Divinus Amor. それゆえそのことから、霊的なにつはそれはである、人間のもとに自然的すこと、彼らの手足をつけるまたくなるまでも、明らかにすることができる、自然的太陽源泉から存在しないこと、霊的太陽から以外それは神的である

[13] Nunc quia expansum oritur ex centro, et non vicissim, ut supra diximus, et centrum vitae, quod est sol caeli angelici, est Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui in medio illius solis est; [13] さて、広がりは中心からずるのでまたでなく、上たちがったようにいのちの中心それは天使天界太陽であるまた神的である、神から発出するそのはその太陽にいる

et quia inde est expansum illius centri, quod vocatur mundus spiritualis; またここから、中心のそのがりがあるのでそれは霊界ばれる

et quia ex illo sole exstiterat sol nundi, et ex hoc expansum ejus, quod vocatur mundus naturalis, patet, quod universum a Deo uno creatum sit." またその太陽から太陽存在するようになったのでまたこのことからそのがりがそれは自然界ばれる、明らかである、全世界により創造されたこと」。

Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra aream sui gymnasii, et loquutus est cum nobis de caelo et inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate.  Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra atrium sui gymnasii, et locutus est cum nobis de caelo et inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate. これらの後、私たちは去った、また彼は私たちに同行した、自分の学校の入り口(前庭)を越えて、また私たちと話した、天界と地獄について、また神的な統制(支配)について、新しい才能(知力)の賢明さで。

 @1. Verba uncis inclusa videantur, V. C. R., n. 35. 注1 カッコで囲まれた言葉が『真のキリスト教』35番に見られる。