原典講読『結婚愛』375

(1)原文

375. Dantur etiam familiae regionum, quae prae aliis aegritudine zelotypica laborant; ab his uxores incarcerantur, imperiose detinentur a colloquio cum viris, arcentur ab aspectu illorum per fenestras, appositis cancellis deorsum protensis, ac terrentur minis mortis si suspicio fota deprehenderit causam; praeter alia dura, quae uxores a zelosis suis maritis ibi patiuntur. [2] Sed causae hujus zelotypiae, sunt binae: una est, captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus ecclesiae; altera est, intestina cupiditas vindictae. Quod primam causam, quae est captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus ecclesiae, attinet; quid illa operatur, concludi potest a supra demonstratis, quod cuivis sit amor conjugialis secundum statum ecclesiae apud se, et quia ecclesia est a Domino, quod ille amor sit unice a Domino (n. 130, 131); cum itaque loco Domini, homines vivi et defuncti adeuntur et invocantur, sequitur quod non sit status ecclesiae, cum quo amor conjugialis unum potest agere; et eo minus, dum mentes illorum terrentur ad illum cultum per minas pro atroci carcere: inde fit, quod cogitationes una cum loquelis, violenter captiventur et suffocentur; quibus suffocatis, influunt talia, quae vel contra ecclesiam sunt, vel imaginaria pro ecclesia; ex quibus non aliud redundat, quam aestus pro scortis, ac gelu pro conjuge; ex quibus duobus simul in uno subjecto, talis indomitus zelotypiae ignis profluit. [3] Quod secundam causam, quae est intestina cupiditas vindictae, concernit: haec prorsus inhibet influxum amoris conjugialis, absorbet illum, et deglutit illum, et jucundum ejus, quod est coeleste, vertit in jucundum vindictae, quod est infernale, et hujus proxima determinatio est ad uxorem. Ex apparentia etiam est, quod malignitas athmosphaerae, quae ex halitibus virulentis circumjacentis regionis ibi impraegnatur, sit causa succenturiata.

 

(2)直訳

375. Dantur etiam familiae regionum, quae prae aliis aegritudine zelotypica laborant; 375.さらにまた、〔ある〕地域の家族が存在する、それらは他のものよりも困難な嫉妬が働く(=苦しめる)

ab his uxores incarcerantur, imperiose detinentur a colloquio cum viris, arcentur ab aspectu illorum per fenestras, appositis cancellis deorsum protensis, ac terrentur minis mortis si suspicio fota deprehenderit causam; これらから妻たちは監禁される(閉じ込められる)、男たちとの会話から独裁的に押しとどめられる(妨げられる)、窓を通して彼らの視野から抑制される(制止される)、格子を据えられて下に伸ばされて、そして死のおどしで恐れさせる、もし抱かれた(foveo)疑いが原因をあばく(明らかにする)なら。

praeter alia dura, quae uxores a zelosis suis maritis ibi patiuntur. ほかに他のきびしい(無情な)の〔ある〕、それを妻たちは自分の夫の熱意からそこに苦しむ(受ける)

[2] Sed causae hujus zelotypiae, sunt binae: [2[ しかし、この嫉妬の原因は、二つ(の部分)ものがある。

una est, captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus ecclesiae; 一つのものである、教会の霊的なものの中での思考の捕らわれの状態と窒息。

altera est, intestina cupiditas vindictae. もう一つのものである、復讐への内部の欲望。

Quod primam causam, quae est captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus ecclesiae, attinet; 最初の原因、それは教会の霊的なものの中での思考の捕らわれ状態と窒息である、については。

quid illa operatur, concludi potest a supra demonstratis, quod cuivis sit amor conjugialis secundum statum ecclesiae apud se, et quia ecclesia est a Domino, quod ille amor sit unice a Domino (n. 130, 131); それが何を生み出すか(働きかける)は、上に示されたことから結論することができる、それぞれの者に自分のもとの教会の状態にしたがって結婚愛があること、また教会は主からであるので、その愛はひとえに主からであること(130, 131)

cum itaque loco Domini, homines vivi et defuncti adeuntur et invocantur, sequitur quod non sit status ecclesiae, cum quo amor conjugialis unum potest agere; そこでそのとき主の代わりに、生きているまた死んだ人間に近づく、また(加護が)られる、~がいえる、教会の状態がないこと、それとともに結婚愛が一つのものとして活動することができる。

et eo minus, dum mentes illorum terrentur ad illum cultum per minas pro atroci carcere: またそれだけまして、彼らの心がその礼拝へと恐れさせられる、脅迫によって恐るべき(残虐な)牢獄のために。

inde fit, quod cogitationes una cum loquelis, violenter captiventur et suffocentur; ここから生じる(なる)、思考が話すことと一緒に、手荒くとりこにする、また窒息させる。

quibus suffocatis, influunt talia, quae vel contra ecclesiam sunt, vel imaginaria pro ecclesia; それらで窒息されて、このようなものが流入する、それらはあるいは教会に反する、あるいは教会に対して想像上のものである。

ex quibus non aliud redundat, quam aestus pro scortis, ac gelu pro conjuge; それらから何らかのものは流れ戻らない(はね返らない)、淫婦に対する熱情、そして配偶者に対する凍結(凍るような寒さ)以外に。

ex quibus duobus simul in uno subjecto, talis indomitus zelotypiae ignis profluit. 一つの主体の中に同時に〔存在する〕二つのそれらのものから、このような制御されていない嫉妬の火が流れ出る。

[3] Quod secundam causam, quae est intestina cupiditas vindictae, concernit: [3] 第二の原因は、それは復讐への内部の欲望である、関係がある(~に関しては)

haec prorsus inhibet influxum amoris conjugialis, absorbet illum, et deglutit illum, et jucundum ejus, quod est coeleste, vertit in jucundum vindictae, quod est infernale, et hujus proxima determinatio est ad uxorem. これらは結婚愛の流入をまったく妨げる(封鎖する)、それを吸い込む(吸収する)、またそれを、またその快さをのみ込む、それは天界のものである、復讐の快さに変える、それは地獄のものである、またこの最も近い(密接に結びついた)決定(決心)は妻へ向けてである。

Ex apparentia etiam est, quod malignitas athmosphaerae, quae ex halitibus virulentis circumjacentis regionis ibi impraegnatur, sit causa succenturiata. 外観からもまたある、大気(雰囲気)の有害(性)は、周囲の地域の毒性の発散物からそこに満たされている(詰め込まれている)ことは、補助の(副次的な)原因である。

 

(3)訳文

 375.さらにまた、〔ある〕地域の家族が存在し、それらは他のものよりも困難な嫉妬が苦しめている。これらから妻たちは閉じ込められ、男たちとの会話から独裁的に妨げられ、下に伸ばされた格子を据えられた窓を通して彼らの視野から抑制され、そしてもし抱かれた疑いが原因をあばくなら、死のおどしで恐れさせれらる。ほかに他のきびしいのあり、そこにはそれを妻たちは自分の夫の熱意から苦しんでいる。

 [2[ しかし、この嫉妬の原因に二つものがある。一つは、教会の霊的なものの中での思考の捕らわれの状態と窒息である。もう一つは、復讐への内部の欲望である。

教会の霊的なものの中での思考の捕らわれ状態と窒息である最初の原因について、それが何を生み出すかは、前に示されたことから結論することができる、それぞれの者に自分のもとの教会の状態にしたがって結婚愛があり、また教会は主からであるので、その愛はひとえに主からであることである(130, 131)。そこで、主の代わりに、生きているまた死んだ人間に近づき、られるとき、教会とともに結婚愛が一つのものとして活動することができるその状態がないことがいえる。また、彼らの心がその礼拝へと、恐るべき(残虐な)牢獄へと脅迫によって恐れらせられるときそれだけ〔そうなる〕。ここから思考が話すことと一緒に、手荒くとりこにする、また窒息させることが生じる。それらが窒息されて、あるいは教会に反する、あるいは教会に対して想像上のものであるこのようなものが流入する。それらからは、淫婦に対する熱情そして配偶者に対する凍結(凍るような寒さ)以外に何らかのものははね返ってこない。一つの主体の中に同時に〔存在する〕二つのそれらのものから、このような制御されていない嫉妬の火が流れ出る。

 [3] 復讐への内部の欲望である第二の原因に関しては、これらは結婚愛の流入をまったく妨げ、それを吸収し、またそれと天界のものであるその快さをのみ込み、地獄のものである復讐の快さに変え、またこれに密接に結びついた決心は妻へ向けてである。

 大気(雰囲気)の有害が、周囲の地域の毒性の発散物からそこに満たされていることは、外観からもまた、副次的な原因である。

原典講読『結婚愛』376

(1)原文

376. (xi.) Quod apud quosdam non sit aliqua zelotypia, etiam ex variis causis. Causae nullius zelotypiae, et cessantis zelotypiae, sunt plures. Nulla zelotypia est imprimis illis, qui amorem conjugialem non pluris faciunt quam scortatorium, et simul inglorii sunt, nauci pendentes nominis famam; hi non absimiles sunt uxoratis lenonibus. Nulla zelotypia est quoque illis, qui illam rejecerunt ex confirmatione quod infestet animum, quodque in vanum custodiatur uxor, et quod si custoditur, incitetur, et quod ideo satius sit oculos occludere, et ne quidem per foramen clavis in janua immittere illos, ne aliquid visualiter detegatur: aliqui rejecerunt illam ex calumnia imposita nomini zelotypiae, cogitantes quod vir qui vir nihil timeat; aliqui adacti sunt ad rejiciendum illam, ne res domesticae pessumdentur, tum ne in forensia vituperia incidat, si uxor libidinis, cujus rea est, argueretur. Praeterea zelotypia abscedit in nullam apud illos, qui uxoribus concedunt licentiam propter defectum potentiae; propter procreationem liberorum haereditatis causa; tum apud aliquos propter quaestus; et sic porro. Dantur etiam conjugia scortatoria, in quibus ex mutuo consensu utrique datur veneris licentia, et tamen facie civili sibi obviant.

 

(2)直訳

376. (xi.) Quod apud quosdam non sit aliqua zelotypia, etiam ex variis causis.― 376.(xi.) Quod apud quosdam non sit aliqua zelotypia, etiam ex variis causis. (11) ある者のもとに何らかの嫉妬はないこと、さらにまたいろいろな理由から。

Causae nullius zelotypiae, et cessantis zelotypiae, sunt plures. 何の理由もない、嫉妬の、また嫉妬のやめることの〔理由〕、多くのものがある。

Nulla zelotypia est imprimis illis, qui amorem conjugialem non pluris faciunt quam scortatorium, et simul inglorii sunt, nauci pendentes nominis famam; 何も嫉妬がない、特に彼らに、その者は結婚愛を淫行のもの〔愛〕よりも多数のものにしない、また同時に名前の評判を評価することに価値のない者、無名の者である。

hi non absimiles sunt uxoratis lenonibus. これらの者は結婚した(妻を持つ者)ポン引き(ひも)に似てなくもない。

Nulla zelotypia est quoque illis, qui illam rejecerunt ex confirmatione quod infestet animum, quodque in vanum custodiatur uxor, et quod si custoditur, incitetur, et quod ideo satius sit oculos occludere, et ne quidem per foramen clavis in janua immittere illos, ne aliquid visualiter detegatur: 彼らにもまた嫉妬は何もない、その者はそれを確信から捨てる、アニムス(心)悩ませること、そして無益に妻を守ること、またもし守られるなら、刺激されること、またそれゆえより適切である(望ましい)目を閉じこと、また決して、扉の中の鍵の穴を通してそれを入れないこと(=覗かない)。何らかのものを視覚によってあばかれないように。

aliqui rejecerunt illam ex calumnia imposita nomini zelotypiae, cogitantes quod vir qui vir nihil timeat; ある者はそれを嫉妬の名前を言われる(呼ばれる)ことのつけられる中傷から捨てる(退ける)、男〔である〕ことを考えている者、その者は男は何も恐れない。

aliqui adacti sunt ad rejiciendum illam, ne res domesticae pessumdentur, tum ne in forensia vituperia incidat, si uxor libidinis, cujus rea est, argueretur. ある者はそれを捨てることへ向けて追い立てられる(強いられる)(adigo)、家庭の事柄が破壊されないように、なおまた公共の中で侮辱を起こる、もし、情欲の妻が、その罪の(reus)ある、非難される。

Praeterea zelotypia abscedit in nullam apud illos, qui uxoribus concedunt licentiam propter defectum potentiae; さらに、彼らのもとで嫉妬は何でもない(重要でない)ものの中に去っている、その者は妻に自由(放縦)を許す(認める)、性的能力の不足のために。

propter procreationem liberorum haereditatis causa; 相続する子どもの生殖の理由ために。

tum apud aliquos propter quaestus; なおまた、ある者のもとで利得のために。

et sic porro. 等々(またこのようにさらに)

Dantur etiam conjugia scortatoria, in quibus ex mutuo consensu utrique datur veneris licentia, et tamen facie civili sibi obviant. 淫行の結婚もまたある、それらの中で相互の同意から両方の者が色情の自由(放縦)が与えられている、それでも顔で市民にふさわしく(礼儀正しく)自分自身に出会う。

 

(3)訳文

 376.(11) ある者に何らかの嫉妬はないこと、いろいろな理由からもまた。

 嫉妬のない理由、また嫉妬のやめる理由に、多くのものがある。

 嫉妬が特に彼らに何もない、その者は結婚愛を淫行愛よりも多数のものにしない、また同時に名前の評判を評価することに価値がなく、無名の者である。これらの者は結婚したポン引き(ひも)に似てなくもない。

 確信から嫉妬を捨てる者にもない、〔その確信とは嫉妬が〕心を悩ませること、そして妻を守ることが無益であり、またもし守られるなら、〔かえって〕刺激され、またそれゆえ、目を閉じて、決して、扉の中の鍵の穴を通して何らかのものを視覚によってあばかないように覗かないことがより適切であることである。ある者は、男は何も恐れないことから男であると考えて、嫉妬を嫉妬と呼ばれることの中傷から捨てる。ある者は、家庭の事柄が破壊されないように、なおまた、もし、罪のある情欲の妻が非難されるなら、公共の中で侮辱を起こらないように、嫉妬を捨てることへ向けて追い立てられる。

 さらに、性的能力の不足のために妻に自由(放縦)を許す者のもとで嫉妬は重要でないものに、相続する子どもを生殖する理由ために、なおまた、ある者のもとで利得などのために、〔捨て〕去っている。

 淫行の結婚もあり、それらの中で相互の同意から両方の者が色情の自由(放縦)が与えられいて、それでも市民にふさわしい(礼儀正しい)顔で互いに会っている。