(1)原文
370. Ex his quidem illustratum est, qualis est ignis zelotypicus, in quem exardescit amor conjugialis polygamicus, quod sit in iram et vindictam; in iram apud mansuetos, et in vindictam apud immansuetos; et hoc fit, quia amor illorum est naturalis, et non participat ex spirituali; hoc consequitur ex demonstratis in capite De Polygamia, ex his ibi, Quod Polygamia sit Lascivia (n. 345); et Quod Polygamus, quamdiu manet Polygamus, sit naturalis, et non fieri possit spiritualis (n. 347). Alius vero est ignis zelotypicus apud monogamos naturales; horum amor non ita accenditur contra feminas, sed contra violatores; contra hos fit ira, et contra illas frigus: aliter apud polygamos, quorum zelotypiae ignis etiam flagrat oestro vindictae: hoc inter causas etiam est, quod pellices et uxores polygamorum post mortem quoad plurem partem manumittantur, et ad gynaecea non custodita, ad concinnandum varia, quae operarum muliebrium sunt, delegentur.
(2)直訳
370. Ex his quidem illustratum est, qualis est ignis zelotypicus, in quem exardescit amor conjugialis polygamicus, quod sit in iram et vindictam; 370.これらから実際に明らかにされる(説明される)、嫉妬の火がどのようなものであるか、その中で一夫多妻の結婚愛が燃え上がっている、怒りと復讐の中にあること。
in iram apud mansuetos, et in vindictam apud immansuetos; 怒りの中に、優しい(柔和な)者のもとで、また復讐の中に、残酷な(粗野な)者のもとで。
et hoc fit, quia amor illorum est naturalis, et non participat ex spirituali; またこのことが生じる、彼らの愛が自然的であるからである、また霊的なもの(から)あずからない(関係しない)。
hoc consequitur ex demonstratis in capite De Polygamia, ex his ibi, Quod Polygamia sit Lascivia (n. 345); このことは一夫多妻についての章の中の論証(証明)から生ずる(続く)、そこにこれらから、「一夫多妻は好色であること」(345番)。
et Quod Polygamus, quamdiu manet Polygamus, sit naturalis, et non fieri possit spiritualis (n. 347). また「一夫多妻者は、一夫多妻者にとどまるかぎり、自然的であること、また霊的になることができないこと」(347番)。
Alius vero est ignis zelotypicus apud monogamos naturales; けれども、自然的な一夫一婦者たちのもとの嫉妬の火は別の(他の)ものである。
horum amor non ita accenditur contra feminas, sed contra violatores; これらの者の愛は女に対してそのように火をつけられない、しかし、妨害者(強姦者)に対して。
contra hos fit ira, et contra illas frigus: 後者に対して怒りが生じる、また前者に対して冷淡が。
aliter apud polygamos, quorum zelotypiae ignis etiam flagrat oestro vindictae: 一夫多妻者たちのもとで異なる、それらの嫉妬の火は復讐の興奮でもまた燃え立つ。
hoc inter causas etiam est, quod pellices et uxores polygamorum post mortem quoad plurem partem manumittantur, et ad gynaecea non custodita, ad concinnandum varia, quae operarum muliebrium sunt, delegentur. このことが理由の間にもまたある、一夫多妻者のめかけと妻たちが、死後、多くの部分に関して解放される、また見張り番のない女性用の部屋へ向けて、いろいろなものを作ることへ向けて、それらは女の仕事である、追い払われること。
(3)訳文
370.これらから、一夫多妻の結婚愛が燃え上がっている嫉妬の火がどのようなものであるか、〔それが〕怒りと復讐の中にあることが確かに明らかにされるされる。柔和な者のもとで怒りの中に、また残酷な者のもとで復讐の中に〔ある〕。また、このことが生じる、彼らの愛が自然的であり、霊的なものにあずからないからである。このことは「一夫多妻について」の章の中の論証からいえる、そこのこれらから、「一夫多妻は好色であること」(345番)、また「一夫多妻者は、一夫多妻者にとどまるかぎり、自然的であること、また霊的になることができないこと」(347番)。
けれども、自然的な一夫一婦者のもとの嫉妬の火は別のものである。これらの者の愛は、女に対してそのように火をつけられない、しかし、妨害者に対して〔火をつけられる〕。後者に対して怒りが、また前者に対して冷淡が生じる。一夫多妻者たちのもとでは異なり、それらの嫉妬の火は復讐の興奮でもまた燃え立つ。このことが、一夫多妻者のめかけと妻たちが、死後、多くの部分に関して解放され、見張り番のない女性用の部屋へ、女の仕事であるいろいろなものを作ることへ追い払われることの理由でもある。