(1)原文
358. (i.) Quod zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans.― Quid zelotypia, non cognosci potest, nisi cognoscatur quid zelus; est enim zelotypia zelus amoris conjugialis. Quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans, est quia zelus est amoris, et amor est calor spiritualis, et hic in origine sua est sicut ignis. Quod primum attinet, quod zelus sit amoris, noscitur; non aliud intelligitur per zelare et agere ex zelo, quam vi amoris; sed quia cum existit, non apparet sicut amor, sed sicut inimicus et hostis, infensus et pugnans contra illum, qui amorem laedit, ideo etiam vocari potest defensor et tutor amoris; omnis enim amor talis est, ut erumpat in indignationem et iracundiam, imo in furorem, dum ex suis jucundis excutitur: quare si amor, imprimis regnans, tangitur, fit emotio animi; et si tactus ille laedit, fit excandescentia: ex quibus videri potest, quod zelus non sit summus gradus amoris, sed quod sit flagrans amor. Amor unius et correspondens alterius, sunt sicut duo confoederati; at cum amor unius insurgit contra amorem alterius, fiunt sicut hostes; causa est, quia amor est esse vitae hominis, quare qui impugnat amorem, impugnat ipsam vitam; et fit tunc status excandescentiae contra impugnatorem, sicut status cujusvis hominis, quem alter aggreditur occidere. Talis excandescentia est cuivis amori, etiam summe pacifico, ut manifeste videtur ex gallinis, anseribus, avibus omnis generis, quod absque timore insurgant contra illos, ac involent illis, qui laedunt pullos, aut auferunt escas: quod quibusdam bestiis sit iracundia, ac feris furor, si infestantur catuli, aut aufertur praeda, notum est. Quod amor dicatur flagrare sicut ignis, est quia amor non aliud est, quam calor spiritualis, oriundus ex igne solis angelici, qui est purus amor: quod amor sit calor sicut ex igne, patet manifeste ex calore corporum viventium, qui non aliunde est, quam ex amore illorum; tum quod homines incalescant et inflammentur secundum amoris exaltationes. Ex his patet, quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans.
(2)直訳
358. (i.) Quod zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans.― 358.(1) 本質的に見られた熱意は燃える愛の火のようであること。
Quid zelotypia, non cognosci potest, nisi cognoscatur quid zelus; 何が嫉妬か、知られることができない、何が熱意か認められないなら。
est enim zelotypia zelus amoris conjugialis. というのは、嫉妬は結婚愛の熱意であるから。
Quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans, est quia zelus est amoris, et amor est calor spiritualis, et hic in origine sua est sicut ignis. 熱意は燃える愛の火のようであること、熱意は愛のものであるからである、また愛は霊的な熱である、またこれはその起源の中で火のようである。
Quod primum attinet, quod zelus sit amoris, noscitur; 最初のものについては、熱意が愛のものであることが、知られていること。
non aliud intelligitur per zelare et agere ex zelo, quam vi amoris; 嫉妬することまた熱意から行動することによって何らかのものは意味されない、愛の力で〔そうする〕以外に。
sed quia cum existit, non apparet sicut amor, sed sicut inimicus et hostis, infensus et pugnans contra illum, qui amorem laedit, ideo etiam vocari potest defensor et tutor amoris; しかし、存在するようになるとき、愛のように現われないので、しかし、敵意ある者や敵のように、それに対して悩ますまた戦う、その者は愛を損なう、それゆえ、愛の防護者や守護者と呼ばれる。
omnis enim amor talis est, ut erumpat in indignationem et iracundiam, imo in furorem, dum ex suis jucundis excutitur: というのは、すべての愛はこのようなものであるから、憤りと怒りの状態の中に突破するような、それどころか激怒の中に、その快いものから追い払われる(振り払われる)時。
quare si amor, imprimis regnans, tangitur, fit emotio animi; それゆえ、もし愛が、特に支配〔愛〕が、触れられるなら、アニムスに騒動(動揺)を生じる。
et si tactus ille laedit, fit excandescentia: またもし触れてそれが損なうなら、憤りが生じる。
ex quibus videri potest, quod zelus non sit summus gradus amoris, sed quod sit flagrans amor. それらから見られることができる、熱意は愛の最高の段階〔のもの〕ではないこと、しかし燃える愛であること。
Amor unius et correspondens alterius, sunt sicut duo confoederati; 一人の愛と調和する(対応する)もう一人のものの〔愛〕は、二人の同盟する者のようである。
at cum amor unius insurgit contra amorem alterius, fiunt sicut hostes; しかし、一人の者の愛がもう一人の者の愛に対して立ち上がる(背く)とき、敵のようになる。
causa est, quia amor est esse vitae hominis, quare qui impugnat amorem, impugnat ipsam vitam; 理由がある、愛は人間のいのちのエッセであるからである、それゆえ、愛を攻撃する者は、いのちそのものを攻撃する。
et fit tunc status excandescentiae contra impugnatorem, sicut status cujusvis hominis, quem alter aggreditur occidere. また、その時、攻撃に対する憤りの状態が生じる、人間のそれぞれの状態のように、その者を他の者が殺すことをしようとする。
Talis excandescentia est cuivis amori, etiam summe pacifico, ut manifeste videtur ex gallinis, anseribus, avibus omnis generis, quod absque timore insurgant contra illos, ac involent illis, qui laedunt pullos, aut auferunt escas: このような憤りがそれぞれの愛にある、最高に穏やかなもの〔愛〕にもまた、すべての種類のめんどり、ガチョウ、鳥からはっきりと見られるように、恐れなしにそれらに対して立ち上がる、そしてそれらに飛びかかる、それらはひなを損なう(害する)、または食い物(えじき)を取り去る。
quod quibusdam bestiis sit iracundia, ac feris furor, si infestantur catuli, aut aufertur praeda, notum est. ある獣に怒りの状態があること、そして野獣に激怒〔がある〕、もし子が攻撃される(悩まされる)、または食い物(えじき)が取り去られるなら、よく知られている。
Quod amor dicatur flagrare sicut ignis, est quia amor non aliud est, quam calor spiritualis, oriundus ex igne solis angelici, qui est purus amor: 愛が火のように燃え立つことが言われることは、愛が他のものではないからである、霊的な熱以外の、天使の太陽の火から起こる、それは純粋な愛である。
quod amor sit calor sicut ex igne, patet manifeste ex calore corporum viventium, qui non aliunde est, quam ex amore illorum; 愛は火からのような熱であること、生きている身体の熱からはっきりと明らかである、それは他のところからではない、それら☆の愛から以外の。
☆ 「それら」とは何でしょうか? 直前の複数は「身体」ですが、「身体の愛」は私にとってやや意味不明です。
tum quod homines incalescant et inflammentur secundum amoris exaltationes. なおまた、人間は愛の高揚(高ぶり)にしたがって熱くなる、また燃え上がらせられる(興奮させられる)こと。
Ex his patet, quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans. これらから明らかである、熱意が燃える愛の火のようであること。
(3)訳文
358.(1) 本質的に見られた熱意は燃える愛の火のようであること。
何が熱意か認められないなら、何が嫉妬か知られることができない。というのは、嫉妬は結婚愛の熱意であるから。
熱意は燃える愛の火のようであることは、熱意は愛のものであり、愛は霊的な熱であり、これはその起源の中で火のようであるからである。
最初のものについては、熱意が愛のものであることが知られている。嫉妬することまた熱意から行動することによって、愛の力で〔そうする〕以外に何も意味されない。しかし、存在するようになるとき、愛のように現われず、しかし、敵意ある者や敵のように現われるので、愛を損なう者に対して攻撃し、戦う者は、それゆえ、愛の防護者や守護者と呼ばれる。というのは、すべての愛は、その快いものから追い払われる時、憤りと怒りの状態の中へ、それどころか激怒の中へ突破するようなものであるから。それゆえ、もし愛が、特に支配愛が、触れられるなら、アニムス(心)に動揺を生じる。またもし触れて、それが害するなら、憤りが生じる。それらから、熱意は愛の最高の段階〔のもの〕ではない、しかし燃える愛であることが見られることができる。
一方の愛と調和するもう一方の愛は、二人の同盟する者のようである。しかし、一方の愛がもう一方の愛に対して立ち上がる(背く)とき、敵のようになる。その理由は、愛は人間のいのちのエッセであるからである、それゆえ、愛を攻撃する者は、いのちそのものを攻撃する。また、その時、攻撃に対する憤りの状態が生じる、ある者を他の者が殺そうとする人間のそれぞれの状態のように。
このような憤りがそれぞれの愛に、最高に穏やかなもの〔愛〕にもまたある、すべての種類のめんどり、ガチョウ、鳥からはっきりと見られるように――ひなを害する、または食い物(えじき)を取り去るそれらに対して恐れなしに立ち上がり、そしてそれらに飛びかかる。ある獣に怒りの状態、そして野獣に激怒があることがよく知られている、もし子が攻撃されるかまたは食い物(えじき)が取り去られるなら。
愛が火のように燃え立つことが言われるのは、愛が純粋な愛である天使の太陽の火から起こる霊的な熱以外の他のものではないからである。愛が火からのような熱であることは、生きている身体の熱から、それらの愛から以外の他のところからではないこと、なおまた、人間は愛の高ぶりにしたがって熱くなり、燃え上がることから、はっきりと明らかである。。
これらから、熱意が燃える愛の火のようであることが明らかである。