(1)原文
355. Alterum Memorabile.―
Quondam cum prospexi in mundum spirituum, vidi in quodam prato viros indutos vestibus similibus, quibus homines mundi; ex quo cognovi, quod nuper e mundo advenerint. Accessi ad illos, et steti ad latus, ut auscultarem, quid inter se loquerentur. Loquebantur de caelo; et unus inter illos, qui aliquid de caelo novit, dixit, quod ibi sint mirabilia, quae nusquam ab aliquo credi possunt, nisi viderit; ut quod sint horti paradisiaci, palatia magnifica constructa architectonice quia ab ipsa arte, splendentia sicut ex auro, ante quae columnae ex argento, super quibus formae caelestes ex lapidibus pretiosis; et quoque Domus ex jaspide et sapphiro, ante quas porticus augusti per quos intrant angeli; ac intus in domibus decoramenta, quae neque arte, neque voce, exprimi possunt. [2] "Quod ipsos angelos attinet, sunt ex utroque sexu; sunt juvenes et mariti, et sunt virgines et uxores; virgines tam pulchrae, ut non detur instar talis pulchritudinis in mundo; at uxores adhuc pulchriores, quae apparent sicut genuinae effigies amoris caelestis; ac mariti illarum sicut effigies sapientiae caelestis; et omnes hi sunt adolescentes juvenes: et quod plus est, non scitur ibi quid alius amor sexus quam amor conjugialis: et quod miraturi estis, est maritis perpetua facultas delitiandi."
Novitii illi spiritus, cum audiverunt, quod non alius amor sexus ibi esset quam amor conjugialis, et quod illis perpetua facultas delitiandi esset, riserunt inter se, et dixerunt, "Loqueris incredibilia, talis facultas non dabilis est, narras forte fabulas."
[3] Sed tunc quidam angelus e caelo inopinato stetit in medio illorum, et dixit, "Audite me quaeso: sum angelus caeli, et cum uxore mea vixi nunc mille annis, et per illos in simili flore aetatis, in quo vos me hic videtis; est mihi hoc ex amore conjugiali cum uxore mea: et possum asseverare, quod mihi perpetua illa facultas fuerit et sit; et quia percipio quod vos credatis hoc non dabile esse, loquar de hac re cum vobis ex rationibus secundum lucem intellectus vestri. Non scitis aliquid de statu primaevo hominis, qui a vobis vocatur status integritatis; in illo statu fuerunt omnia interiora mentis aperta usque ad Dominum, et inde illa in conjugio amoris et sapientiae, seu boni et veri; et quia bonum amoris et verum sapientiae se perpetuo amant, et perpetuo volunt uniri; et cum aperta sunt interiora mentis, ille conjugialis spiritualis amor cum suo {1}perpetuo nisu libere defluit, et sistit illam facultatem. [4] Ipsa anima hominis, quia est in conjugio boni et veri, non modo in perpetuo nisu unitionis illius est, sed etiam in perpetuo nisu fructificationis et productionis suae similitudinis: et cum interiora hominis usque ab anima ex illo conjugio patula sunt, ac interiora continue spectant effectum in ultimis ut finem ut existant, inde perpetuus ille nisus fructificandi et producendi sui instar, qui est animae, fit corporis; et quia ultimum operationis animae in corpore apud duos conjuges est in ultima amoris ibi, et haec a statu animae pendent, patet unde est hoc perpetuum illis. [5] Quod etiam sit perpetua fructificatio, est quia universalis sphaera generandi et propagandi caelestia quae amoris sunt, et spiritualia quae sapientiae, et inde naturalia quae sunt prolum, procedit a Dominum, et implet universum caelum et universum mundum, et sphaera illa caelestis implet animas omnium hominum, et descendit per mentes illorum in corpus usque ad ultima ejus, et dat vim generandi: sed haec non potest dari aliis, quam apud quos patet transitus ab anima per mentis superiora et inferiora in corpus ad ejus ultima, quod fit apud illos, qui in statum primaevum creationis se patiuntur reduci a Domino. Asseverare possum, quod mihi nunc per mille annos nusquam defuerit facultas, nec vis, nec virtus, et quod prorsus non sciverim aliquid de diminutione virium, quoniam hae per continuum influxum sphaerae supradictae universalis continue novantur, et tunc quoque laetificant animum, et non contristant sicut apud illos, qui patiuntur jacturam illarum. [6] Praeterea amor vere conjugialis est prorsus sicut calor vernalis, ex cujus influxu omnia spirant ad germinationes et fructificationes; nec alius calor in caelo nostro est: quare apud conjuges ibi est vernum in perpetuo suo conatu, et hic perpetuus conatus est, a quo illa virtus est. Sed fructificationes apud nos in caelis, sunt aliae quam apud illos in terris; apud nos sunt fructificationes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri; uxor ex sapientia mariti recipit in se amorem ejus, et maritus ex amore ejus in uxore recipit in se sapientiam; imo uxor actualiter formatur in amorem sapientiae mariti, quod fit per receptiones propagationum animae ejus cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti amor; ita fit illa a virgine uxor, et similitudo; inde etiam amor cum intima sua amicitia apud uxorem, ac sapientia cum sua felicitate apud maritum perenniter crescit, et hoc in aeternum; hic est status angelorum caeli."
[7] Cum angelus haec loquutus est, aspexit illos qui nuper e mundo venerunt, et dixit illis, "Nostis quod vos dum in virtute amoris fuistis, amaveritis conjuges vestras, et quod post delitium averteritis vos: sed non nostis, quod nos in caelo non amemus conjuges ex virtute illa, sed quod virtus nobis sit ex amore, et quod quia perpetuo amamus conjuges, perpetuum nobis illud sit: quare si potestis invertere statum, potestis hoc comprehendere; annon qui perpetuo amat conjugem, tota mente et toto corpore amat illam? amor enim vertit omnia mentis et omnia corporis ad id quod amat; et quia id reciproce fit, conjungit illos ita ut fiant sicut unum." [8] Ulterius dixit, "Non loquar vobis de amore conjugiali a creatione insito masculis et feminis, et de inclinatione illorum ad legitimam conjunctionem, nec de facultate prolificandi in masculis, quae unum facit cum facultate multiplicandi sapientiam ex amore veri; et quod quantum homo amat sapientiam ex amore ejus, seu verum ex bono, tantum sit in amore vere conjugiali et in ejus comite virtute."
@1. perpetuo pro "perpetua"
(2)直訳
355. Alterum Memorabile.― 355.第二のメモラビリア――
Quondam cum prospexi in mundum spirituum, vidi in quodam prato viros indutos vestibus similibus, quibus homines mundi; かつて、私が霊たちの世界の中を眺めたとき、私はある草地の中に似ているいる衣服で着た男たちを見た、それ〔衣服〕によって世の人間たち。
ex quo cognovi, quod nuper e mundo advenerint. そのことから私は知った、近ごろ世から到着したこと。
Accessi ad illos, et steti ad latus, ut auscultarem, quid inter se loquerentur. 私は彼らに近づいた、また脇に立った、聞くために、何を自分たちの間で話しているか。
Loquebantur de caelo; 彼らは天界について話した。
et unus inter illos, qui aliquid de caelo novit, dixit, quod ibi sint mirabilia, quae nusquam ab aliquo credi possunt, nisi viderit; また彼らの間の一人が、その者は天界について何らかのものを知っていた、言った、そこに驚くべきものがあること、それらはある者により決して信じられることができない、見ないなら。
ut quod sint horti paradisiaci, palatia magnifica constructa architectonice quia ab ipsa arte, splendentia sicut ex auro, ante quae columnae ex argento, super quibus formae caelestes ex lapidibus pretiosis; 例えば、楽園のような庭園があること、巧みに建築された荘厳な宮殿、技術そのものから〔である〕ので、金からのように光り輝いて〔いる〕、その前に銀から〔できた〕柱、それらの上に宝石から〔できた〕天界の形。
et quoque Domus ex jaspide et sapphiro, ante quas porticus augusti per quos intrant angeli; そしてまた、碧玉と青玉から〔できた〕家、その前に堂々とした柱廊(アーケード)、それを通って天使たちが入る。
ac intus in domibus decoramenta, quae neque arte, neque voce, exprimi possunt. そして家の中に内部に装飾、それらは技術でもなく、言葉でもなく表現されることができる。
[2] "Quod ipsos angelos attinet, sunt ex utroque sexu; [2] 「天使そのものについては、両方の性からであること。
sunt juvenes et mariti, et sunt virgines et uxores; 若者と夫たちである、また処女(娘)と妻たちである。
virgines tam pulchrae, ut non detur instar talis pulchritudinis in mundo; 処女(娘)たちはこれほどに美しい、世の中にそのような美の似たもの(像、姿)が存在しないように。
at uxores adhuc pulchriores, quae apparent sicut genuinae effigies amoris caelestis; しかし、妻たちはなおさら美〔である〕、それは天界の愛の本物の似姿(像)のように見られる。
ac mariti illarum sicut effigies sapientiae caelestis; そして、彼女の夫たちは天界の知恵の似姿(像)のように。
et omnes hi sunt adolescentes juvenes: またすべてのこれらの者は青春期の若い者である。
et quod plus est, non scitur ibi quid alius amor sexus quam amor conjugialis: またさらにあること、そこに知られない、結婚愛以外の他の性愛が何か。
et quod miraturi estis, est maritis perpetua facultas delitiandi." またあなたがたが驚くこと、夫たちに絶え間のない(永続する)楽しむ能力がある。
Novitii illi spiritus, cum audiverunt, quod non alius amor sexus ibi esset quam amor conjugialis, et quod illis perpetua facultas delitiandi esset, riserunt inter se, et dixerunt, "Loqueris incredibilia, talis facultas non dabilis est, narras forte fabulas." それらの新しくやって来た(新参の)霊たちは、聞いたとき、そこに結婚愛以外の他の性愛が存在しないことを、また彼らに絶え間のない(永続する)楽しむ能力があることを、自分たちの間で(互いに)笑った(ほほえんだ)、また言った、「あなたは信じられないことを話す、このような能力はありえない、おそらく、あなたは作り話を語っている」。
[3] Sed tunc quidam angelus e caelo inopinato stetit in medio illorum, et dixit, "Audite me quaeso: [3] しかし、その時、天界からある天使が、不意に(突然)、彼らの真ん中に立った、また言った、「私〔言うこと〕を聞け、どうぞ(願わくば)。
sum angelus caeli, et cum uxore mea vixi nunc mille annis, et per illos in simili flore aetatis, in quo vos me hic videtis; 私は天界の天使である、また、私の妻と私は、今や、千年、生活した、またそれらの間(通して)、同様の花の年齢の中で〔生活した〕、その中で、あなたがたが私をここに見る。
est mihi hoc ex amore conjugiali cum uxore mea: このことは私に、私の妻との結婚愛からある。
et possum asseverare, quod mihi perpetua illa facultas fuerit et sit; また、私は断言することができる、私に絶え間のない(永続する)その能力があった、また、あること。
et quia percipio quod vos credatis hoc non dabile esse, loquar de hac re cum vobis ex rationibus secundum lucem intellectus vestri. また、私は知覚するので、あなたがたがこのことはあり得ないと信じていること、私はこの事柄についてあなたがたと話す(未来)、あなたがたの理解力の光にしたがって理性(論理的な推理力)から。
Non scitis aliquid de statu primaevo hominis, qui a vobis vocatur status integritatis; あなたがたは人間の初期の状態について何らかのものを知らない、それはあなたがたから完全な状態と呼ばれている。
in illo statu fuerunt omnia interiora mentis aperta usque ad Dominum, et inde illa in conjugio amoris et sapientiae, seu boni et veri; その状態の中で、心の内的なすべてのものは主にまでも開かれた、またここからそれは愛と知恵の、すなわち、善と真理の結婚の中に〔あった〕。
et quia bonum amoris et verum sapientiae se perpetuo amant, et perpetuo volunt uniri; また、愛の善と知恵の真理は互いに永続的に愛するので、また永続的に結合されることを欲する。
et cum aperta sunt interiora mentis, ille conjugialis spiritualis amor cum suo {1}perpetuo nisu libere defluit, et sistit illam facultatem. また、心の内的なものが開かれるとき、その霊的な結婚の性向はその永続的な努力(活動)とともに自由に流れ下る、またその能力をもたらす。
[4] Ipsa anima hominis, quia est in conjugio boni et veri, non modo in perpetuo nisu unitionis illius est, sed etiam in perpetuo nisu fructificationis et productionis suae similitudinis: [4] 人間の霊魂そのものは、善と真理の結婚の中にあるので、絶え間のないそれらの結合の努力(活動)の中にあるだけでなく、しかし、自分に似たものの結実(実を結ぶこと)と生産の努力(活動)の中に〔ある〕。
et cum interiora hominis usque ab anima ex illo conjugio patula sunt, ac interiora continue spectant effectum in ultimis ut finem ut existant, inde perpetuus ille nisus fructificandi et producendi sui instar, qui est animae, fit corporis; また、人間の内的なものが、霊魂からまでも、その結婚から開かれているとき、そして内的なものが最終的なものの中に結果に目を向けている、目的のように、存在するように、ここから、自分の似たもの(像)を結実する、また生産するその絶え間のない努力(活動)〔があり〕、それは霊魂のものである、身体のものになる。
et quia ultimum operationis animae in corpore apud duos conjuges est in ultima amoris ibi, et haec a statu animae pendent, patet unde est hoc perpetuum illis. また、二人の配偶者(夫婦)のものと身体の中の霊魂の最終的な働き(作用)は、そこに愛の最終的なものの中にあるので、またこれらは霊魂の状態からぶら下がる(依存する)、彼らのこの永続(性)がどこからであるか明らかである。