原典講読『結婚愛』340

(1)原文

340. (vii.) Quod genti Israeliticae, permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis. Dantur hodie, qui de institutione de conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, cogitant ambiguum, et apud se litigant ratione, opinantes, quod quia polygamica conjugia genti Israeliticae, et ejus regibus, ac Davidi et Salomoni, aperte permissa fuerunt, in se etiam forent permissibilia Christianis; sed illi non aliquid distincte sciunt de gente Israelitica et de Christiana, nec de ecclesiae externis et internis, neque de mutatione ecclesiae a Domino ab externa in internam; consequenter non aliquid ex interiori judicio de conjugiis. In genere tenendum est, quod homo natus sit naturalis ut fiat spiritualis, et quod quamdiu manet naturalis, sicut in nocte et sicut in somno de spiritualibus sit, et quod tunc ne quidem sciat discrimen inter hominem externum naturalem ac internum spiritualem. [2] Quod apud gentem Israeliticam non fuerit Ecclesia Christiana, notum est ex Verbo; exspectaverunt enim Messiam, sicut adhuc exspectant, qui illos super omnes gentes et populos in mundo, exaltaret; quare si illis dictum fuisset, et adhuc diceretur, quod regnum Messiae sit super caelos et inde super omnes gentes, illud retulissent inter nugas: inde erat, quod Christum seu Messiam, Dominum nostrum, dum in mundum advenit, non modo non agnoverint, sed etiam e mundo atrociter sustulerint. Ex his constat, quod apud illam gentem non fuerit Ecclesia Christiana, sicut nec hodie est; et illi apud quos non Ecclesia Christiana est, sunt naturales externi et interni; et his non obest polygamia, est enim illa inscripta naturali homini: hic enim de amore in conjugiis non alia percipit, quam quae libidinis sunt. Hoc intelligitur per haec a Domino,

 

Quod Moses ob duritiem cordis illorum permiserit dimittere uxores; sed quod ab initio non ita fuerit (Matth. xix. 8):

 

dicit quod Moses permiserit, ut sciatur quod non Dominus. [3] Quod autem Dominus docuerit internum spiritualem hominem, notum est ex praeceptis Ipsius, et ex abrogatione ritualium, quae solummodo pro usu inserviverunt naturali homini: ex praeceptis Ipsius de lavatione,

 

Quod sit purificatio interni hominis (Matth. xv. 1, [2,] 17-20; cap. xxiii. 25, 26; Marc. vii. 14-23):

De aulterio, quod sit cupiditas voluntatis (Matth. v. 28);

De dimissione uxorum, quod sit illicita; et de polygamia, quod sit legi Divinae non consentanea (Matth. xix. 3-9):

 

haec et plura quae interni et spiritualis hominis sunt, docuit Dominus, quia solus aperit interna mentium humanarum, ac facit illa spiritualia, et haec indit naturalibus, ut haec etiam spiritualem essentiam ducant; quod etiam fit, si Ipse aditur, ac vivitur secundum praecepta Ipsius, quae in summa sunt, credere in Ipsum, ac fugere mala quia diaboli sunt et a diabolo, tum facere bona, quia Domini sunt et a Domino, et haec et illa facere sicut a se, et simul credere, quod fiant a Domino per illum. [4] Ipsa causa, quod solus Dominus aperiat internum spiritualem hominem, ac indat hunc externo naturali homini, est, quia omnis homo naturaliter cogitat, et naturaliter agit, et ideo non potest aliquid spirituale percipere, et illud in suo naturali recipere, nisi Deus Humanum Naturale assumserit, et hoc etiam Divinum fecerit. Ex his nunc constat veritas, quod genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non fuit Ecclesia Christiana.

 

(2)直訳

340. (vii.) Quod genti Israeliticae, permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis.― 340.(7) イスラエル民族に多くの妻をめとることが許されたことは、それら(民族)もとにキリスト教会がなかったからである、またここから真の結婚愛もありえなかった――

Dantur hodie, qui de institutione de conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, cogitant ambiguum, et apud se litigant ratione, opinantes, quod quia polygamica conjugia genti Israeliticae, et ejus regibus, ac Davidi et Salomoni, aperte permissa fuerunt, in se etiam forent permissibilia Christianis; 今日、存在する、一夫一婦の結婚についての制度について、すなわち一人の女との一人の男の、確かでない(疑わしい)ものを考える、また自分自身のもとで論拠を争う、信念を抱いて、一夫多妻の結婚がイスラエル民族に、またその王たちに、そしてダビデとソロモンに、公然と許されていた、本質的にキリスト教とにもまた許されたこと。

sed illi non aliquid distincte sciunt de gente Israelitica et de Christiana, nec de ecclesiae externis et internis, neque de mutatione ecclesiae a Domino ab externa in internam; しかし、彼らは何らかのものを区別して(明確に)らなかった、イスラエル民族についてとキリスト教徒について、外なる教会と内なるもの〔教会〕についても〔知ら〕ない、主による教会の変化についても〔知ら〕ない、外なるものから内なるものの中へ。

consequenter non aliquid ex interiori judicio de conjugiis. したがって、何らかのものを〔知ら〕ない、結婚について内なる判断から。

In genere tenendum est, quod homo natus sit naturalis ut fiat spiritualis, et quod quamdiu manet naturalis, sicut in nocte et sicut in somno de spiritualibus sit, et quod tunc ne quidem sciat discrimen inter hominem externum naturalem ac internum spiritualem. 一般的に(全般的に)、把握(理解)すべきである☆、人間は霊的になるために自然的なものに生まれていること、また自然的なものにとどまるかぎり、霊的なものについて夜の中に〔いる〕よう、また眠りの中に〔いる〕ようであること、またその時、決して知らないこと、外なる自然的な人間そして内なる霊的なもの〔人間〕の間の相違を。

tendoは「保つ」ですが、tenendum est quodで「(心に)保つべきである」から「把握(理解)すべきである」という意味になります。

[2] Quod apud gentem Israeliticam non fuerit Ecclesia Christiana, notum est ex Verbo; [2] イスラエル民族のもとにキリスト教会がなかったことは、みことばからよく知られている。

exspectaverunt enim Messiam, sicut adhuc exspectant, qui illos super omnes gentes et populos in mundo, exaltaret; というのは、彼らはメシアを期待したから、今でも期待しているように、その者は彼らを世の中のすべての民族また人々の上に、上げる(高める)ら。

quare si illis dictum fuisset, et adhuc diceretur, quod regnum Messiae sit super caelos et inde super omnes gentes, illud retulissent inter nugas: それゆえ、もし、彼らに言われてしまっていたなら、また今でも言われる、メシアの王国が天界の上にあること、またここからすべての民族の上に、そのことをたわごと(ばかげたこと)の間に置いた(refero)であろう。

inde erat, quod Christum seu Messiam, Dominum nostrum, dum in mundum advenit, non modo non agnoverint, sed etiam e mundo atrociter sustulerint. ここからであった、キリスト、すなわち、私たちの主、メシアが、世の中に来た時、認めなかっただけでなく、しかし、世からもまた残虐に取り除いた(tollo)

Ex his constat, quod apud illam gentem non fuerit Ecclesia Christiana, sicut nec hodie est; これらから明らかである、その民族のもとにキリスト教会がなかったこと、今日もないように。

et illi apud quos non Ecclesia Christiana est, sunt naturales externi et interni; また、彼らは、その者のもとにキリスト教会がない、外なるまた内なる自然的なものである。

et his non obest polygamia, est enim illa inscripta naturali homini: またこれらの者に一夫多妻は障害(害)とならない、というのは、それは自然的な人間に刻み込まれているからである。

hic enim de amore in conjugiis non alia percipit, quam quae libidinis sunt. というのは、これ〔自然的な人間〕は結婚の中の愛について他のものを知覚しないから、情欲のものであるもの以外に。

Hoc intelligitur per haec a Domino, このことが主によりこれらによって意味される、

Quod Moses ob duritiem cordis illorum permiserit dimittere uxores; モーセは彼らの心のかたくなさ(固さ)のために妻を追い出す(離縁する)ことを許した。

sed quod ab initio non ita fuerit (Matth. xix. 8): しかし、初めからそのようではなかったこと(マタイ19:8)

dicit quod Moses permiserit, ut sciatur quod non Dominus. 言った、モーセが許したこと、主でないことが知られるために。

[3] Quod autem Dominus docuerit internum spiritualem hominem, notum est ex praeceptis Ipsius, et ex abrogatione ritualium, quae solummodo pro usu inserviverunt naturali homini: [3] けれども、主は内なる霊的な人を教えたことが、その方の戒め(教え)らよく知られている、また儀式の廃止から、それは単に自然的な人に仕える(役立つ)役立ちのためのもの。

ex praeceptis Ipsius de lavatione, 洗うことについてその方の戒め(教え)から、

Quod sit purificatio interni hominis (Matth. xv. 1, [2,] 17-20; cap. xxiii. 25, 26; Marc. vii. 14-23): 内なる人の清めること(浄化)あること(マタイ15:2, 17-2023:25, 26、マルコ7:14-23)

De aulterio, quod sit cupiditas voluntatis (Matth. v. 28); 姦淫について、意志の欲望であること(マタイ5:28)

De dimissione uxorum, quod sit illicita; 妻を追い出す(離縁する)ことについて、許されないこと。

et de polygamia, quod sit legi Divinae non consentanea (Matth. xix. 3-9): また一夫多妻について、神的な律法に一致しないこと(マタイ19:3-9)

haec et plura quae interni et spiritualis hominis sunt, docuit Dominus, quia solus aperit interna mentium humanarum, ac facit illa spiritualia, et haec indit naturalibus, ut haec etiam spiritualem essentiam ducant; これらや多くのことを、それらは内なるまた霊的な人のものである、主は教えた、〔主〕おひとりが人間の心の内なるものを開くからである、そしてそれを霊的なものにする、またこれらを自然的なもので着せる、これらもまた霊的な本質を得るために。

quod etiam fit, si Ipse aditur, ac vivitur secundum praecepta Ipsius, quae in summa sunt, credere in Ipsum, ac fugere mala quia diaboli sunt et a diabolo, tum facere bona, quia Domini sunt et a Domino, et haec et illa facere sicut a se, et simul credere, quod fiant a Domino per illum. そのこともまた生じる、もし、その方が近づけられるなら、そしてその方の戒め(教え)したがって生かされるなら、それら〔教え〕は要約して~である、その方を信じること、そして悪を悪魔のもの、悪魔からのものであるので避けること、なおまた、善を行なうこと、主のもの、主からのものであるので、またこれらやそれらを自分自身からのように行なうこと、また同時に信じること、主から彼を通して行なっていること☆。

『真のキリスト教』3番参照。

[4] Ipsa causa, quod solus Dominus aperiat internum spiritualem hominem, ac indat hunc externo naturali homini, est, quia omnis homo naturaliter cogitat, et naturaliter agit, et ideo non potest aliquid spirituale percipere, et illud in suo naturali recipere, nisi Deus Humanum Naturale assumserit, et hoc etiam Divinum fecerit. [4] 理由そのものは、主おひとりが内なる霊的な人を開くこと、そしてこれに外なる自然的な人を着せる、~である、すべての人間は自然的に考える、また自然的に行動する、またそれゆえ、霊的なものを何も知覚することができないからである、またそれをその自然的なものの中に受け入れること、神が自然的な人間性をとらなかったなら、またこれもまた神的なものにする。

Ex his nunc constat veritas, quod genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non fuit Ecclesia Christiana. これらから今や〝真理〟が明らかである、イスラエル民族に多くの妻をめとることが許されたこと、それら(民族)もとにキリスト教会がなかったからである。

 

(3)訳文

 340.(7) イスラエル民族に多くの妻をめとることが許されたのは、それら(民族)もとにキリスト教会がなかった、またここから真の結婚愛もありえなかったからである。

 今日、一夫一婦の、すなわち、一人の女との一人の男の、結婚制度について、疑わしく考え、また一夫多妻の結婚がイスラエル民族に、またその王たちに、そしてダビデとソロモンに、公然と許されており、本質的にキリスト教とにもまた許されたという信念を抱いて、自分自身のもとで〔その〕論拠を争う者が存在する。しかし、彼らは、イスラエル民族とキリスト教徒について、外なる教会と内なる教会についても、外なるものから内なるものへの主による教会の変化についても何も明確なものを知らなかった。したがって、結婚について内なる判断から何も知らない。

 一般的に人間は霊的になるために自然的なものに生まれていること、また自然的なものにとどまるかぎり、霊的なものについて夜の中に、また眠りの中にいるようであり、その時外なる自然的な人と内なる霊的な人の間の相違を、決して知らないことを把握すべきである。

[2] イスラエル民族のもとにキリスト教会がなかったことは、みことばからよく知られている。というのは、彼らは世の中のすべての民族また人々の上に自分たちを高めるメシアを、今でも期待しているように、期待したからら。それゆえ、もし、彼らに、メシアの王国が天界の上に、またここからすべての民族の上にあることが言われ、また今でも言われたなら、そのことをたわごととしたであろ――ここから、キリスト、すなわち、私たちの主、メシアが、世の中に来た時、〔その方を〕認めなかっただけでなく、世からもまた残虐に取り除いた。

 これらから、その民族のもとに、今日もないように,キリスト教会がなかったことが明らかである。また、(その者のもとに)キリスト教会がない者は、外なるまた内なる自然的なものである。またこれらの者に一夫多妻はとならない、というのは、それは自然的な人に刻み込まれているからである。というのは、自然的な人は結婚の中の愛について、情欲のものであるものしか知覚しないから。

 このことが、主により、これらによって意味される、

 

 モーセは彼らの心のかたくなさのために妻を離縁することを許した。しかし、初めからそのようではなかった(マタイ19:8)

 

 モーセが許した、と言ったのは、〔許したのは〕主でないことが知られるためである。

 [3] けれども、主は内なる霊的な人を教えたことが、その方の教えから、また単に自然的な人に仕える役立ちのための儀式の廃止からよく知られている――洗うことについてその方の教えからは、

 

〔それは〕内なる人を清めることである(マタイ15:2, 17-2023:25, 26、マルコ7:14-23)。姦淫について、意志の欲望である(マタイ5:28)。妻を離縁することについて、これは許されない。また一夫多妻について、神的な律法に一致しない(マタイ19:3-9)

 

主は内なるまた霊的な人のものであるこれらや多くのことを教えた、〔主〕おひとりが人間の心の内なるものを開き、そしてそれを霊的なものにし、またこれらを自然的なものを着せる、これら〔自然的なもの〕もまた霊的な本質を得るためである。もし、その方に近き、そしてその方の教えにしたがって生きるなら、このこともまた生じる、その教えは要約すれば、その方を信じること、そして悪を悪魔のもの、悪魔からのものであるので避けること、なおまた、主のもの、主からのものであるので善を行なうこと、またこれらやそれらを自分自身からのように行なうこと、また同時に信じること、主から彼を通して行なっていることである。

[4] 主おひとりが内なる霊的な人を開き、そしてこれに外なる自然的な人を着せる理由そのものは、すべての人間は自然的に考え、自然的に行動するので、それゆえ、神が自然的な人間性をとられ、これもまた神的なものにされなかったなら、霊的なものを何も知覚することが、またそれをその自然的なものの中に受け入れることができなかったからである。

 これらから今や、イスラエル民族に多くの妻をめとることが許されたのは、それら(民族)もとにキリスト教会がなかったからであるという〝真理〟が明らかである。

コメントを残す