原典講読『結婚愛』333

(1)原文

333. (i.) Quod nisi cum una uxore non dari queat amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia; et talis mentium conjunctio, ut sint una caro. Quod amor vere conjugialis hodie tam rarus sit, ut communiter sit ignotus, supra aliquoties indigitatum est; quod tamen actualiter detur, in suo capite, et post illud per vices in sequentibus, demonstratum factum est. Alioquin quis non scit, quod detur talis amor, qui omnes alios amores excellentia et amaenitate superscandit, adeo ut omnes amores respectu ejus sint parvi? quod excedat amorem sui, amorem mundi, imo amorem vitae, experientiae testantur. Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, se prosternunt super genua, illam quasi deam adorant, et sicut vilissimi servi beneplacitis ejus se submittunt? indicium, quod ille amor excedat amorem sui. Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, nihili pendunt opes, imo gazas, si possiderent, et quoque qui prodigunt illas? indicium, quod ille amor excedat amorem mundi. Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, ipsam vitam suam pro vili aestimant, et discupiunt mori, nisi paciscatur se voto illorum? hoc quoque testantur plures rivalium dimicationes usque ad necem; indicium, quod ille amor excedat amorem vitae. Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, ex negatione amentes facti sunt? [2] Quis non ex hoc inchoamento illius amoris apud plures, potest rationaliter concludere, quod amor ille ex sua essentia ut supremus dominetur super omnem alium amorem, et quod anima hominis tunc in illo sit, ac spondeat sibi cum optata et rogata beatitudines aeternas; quis videre potest, si quaversum disquirat, aliam causam, quam quod addixerit animam suam et cor suum ad unam? nam si amasio, dum in illo statu est, optio daretur eligendi ex universo sexu dignissimam, opulentissimam, et formosissimam, nonne despiceret optionem, et adhaereret electae? cor enim ejus est ad unicam illam. Haec dicta sunt, ut agnoscatis, quod amor conjugialis talis supereminentiae detur, et quod detur dum una e sexu unice amatur. Quis intellectus, qui rationes in nexu elimata acie intuetur, non potest inde deducere, quod si amator ab anima seu ab intimis constanter persistit in amore ad illam, consequeretur aeternas illas beatitudines, quas sibi ante consensum spopondit, et in consensu spondet? Quod etiam consequatur illas, si adeat Dominum, et ab Ipso vivat veram religionem, supra ostensum est. Quis alius a superiori intrat vitam hominis, et gaudia caelestia interna indit, et in consequentia transfert; et eo plus, dum etiam simul constantem virtutem donat? Quod talis amor non detur, nec dabilis, quia non apud se, ac apud hunc et illum est, non valet consequentia.

 

(2)直訳

333. (i.) Quod nisi cum una uxore non dari queat amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia; et talis mentium conjunctio, ut sint una caro.― 333.(1) 一人の妻とでないなら真の結婚愛は存在することができないこと、したがって、真の結婚の友情、信頼、能力、そしてこのような心の結合もない、二つのものが一つの肉であるような――

Quod amor vere conjugialis hodie tam rarus sit, ut communiter sit ignotus, supra aliquoties indigitatum est; 今日、真の結婚愛がこれほどにまれであること、全般的に(一般的に)知られていないこと、上に数回(たびたび)、示された。

quod tamen actualiter detur, in suo capite, et post illud per vices in sequentibus, demonstratum factum est. それでもなお、実際に存在すること、その章の中に、またその後、時々、続くものの中で、証明されて示された。

Alioquin quis non scit, quod detur talis amor, qui omnes alios amores excellentia et amaenitate superscandit, adeo ut omnes amores respectu ejus sint parvi? そうでなければ、だれが知らないか? そのような愛が存在すること、それは他のすべての愛を卓越と楽しさがまさっている、これほどに、すべての愛をその観点からは(ついては)、取るに足らない(つまらない)ものである。

quod excedat amorem sui, amorem mundi, imo amorem vitae, experientiae testantur. 自己(への)愛を、世俗愛(世への愛)を、それどころか、いのちへの愛を越えている(まさる)ことを、経験が証言する。

Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, se prosternunt super genua, illam quasi deam adorant, et sicut vilissimi servi beneplacitis ejus se submittunt? いなかったか、またいないか? その者は婚約者の中の(として)の願望と懇願のために、自分自身をひざの上にひれ伏す(=ひざまずく)、彼女をあたかも女神かのように崇拝する、またその気にいることに最も卑しい奴隷のように自分自身を服従させる。

indicium, quod ille amor excedat amorem sui. しるし(証拠)〔である〕、その愛が自己への愛を越えている(まさる)こと。

Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, nihili pendunt opes, imo gazas, si possiderent, et quoque qui prodigunt illas? いなかったか、またいないか? その者は婚約者の中の(として)の願望と懇願のために、財産を無価値なものとみなす、それどころか、宝物を、もし所有するなら、そしてまたその者はそれらを浪費する。

indicium, quod ille amor excedat amorem mundi. しるし(証拠)〔である〕、その愛が世への愛を越えている(まさる)こと。

Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, ipsam vitam suam pro vili aestimant, et discupiunt mori, nisi paciscatur se voto illorum? いなかったか、またいないか? その者は婚約者の中の(として)の願望と懇願のために、自分のいのちそのものを価値のない(つまらない)ものとして判断する、また死で激しく欲する、彼らの願い(誓い)に(それ自体に約束される)約束しないなら。

hoc quoque testantur plures rivalium dimicationes usque ad necem; このこともまた証言する、争いの多くの競争相手が死までも。

indicium, quod ille amor excedat amorem vitae. しるし(証拠)〔である〕、その愛がいのちへの愛を越えている(まさる)こと。

Fueruntne et suntne, qui pro femina optata et rogata in sponsam, ex negatione amentes facti sunt? いなかったか、またいないか? その者は婚約者の中の(として)の願望と懇願のために、否定(拒否)から狂った者になった。

[2] Quis non ex hoc inchoamento illius amoris apud plures, potest rationaliter concludere, quod amor ille ex sua essentia ut supremus dominetur super omnem alium amorem, et quod anima hominis tunc in illo sit, ac spondeat sibi cum optata et rogata beatitudines aeternas; [2] だれが、多くの者のもとのその愛のこの始まりから、理性的に結論することができないか、その愛はその本質から他のすべての愛の上に最高のものとして支配すること、また人間の霊魂はその時、その中にある、そして永遠の至福の願いと懇願とともにそれ自体に誓約する。

quis videre potest, si quaversum disquirat, aliam causam, quam quod addixerit animam suam et cor suum ad unam? だれが見ることができないか? もしあらゆる方向へ尋ねる(調べる)なら、他の理由を、自分の霊魂と自分の心を一人(女)にささげること以外の。

nam si amasio, dum in illo statu est, optio daretur eligendi ex universo sexu dignissimam, opulentissimam, et formosissimam, nonne despiceret optionem, et adhaereret electae? なぜなら、愛する者が、その状態の中にいる時、選択権が全世界の〔異〕性から選ばれることが与えられている、最も価値ある、最も豊かな、また最も美しい、~ではないか? 選択権を見下す、また選んだ者にしがみつく。

cor enim ejus est ad unicam illam. というのは、彼の心は唯一のそれ(女)向けてであるから。

Haec dicta sunt, ut agnoscatis, quod amor conjugialis talis supereminentiae detur, et quod detur dum una e sexu unice amatur. これらが言われた、あなたがたが認めるためである、このような卓越した結婚愛が存在すること、また〔異〕性からの一人(女)愛される時、存在すること。

Quis intellectus, qui rationes in nexu elimata acie intuetur, non potest inde deducere, quod si amator ab anima seu ab intimis constanter persistit in amore ad illam, consequeretur aeternas illas beatitudines, quas sibi ante consensum spopondit, et in consensu spondet? だれが理解力で、その者は鋭い(洞察力のある)関連(関係)の中で推論を鋭く熟慮する、ここから導くことができない、もし、愛する者が霊魂から、すなわち、最内部のものから絶えず(変わることなく)彼女へ向けての愛の中に続ける(固執する)なら、永遠の彼女の至福が続く(達成される)、それらを自分自身に承諾の前に誓約する、また承諾の中で誓約する?

Quod etiam consequatur illas, si adeat Dominum, et ab Ipso vivat veram religionem, supra ostensum est. さらにまたそれらが達成されることが、もし、主に近づくなら、またその方から真の宗教を生きる、上に示されている。

Quis alius a superiori intrat vitam hominis, et gaudia caelestia interna indit, et in consequentia transfert; 〔主以外の〕他のだれが、上のものから人間のいのちを入るか、また内なる天界の楽しさを注ぐ、また帰結(結果)の中に移す。

et eo plus, dum etiam simul constantem virtutem donat? またそれにより多く、さらにまた同時に不変の力(能力)を与える時?。

Quod talis amor non detur, nec dabilis, quia non apud se, ac apud hunc et illum est, non valet consequentia. このような愛が存在しない、ありえもしないことは、自分自身のもとに、そしてこの者のまたその者のもとにないからである、〔この〕帰結(演繹)は効力がない。

 

(3)訳文

 333.(1) 一人の妻とでないなら真の結婚愛は存在することができない、したがって、真の結婚の友情、信頼、能力、そして二つのものが一つの肉であるようなそのような心の結合もないこと。

 今日、真の結婚愛がこれほどにまれであり、一般的に知られていないことは、前にたびたび示された。それでもなお、実際に存在することは、その章の中に、またその後、時々、続くものの中で、証明されて示された。

 そうでなければ、他のすべての愛に卓越と楽しさでまさっているそのような愛が存在すること、すべての愛については、取るに足らないものである〔とする〕ほどに、自己への愛に、世への愛に、それどころか、いのちへの愛にまさることを、経験が証言していることを、だれが知らないか?

 婚約者として女の願望と懇願のために、ひざまずき、彼女をあたかも女神かのように崇拝し、気に入られるために最も卑しい奴隷のように自分自身を服従させる者がいなかったか、またいないか? その愛が自己への愛にまさる証拠である。

 婚約者として女の願望と懇願のために、財産を、それどころか、もし所有するなら宝物を無価値なものとみなす、そしてまたそれらを浪費する者がいなかったか、またいないか? その愛が世への愛にまさる証拠である。

 婚約者として女の願望と懇願のために、自分のいのちそのものを価値のないものとして判断し、その誓いが約束されないなら、その願いを死で激しく欲する者がいなかったか、またいないか? このこともまた、死までも争う多くの競争相手が証言してる。その愛がいのちへの愛にまさる証拠である。

 婚約者として女の願望と懇願のために、〔その〕拒否から狂った者になった者がいなかったか、またいないか?

 [2] だれが、多くの者のもとのその愛のこの始まりから、理性的に結論することができないか――その愛はその本質から他のすべての愛の上に最高のものとして支配し、また人間の霊魂は、その時、その中にあり、そして永遠の至福の願いと懇願とともにそれを誓約することである。もし、あらゆる方向へ尋ねるなら、自分の霊魂と自分の心を一人(女)にささげること以外の他の理由を、だれが見ることができないか? なぜなら、愛する者が、全世界の最も価値ある、最も豊かな、また最も美しい〔異〕性から選ぶ選択権が与えられている、その状態の中にいる時、選択権を見下し、選んだ者にしがみつくのではないのか? というのは、彼の心は唯一の女へ向けてであるから。

 これらが言われたのは、このような卓越した結婚愛が存在すること、また〔異〕性からの一人(女)愛される時、存在することを、あなたがたが認めるためである。

 関連性の中で洞察力のある推論を鋭く熟慮するだれが理解力でここから導くことができないのか? もし、愛する者が霊魂から、すなわち、最内部のものから変わることなく彼女へ向けての愛に固執するなら、それらを自分自身に承諾の前に、また承諾の中で永遠の彼女の至福を達成させることを誓約することである。

さらにまた、もし、主に近づく、またその方から真の宗教を生きるなら、それらが達成されることが前に示されている。

 〔主以外の〕他のだれが、上から人間のいのちを入れ、内なる天界の楽しさを注ぎ、結果の中に移すのか、またそれにより多く、さらにまた同時に不変の力(能力)を与える時?

自分自身のもとに、そしてこの者のまたその者のもとにないから、このような愛が存在しない、ありえもしない、という帰結は効力がない。

原典講読『結婚愛』334

(1)原文

334. Quoniam amor vere conjugialis conjungit duorum animas et corda, ideo etiam unitus est cum amicitia et per hanc cum confidentia, et facit utramque conjugialem, quae ita eminent supra amicitias et confidentias alias, ut sicut [ille] amor est amor amorum, ita quoque illa amicitia est amicitia amicitiarum, similiter confidentia; quod etiam potentia, sunt plures causae, quarum aliquae in Altero Memorabili post hoc caput revelantur, ex qua perseveratio amoris illius sequitur. Quod per amorem vere conjugialem duo consortes fiant una caro, in peculiari capite (quod est a n. 156[secundo] ad 183) ostensum est.

 

(2)直訳

334. Quoniam amor vere conjugialis conjungit duorum animas et corda, ideo etiam unitus est cum amicitia et per hanc cum confidentia, et facit utramque conjugialem, quae ita eminent supra amicitias et confidentias alias, ut sicut [ille] amor est amor amorum, ita quoque illa amicitia est amicitia amicitiarum, similiter confidentia; 334.真の結婚愛は二人の霊魂と心が結合するので、それゆえ、友情と、またこれを通して信頼ともまた結ばれる、また両方のものを結婚への性向〔をもつもの〕につくる、それらはそのように他の友情と信頼の上に突出する(卓越する)、例えば、(その)愛が愛の愛であるように、そのようにまたその友情が友情の友情である、同様に信頼。

quod etiam potentia, sunt plures causae, quarum aliquae in Altero Memorabili post hoc caput revelantur, ex qua perseveratio amoris illius sequitur. 力もまた、多くの理由あるが、それらのあるものは、この章の後、第二のメモラビリアの中で示される、それ〔力〕からその愛の忍耐力が続く。

Quod per amorem vere conjugialem duo consortes fiant una caro, in peculiari capite (quod est a n. 156[secundo] ad 183) ostensum est. 真の結婚愛によって二人の配偶者が一つの肉をつくることは、特別の章〔本書第8章〕の中に示された(それは156bから183番まで)

 

(3)訳文

 334.真の結婚愛は二人の霊魂と心が結合するので、それゆえ、友情と、またこれを通して信頼とも結ばれ、また両方のものを結婚への性向〔をもつもの〕にする、それらは、(その)愛が、愛の愛、そのようにまたその友情が、友情の友情である、信頼も同様であるように、そのように他の友情と信頼の上に卓越している。力もまた、多くの理由あるが、それらのあるものは、この章の後の第二のメモラビリアの中で示されるが、それ〔力〕からその愛の忍耐力が続く。

 真の結婚愛によって二人の配偶者が一つの肉をつくることは、特別の章〔本書第8章〕の中に示された(それは156bから183番まで)

原典講読『結婚愛』335

(1)原文

335. (ii.) Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines caelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt. Dicuntur beatitudines caelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quia mens humana distincta est in tres regiones, quarum suprema vocatur caelestis, secunda spiritualis, et tertia naturalis; ac tres illae regiones apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, apertae stant, ac influxus sequitur ordine secundum aperturas: et quia amaenitates illius amoris in suprema regione eminentissimae sunt, percipiuntur illae ut beatitudines; et quia in media regione minus eminentes sunt, percipiuntur illae ut faustitates; et demum in infima regione, ut jucunditates; quod illae sint, percipiantur, et sentiantur, constat ex Memorabilibus, in quibus describuntur. [2] Quod omnes illae felicitates ab initio provisae sint illis, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia infinitas omnium beatitudinum in Domino est, et Ipse est Divinus amor, et amoris essentia est, ut velit omnia sua bona communicare alteri, quem amat; quare una cum homine creavit illum amorem, ac illi inscripsit facultatem recipiendi et percipiendi illa. Quis tam hebes et vecors ingenio est, ut non possit videre, quod aliquis amor sit, in quem a Domino illata sunt omnia beata, fausta, et jucunda, quae usquam inferri possunt.

 

(2)直訳

335. (ii.) Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines caelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt.― 335.(2) このように一人の妻とでないなら、天的な幸運の状態は存在することができなこと、霊的な至福、そして自然的な快感(満足感)、それらは初めから彼らに備えられた、その者は真の結婚愛の中にいる――

Dicuntur beatitudines caelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quia mens humana distincta est in tres regiones, quarum suprema vocatur caelestis, secunda spiritualis, et tertia naturalis; 天的な幸運、霊的な至福、また自然的な快感が言われる、人間の心が三つの領域の中に分かれているからである、それらの最高のものが天的なもの、第二のものが霊的なもの、また第三のものが自然的なものと呼ばれる。

ac tres illae regiones apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, apertae stant, ac influxus sequitur ordine secundum aperturas: そしてそれらの三つの領域が彼らのもとに、その者は真の結婚愛の中にいる、開かれている、そして流入が続いている、開かれたものにしたがって順に。

et quia amaenitates illius amoris in suprema regione eminentissimae sunt, percipiuntur illae ut beatitudines; またその愛の楽しさは最高の領域の中で最も卓越しているので、それらは幸運として知覚される。

et quia in media regione minus eminentes sunt, percipiuntur illae ut faustitates; また、中間の領域の中でより少なく卓越しているので、それらは至福として知覚される。

et demum in infima regione, ut jucunditates; また最後に、最も低い領域の中で、快感として。

quod illae sint, percipiantur, et sentiantur, constat ex Memorabilibus, in quibus describuntur. それらが存在し、知覚され、また感じられることは、メモラビリアから明らかである、それらの中に述べられている。

[2] Quod omnes illae felicitates ab initio provisae sint illis, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia infinitas omnium beatitudinum in Domino est, et Ipse est Divinus amor, et amoris essentia est, ut velit omnia sua bona communicare alteri, quem amat; [2] それらのすべての幸福が初めから彼らに備えられていることは、その者は真の結婚愛の中にいる、主の中に無限のすべての幸福があるからである、また、その方は神的な愛である、また愛の本質である、ご自分のすべての善を他の者に伝える(共有する☆)ことを欲すること、その者を愛する。

☆ここは「伝える」か「共有する」のどちらがよいか、むずかしいです、すなわち、「伝える」という行為をとるか、行為の結果の「共有する」こととするかです。

quare una cum homine creavit illum amorem, ac illi inscripsit facultatem recipiendi et percipiendi illa. それゆえ、人間と一緒に、その愛を創造した、そして彼にそれを受け入れ、また知覚する能力を刻み込んだ。

Quis tam hebes et vecors ingenio est, ut non possit videre, quod aliquis amor sit, in quem a Domino illata sunt omnia beata, fausta, et jucunda, quae usquam inferri possunt. だれにこれほどに鈍い(弱々しい)また気の狂った才能(知力)があるのか、見ることができないような、ある種の愛があること、その中に主からもたらされた(infero)、すべての幸運、幸福(幸せ)、また快さがある、それらは常にもたらされることができる。

 

(3)訳文

 335.(2) このように一人の妻とでないなら、天的な幸運、霊的な至福、そして自然的な快感の状態は存在することができないこと、それらは初めから真の結婚愛の中にいる者に備えられた〔ものである〕。

天的な幸運、霊的な至福、また自然的な快感が言われるのは、人間の心が三つの領域の中に分かれているからである、それらの最高のものが天的なもの、第二のものが霊的なもの、また第三のものが自然的なものと呼ばれる。そしてそれらの三つの領域が真の結婚愛の中にいる者のもとに開かれている、そして流入が、開かれたものにしたがって順に続いている。またその愛の楽しさは最高の領域の中で最も卓越しているので、それらは幸運として知覚される。また、中間の領域の中でそれほど卓越していないので、それらは至福として、また最後に、最も低い領域の中で、快感として知覚される。それらが存在し、知覚され、感じられることは、メモラビリアから明らかであり、それらの中に述べられている。

 [2] それらのすべての幸福が初めから真の結婚愛の中にいる者に備えられていることは、主の中に無限のすべての幸福があり、その方は神的な愛であり、また愛の本質は、ご自分のすべての善を愛する他の者に伝える(共有する)ことを欲することであるからである。それゆえ、人間と一緒にその愛を創造し、そして彼にそれを受け入れ、また知覚する能力を刻み込まれた。

 ある愛があり、その中に主からもたらされたすべての幸運、幸福、快さがあり、それらは常にもたらされることができることを見ることができないような、だれにこれほどに鈍いまた気の狂った知力があるのか〔そんなことはないだろう〕。