(1)原文
328. Post haec secessimus, ac iterum loquuti sumus de hac re; et dixi, quod discrimina illa non aliunde existant, quam "quia vos, qui in mundo spirituali estis, et inde spirituales, estis in substantialibus et non in materialibus, ac substantialia sunt initia materialium; vos estis in principiis et sic in singularibus, nos autem in principiatis et compositis; vos estis in particularibus, nos autem in communibus; et sicut communia non possunt intrare in particularia, ita nec possunt naturalia, quae sunt materialia, intrare in spiritualia quae sunt substantialia, prorsus sicut funis nauticus non potest intrare seu traduci per foramen acus netorii, aut sicut nervus non potest intrare seu induci in unam ex fibris ex quibus ille est, nec fibra in unam ex fibrillis ex quibus illa est: hoc etiam in mundo notum est, quare consensus eruditorum est, quod non detur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale. Haec nunc causa est, quod naturalis homo non possit cogitare illa quae spiritualis homo, et inde nec loqui illa; quare Paulus illa quae audivit ex tertio caelo, dicit ineffabilia. [2] Accedit, quod spiritualiter cogitare sit absque tempore et spatio cogitare, et quod naturaliter, sit cum tempore et spatio; adhaeret enim omni ideae cogitationis naturalis aliquid e tempore et spatio, non autem alicui ideae spirituali; causa est, quia spiritualis mundus non est in spatio et tempore, sicut mundus naturalis, sed est in duorum illorum apparentia: in hoc differunt etiam cogitationes et perceptiones. Quare vos potestis cogitare de Dei essentia et omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, quoniam cogitatis de Dei essentia ab aeterno absque tempore, et de Ipsius omnipraesentia absque spatio, et sic comprehenditis talia, quae ideas naturalis hominis transcendunt:"
[3] Et tunc narravi, quod semel cogitaverim de Dei essentia et omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, et quod quia nondum potui removere spatia et tempora ab ideis cogitationis meae, anxius factus sum, intravit enim idea naturae pro Deo; sed dictum mihi est, "Remove ideas spatii et temporis, et videbis." Et datum est removere, et vidi; et ab illo tempore potui cogitare Deum ab aeterno, et prorsus non naturam ab aeterno, quia Deus in omni tempore est absque tempore, et in omni spatio est absque spatio, natura autem in omni tempore est in tempore, et in omni spatio est in spatio; et natura cum suo tempore et spatio non potuit non inchoare et oriri, non autem Deus, qui est absque tempore et spatio; quare natura a Deo est, non ab aeterno, sed in tempore, hoc est, una cum suo tempore et simul spatio.
(2)直訳
328. Post haec secessimus, ac iterum loquuti sumus de hac re; 328.これらの後、私たちが去る前に、再び、私たちはこの事柄について話した。
et dixi, quod discrimina illa non aliunde existant, quam "quia vos, qui in mundo spirituali estis, et inde spirituales, estis in substantialibus et non in materialibus, ac substantialia sunt initia materialium; また私は言った、(「)それらの相違は別の源泉からではない、以外の、「☆霊界の中のあなたがたは、ここから霊的であり、実体的なものの中にいるので、また物質的ではない、そして実体は物質の始まりである。
☆ ここの引用符はその前に移動する方がよいと思えます。
vos estis in principiis et sic in singularibus, nos autem in principiatis et compositis; あなたがたは始まり(基本物質)の中にいる、またこのように個々のもの(特定のもの、限られたもの)の中に、けれども、私たちは(最初の原理からの)派生物の中にない、また合成物(いろいろな要素を含むもの)。
vos estis in particularibus, nos autem in communibus; あなたがたは個別のものの中にいる、けれども、私たちは共通の(全般的な)ものの中に。
et sicut communia non possunt intrare in particularia, ita nec possunt naturalia, quae sunt materialia, intrare in spiritualia quae sunt substantialia, prorsus sicut funis nauticus non potest intrare seu traduci per foramen acus netorii, aut sicut nervus non potest intrare seu induci in unam ex fibris ex quibus ille est, nec fibra in unam ex fibrillis ex quibus illa est: また共通の(全般的な)ものが個別のものの中に入ることができないように、そのように自然的なものはできない、それらは物質的なもの、霊的なものの中に入ること、それらは実体的なものである、まったく~のように、船のロープが入るまたは導かれることができない、裁縫の針の穴を通って、または~のように、神経が小繊維からの一つに引き入れられること、それらからそれが存在する。
hoc etiam in mundo notum est, quare consensus eruditorum est, quod non detur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale. ★このこともまた世の中でよく知られている、それゆえ、学者の同意〔事項〕である、霊的なものの中への自然的な流入は存在しないこと、しかし自然的なものの中への霊的な〔流入が存在する〕。
Haec nunc causa est, quod naturalis homo non possit cogitare illa quae spiritualis homo, et inde nec loqui illa; そこで(さて)、これらが理由である、自然的な人間がそれを考えることができないこと、それらを霊的な人間は〔考える〕、またここから、それを話すことも〔でき〕ない。
quare Paulus illa quae audivit ex tertio caelo, dicit ineffabilia. それゆえ、パウロはそれらを、それらは第三の天界から聞いた、言い表わせないものと呼んだ☆。
☆ 「コリントⅡ」12:4参照。
[2] Accedit, quod spiritualiter cogitare sit absque tempore et spatio cogitare, et quod naturaliter, sit cum tempore et spatio; [2] 追加の事実は☆、霊的に考えることは時間と空間なしに考えることである、また自然的に〔考える〕ことは時間と空間とともに。
☆ accredit quod~で「~という事実がある、追加の事実は~」の意味です。直訳は「~ことを加える」。
adhaeret enim omni ideae cogitationis naturalis aliquid e tempore et spatio, non autem alicui ideae spirituali; というのは、すべての自然的な思考の観念には時間と空間からの何らかのものがくっついているから、けれども、何らかの霊的な観念に〔くっついてい〕ない。
causa est, quia spiritualis mundus non est in spatio et tempore, sicut mundus naturalis, sed est in duorum illorum apparentia: 理由である、霊界は空間と時間の中にないので、自然界のように、しかし、それらの二つの外観の中にある。
in hoc differunt etiam cogitationes et perceptiones. この(ことの)中で☆思考と知覚もまた相違する。
☆ in hocだけではわかりづらいと思います。霊界と自然界の違いは、空間と時間が「ある、なし」であり、思考や知覚もその相違を前提としているので、当然、異なってくる、ということです。
Quare vos potestis cogitare de Dei essentia et omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, quoniam cogitatis de Dei essentia ab aeterno absque tempore, et de Ipsius omnipraesentia absque spatio, et sic comprehenditis talia, quae ideas naturalis hominis transcendunt:" それゆえ、あなたがたは永遠からの神の本質と遍在について考えることができる、すなわち、世の創造前の、あなたがたは時間なしの神の本質について考えるので、また空間なしにその方の遍在について、またこのようにあなたがたはこのようなものを把握する、それらは人間の自然的な観念を超えている」。
[3] Et tunc narravi, quod semel cogitaverim de Dei essentia et omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, et quod quia nondum potui removere spatia et tempora ab ideis cogitationis meae, anxius factus sum, intravit enim idea naturae pro Deo; [3] またその時、私は話した、かつて私が永遠からの神の本質と遍在について考えたこと、すなわち、世の創造の前の神について、また私の思考の観念から時間と空間をまだ取り除くことができなかったので、私は悩まされた(不安になった)こと、というのは、神の代わりに(として)自然の観念が入ったので。
sed dictum mihi est, "Remove ideas spatii et temporis, et videbis." しかし、私に言われた、「空間と時間の観念を取り除け、また(すると)あなたは見る」。
Et datum est removere, et vidi; また、取り除くことが与えられた、また私は見た。
et ab illo tempore potui cogitare Deum ab aeterno, et prorsus non naturam ab aeterno, quia Deus in omni tempore est absque tempore, et in omni spatio est absque spatio, natura autem in omni tempore est in tempore, et in omni spatio est in spatio; またその時から私は永遠からの神を考えることができた、また永遠からの自然ではまったくない、神はすべての時間の中に、時間なしに存在するからである、またすべての空間の中に、空間なしに、けれども、自然はすべての時間の中で、時間の中に存在する、またすべての空間の中で、空間の中に〔存在するからである〕。
et natura cum suo tempore et spatio non potuit non inchoare et oriri, non autem Deus, qui est absque tempore et spatio; また自然はその時間と空間とともに始まらないことができない、けれども、神は〔そうしたことは〕ない、その者は空間と時間なしである。
quare natura a Deo est, non ab aeterno, sed in tempore, hoc est, una cum suo tempore et simul spatio. それゆえ、自然は神から存在する、また永遠からでない、しかし、時間の中に、すなわち、その時間と一緒に、また空間と同時に。
(3)訳文
328.これらの後、私たちが去る前に、再び、私たちはこの事柄について話した。また私は言った、「それらの相違は霊界の中のあなたがたは、実体的なものの中にいるので、ここから霊的であり、別の源泉からではない、また物質的ではなく、そして実体は物質の始まりである。あなたがたは始まり(基本物質)の中に、またこのように個々のもの(特定のもの、限られたもの)の中にいる、けれども、私たちは(最初の原理からの)派生物の中に、また合成物(いろいろな要素を含むもの)の中にいない。あなたがたは個別のものの中にいる、けれども、私たちは共通の(全般的な)ものの中にいる。また共通の(全般的な)ものが個別のものの中に入ることができないように、そのように自然的なものはできない、それらは物質的なもの、霊的なものの中に入ること、それらは実体的なものである、まったく、船のロープが入るまたは導かれることができないような、裁縫の針の穴を通って、または、小繊維から神経から存在するのに、その一つに引き入れられることができないようなものである。★このこともまた世の中でよく知られている、それゆえ、霊的なものの中への自然的な流入は存在せず、自然的なものの中への霊的な流入が存在することは、学者の同意〔事項〕である。
そこで、これらが、自然的な人間が霊的な人間が考えるものを考えることも、ここから、それを話すこともできない理由である。それゆえ、パウロは、それらは第三の天界から聞いたそれらを言い表わせないものと呼んだ☆。
[2] 追加の事実は、霊的に考えることは時間と空間なしに、また自然的に考えることは時間と空間とともに考えることである。というのは、すべての自然的な思考の観念には時間と空間からの何らかのものが付着している、けれども、何らかの霊的な観念に付着していないから。その理由、霊界は自然界のように空間と時間の中になく、しかし、それらの二つの外観の中にあるからである――思考と知覚もまたこのことで相違している。
それゆえ、あなたがたは永遠からの神の本質と遍在について考えることができる、すなわち、世の創造前の、あなたがたは時間なしの神の本質について考えるので、また空間なしにその方の遍在について、またこのようにあなたがたは人間の自然的な観念を超えているようなものを把握する」。