原典講読『結婚愛』318

(1)原文

318. (i.) Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat a praecedente amore conjugiali. Est amor vere conjugialis sicut lanx, qua inclinationes ad conjugia iterata ponderantur; quantum amor conjugialis praecedens ad illum amorem accedit, tantum inclinatio ad iteratum conjugium recedit; at quantum amor praecedens recedit ab illo amore, tantum inclinatio ad alterum conjugium solet accedere: causa in propatulo est, quia amor conjugialis est in simili gradu conjunctio mentium, quae in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec tenet inclinationem sicut trutinam in bilance, et facit superpondium secundum veri amoris appropriationem: sed quia accessio ad hunc amorem raro hodie fit nisi ad aliquot passus, ideo scala superpondii inclinationis ut plurimum attollit se ad aequationem, et ex hac nutat et protendit ad alteram partem, hoc est, ad conjugium. [2] Contrarium est apud illos, quorum amor praecedens in conjugio priori ab amore vere conjugiali recessit; causa est, quia recessio ab illo in simili gradu est disjunctio mentium, quae etiam in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec intrat voluntatem ab alterius disjunctam, et facit inclinationem ad conjunctionem novam; pro qua cogitatio illata ab inclinatione voluntatis infert spem de unitiore, et sic jucundiore cohabitatione. [3] Quod inclinationes ad iterata conjugia trahant suum ortum ex statu praecedentis amoris, notum est, et quoque ratio hoc videt; amori enim vere conjugiali inest timor jacturae, et post jacturam dolor, et hic dolor et ille timor est in ipsis intimis mentium; inde est, quod quantum ex illo amore inest, tantum anima inclinet et voluntate et cogitatione, hoc est, intentione, ut sit in subjecto cum quo et in quo fuit; ex his sequitur, quod mens in libra teneatur ad alterum conjugium secundum gradum amoris in quo fuit in priori; ex hoc est, quod post mortem iidem reuniantur, ac similiter, ut in mundo, se mutuo ament: sed, ut supra dictum est, hodie est ille amor rarus, et sunt pauci, qui digito attingunt illum; et illi qui non attingunt, et plus qui ab illo procul recedunt, hi sicut cupiverunt separationem in vita consorte anteacta, quae frigida fuit, ita post mortem cupiunt conjunctionem cum alia seu alio. Sed de his et illis plura in sequentibus.

 

(2)直訳

318. (i.) Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat a praecedente amore conjugiali.― 318.(1) 配偶者の死後、再び結婚(生活)を結ぶことは、先行する結婚愛にかかっていること――

Est amor vere conjugialis sicut lanx, qua inclinationes ad conjugia iterata ponderantur; 真の結婚愛ははかりのようである、それによって繰り返された結婚への傾向がはかりにかけられる(計量される)

quantum amor conjugialis praecedens ad illum amorem accedit, tantum inclinatio ad iteratum conjugium recedit; どれだけ先行する愛がその愛へ近づいているか〔によって〕、それだけ繰り返された結婚への傾向が退く。

at quantum amor praecedens recedit ab illo amore, tantum inclinatio ad alterum conjugium solet accedere: しかし、どれだけ先行する愛がその愛から退くか〔によって〕、それだけもう一つの結婚への傾向が近づくことがよくある(常である)

causa in propatulo est, quia amor conjugialis est in simili gradu conjunctio mentium, quae in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec tenet inclinationem sicut trutinam in bilance, et facit superpondium secundum veri amoris appropriationem: 理由は公けの場所の中にある、結婚愛は心の結合と同様の段階の中にあるからである、それがある者の身体の生活の中に、もう一人の死の後に残る、またこれが傾向(傾き)を保つ(抑える)、天秤の中の針のように、重量でまさる(優勢)ようにする、真の愛を自分のものとすること(占有)したがって。

sed quia accessio ad hunc amorem raro hodie fit nisi ad aliquot passus, ideo scala superpondii inclinationis ut plurimum attollit se ad aequationem, et ex hac nutat et protendit ad alteram partem, hoc est, ad conjugium. しかし、この愛への接近は今日ではまれであるので、数歩でないなら、傾向の重量でまさる(優勢な)〔天秤ばかりの〕皿(=下がった皿)は、大部分は等しくすることへ向けてそれ自体を持ち上げるようにする、またここから他の側へ傾く、また向かう、すなわち、結婚へ。

[2] Contrarium est apud illos, quorum amor praecedens in conjugio priori ab amore vere conjugiali recessit; [2] 彼らのもとで正反対である、以前の結婚の中でその先行する愛が真の結婚愛から引き下がっていた。

causa est, quia recessio ab illo in simili gradu est disjunctio mentium, quae etiam in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec intrat voluntatem ab alterius disjunctam, et facit inclinationem ad conjunctionem novam; 理由がある、それからの離脱は、心の分離が同様の段階の中にあるからである、さらにまたそれはある者の身体の生活の中で、もう一人の死の後に残る、またこれが他の者との分離により意志に入る、また新しい結合への傾向をつくる。

pro qua cogitatio illata ab inclinatione voluntatis infert spem de unitiore, et sic jucundiore cohabitatione. 意志の傾向から引き起こす(infero) その思考のために、結合について希望をもたらす、またこのようにさらに快い同棲(一緒に住むこと)

[3] Quod inclinationes ad iterata conjugia trahant suum ortum ex statu praecedentis amoris, notum est, et quoque ratio hoc videt; [3] 繰り返された結婚への傾向がその起源を得ていること、先行する愛の状態から、よく知られている、そしてまた、理性でこのことが見られる。

amori enim vere conjugiali inest timor jacturae, et post jacturam dolor, et hic dolor et ille timor est in ipsis intimis mentium; というのは、真の結婚愛に失うことの恐れが内在するから、また失うことの後の悲しみが、またこの悲しみとその恐れが心の最内部そのものの中にある。

inde est, quod quantum ex illo amore inest, tantum anima inclinet et voluntate et cogitatione, hoc est, intentione, ut sit in subjecto cum quo et in quo fuit; ここからである、どれだけその愛から内在するか〔によって〕、それだけ霊魂は、意志と思考、すなわち、意図から傾く、主体(対象)の中にいるように、その者とともに、その者の中にいた。

すなわち、失われた主体(対象)、「故人」です。

ex his sequitur, quod mens in libra teneatur ad alterum conjugium secundum gradum amoris in quo fuit in priori; これらからいえる、心が天秤の中に(未決定に)保たれる、もう一つの結婚へ、以前の中でその中にあった愛の段階にしたがって。

ex hoc est, quod post mortem iidem reuniantur, ac similiter, ut in mundo, se mutuo ament: このことからである、死後、同じ者が再結合される、そして同様に、世の中でのように、互いに愛する。

sed, ut supra dictum est, hodie est ille amor rarus, et sunt pauci, qui digito attingunt illum; しかし、上に言われたように、今日、その愛はまれである、またわずかである、その者は指でそれを触れる。

et illi qui non attingunt, et plus qui ab illo procul recedunt, hi sicut cupiverunt separationem in vita consorte anteacta, quae frigida fuit, ita post mortem cupiunt conjunctionem cum alia seu alio. また彼らは、その者は触れない、またさらに、それ〔愛〕から遠く引き下がっている者は、これらの者は以前に過ごした共同の生活の中で分離を望んだように、それは冷淡であった、そのように他の者(女)または他の者(男)との結合を望む。

Sed de his et illis plura in sequentibus. しかし、これら〔後者〕とそれら〔前者〕について、多くのものが続くものの中で〔述べられる〕。

 

(3)訳文

 318.(1) 配偶者の死後、再び結婚(生活)を結ぶことは、先行する結婚愛にかかっていること――

 真の結婚愛は、それによって再婚への傾向が計量されるはかりのようである。先行する愛がその愛へ近づけば近づくほど、それだけ再婚への傾向が退く。しかし、先行する愛がその愛から退けば退くほど、それだけもう一つの結婚への傾向が近づくことが常である。理由ははっきりしている、結婚愛は心の結合と同様の段階の中にあるからである、それがある者の身体での生活の中に、もう一人の死の後に残る、またこれが傾きを抑え、天秤の中の針のように、真の愛を自分のものとすることしたがって、重量でまさるようにする。しかし、この愛への接近は数歩でないなら今日ではまれであるので、傾向の重量でまさる〔天秤ばかりの〕皿は、大部分は等しくすることへ向けてそれ自体を持ち上げるようにし、またここから他の側へ、すなわち、結婚へ傾き、向かう。

 [2] 以前の結婚の中でその先行する愛が真の結婚愛から引き下がっていた彼らのもとで正反対である。その理由は、それからの離脱は、心の分離が同様の段階の中にあるからである、さらにまたそれはある者の身体の生活の中で、もう一人の死の後に残り、またこれが他の者との分離により意志に入り、新しい結合への傾向をつくるからである。意志の傾向からもたらされるその思考のために、結合について、またこのようにさらに快い同棲(一緒に住むこと)の希望がもたらされる。

 [3] 再婚への傾向が、先行する愛の状態からその起源を得ていることは、よく知られており、理性もまたこのことを見る。というのは、真の結婚愛に失うことの恐れが、また失うことの後の悲しみが内在し、またこの悲しみとその恐れが心の最内部そのものの中にあるから。ここから、その愛から内在すればするほど、それだけ霊魂は、意志と思考、すなわち、意図から、その対象者の中に、その者とともに、その者の中にいたように傾く。これらから、以前にあった愛の段階にしたがって、心がもう一つの結婚へ天秤の中に保たれることがいえる。このことから、死後、同じ者が再結合され、そして同様に、世の中でのように、互いに愛する。しかし、前に言われたように、今日、その愛はまれであり、指でそれに触れる者はわずかである。また触れない者は、またさらに、その愛から遠く引き下がっている者は、以前に過ごした冷淡であった共同の生活の中で分離を望んだように、そのように他の者との結合を望む。

 しかし、それらについて、多くのものが続くものの中で〔述べられる〕。

コメントを残す