原典講読『結婚愛』 293(原文と直訳[2]まで)

(1)原文

293. His adjicientur duo Memorabilia; Primum hoc:

 

Quondam per fenestram spectavi ad orientem, et vidi septem mulieres sedentes super roseto ad quendam fontem, bibentes aquam. Intendi fortiter aciem oculi ad videndum quid facerent, ac intensio aciei oculi mei affecit illos: quare una ex illis nutu invitavit me; et ego exivi domo, et propere accessi; et cum aderam, urbane quaesivi undenam essent.

Et dixerunt, "Sumus uxores, et hic colloquimur de delitiis amoris conjugialis, et ex multa confirmatione concludimus, quod illae delitiae etiam sint delitiae sapientiae;"

Quod responsum ita oblectavit animum meum, ut viderer mihi in spiritu et inde in perceptione plus interius ac illustrius esse, quam alioquin prius; quare dixi ad illas, "Permittite vices interrogationis de amaenitatibus his," et annuerunt.

Et interrogavi, "Quomodo vos uxores scitis, quod delitiae amoris conjugialis sint eaedem cum delitiis sapientiae?"

[2] Et responderunt, "Hoc scimus ex correspondentia sapientiae apud maritos cum delitiis amoris conjugialis apud nos; nam delitiae hujus amoris apud nos se exaltant et diminuunt, ac prorsus se qualificant secundum sapientiam apud maritos nostros."

His auditis quaesivi, dicens, "Scio quod blandiloquia maritorum, ac hilaritates mentis illorum, afficiant vos, et quod vos toto pectore delitiemini ex illis; sed miror quod dicatis, quod sapientia illorum id efficiat; at dicite mihi, quid sapientia, et quae sapientia?"

[3] Ad haec uxores indignatae respondebant, "Putas quod nos non sciamus, quid sapientia et quae sapientia; cum tamen super illam apud maritos nostros continue reflectimus, et illam quotidie ex ore illorum discimus? nam nos uxores cogitamus de statu maritorum nostrorum a mane usque ad vesperam: vix in die intercedit horula intercalaris, seu in qua cogitatio intuitiva nostra ab illis plane recedit, seu est absens; vicissim mariti de nostro statu perparum aliquid in die cogitant: inde est, quod sciamus quae illorum sapientia delitiatur in nobis: vocant mariti sapientiam illam sapientiam spiritualem rationalem, ac spiritualem moralem; sapientiam spiritualem rationalem dicunt esse intellectus et cognitionum, ac sapientiam spiritualem moralem dicunt esse voluntatis et vitae; at ambas illas conjungunt et faciunt unam, et statuunt quod hujus sapientiae amaenitates e mentibus illorum transcribantur in delitias in pectoribus nostris, et a nostris in pectora illorum, et sic ad sapientiam originem suam, redeant."

[4] Et tunc quaesivi, num sciant aliquid plus "de sapientia maritorum delitiante in vobis."

Dixerunt, "Scimus; est sapientia spiritualis, et inde rationalis et moralis; sapientia spiritualis est agnoscere Dominum Salvatorem pro Deo caeli et terrae, et ab Ipso, quod fit per Verbum ac praedicationes inde, comparare sibi ecclesiae vera, unde spiritualis rationalitas; et ab Ipso vivere secundum illa, unde spiritualis moralitas; has duas vocant mariti sapientiam, quae in genere operatur amorem vere conjugialem. Audivimus ab illis etiam causam, quod per illam sapientiam aperiantur interiora mentis et inde corporis illorum, unde existit liber transitus a primis usque ad ultima pro vena amoris, ex cujus affluxu, sufficientia, et virtute, pendet et vivit amor conjugialis. Sapientia maritorum nostrorum spiritualis rationalis et moralis in specie quoad conjugium pro fine et scopo habet amare solam uxorem, et exuere omnem concupiscentiam ad alias: et quantum hoc fit, tantum exaltatur amor ille quoad gradum, ac perficitur quoad quale, et quoque tantum distinctius et exquisitius sentimus delitias in nobis correspondentes jucundis affectionum et amaenis cogitationum maritorum nostrorum."

[5] Postea quaesivi, num sciant quomodo fit communicatio;

Dixerunt, "In omni conjunctione per amorem erit actio, receptio, et reactio; status delitiosus amoris nostri est agens seu actio, status sapientiae maritorum est recipiens seu receptio, et quoque est reagens seu reactio secundum {1}receptionem, et haec reactio a nobis percipitur cum delitiis in pectore secundum statum jugiter expansum et praeparatum ad recipiendum illa, quae cum virtute apud maritos, ita quoque cum statu extremo amoris apud nos aliqua ratione cohaerent et inde procedunt." Porro dixerunt, "Cave ne per delitias, quas memoravimus, intelligas delitias illius amoris ultimas; de his nusquam aliquid loquimur, sed de delitiis pectoralibus nostris, quarum perpetua correspondentia est cum statu sapientiae maritorum nostrorum."

[6] Post haec apparuit e longinquo tanquam columba volans cum folio arboris in ore, sed sicut appropinquavit, loco columbae visus est puerulus cum charta in manu, et ad nos accedens illam mihi porrexit, et dixit, "Lege illam coram his virginibus fontis;" et legi haec; "Dic terricolis cum quibus es, quod detur amor vere conjugialis, cujus delitiae sunt myriades, de quibus vix aliquas adhuc novit orbis; at cognoscet, cum ecclesia se desponsat suo Domino, ac nubit."

Et tunc quaesivi, "Cur puer ille vocavit vos virgines fontis?"

Respondebant, "Vocamur virgines cum ad hunc fontem sedemus, quoniam sumus affectiones veritatum sapientiae maritorum nostrorum, et affectio veri vocatur virgo; fons etiam significat verum sapientiae, ac rosetum, super quo sedemus, delitias ejus."

[7] Tunc una ex septem illis, nectebat sertum ex rosis, et conspersit illud aqua fontis, ac posuit illud super pileo pueri circum capitellum ejus, et dixit, "Recipe delitias intelligentiae; scias quod pileus significet intelligentiam, ac sertum ex roseto hoc delitias." Ac puer his decoratus abiit, et e longinquo rursus visus est sicut columba volans, sed cum coronamento super capite.

@1. Prima editio: perceptionem, 〔このことは英訳書も指摘している〕

 

(2)直訳

293. His adjicientur duo Memorabilia; 293.これらに二つのメモラビリアが付け加えられる。

Primum hoc:― 第一のものはこれ――

 

Quondam per fenestram spectavi ad orientem, et vidi septem mulieres sedentes super roseto ad quendam fontem, bibentes aquam. かつて窓を通して私は東へ向かって眺めた、また七人の女を見た、ある泉に向かう(近くに)バラの花壇の上に座っている、水を飲んでいる。

Intendi fortiter aciem oculi ad videndum quid facerent, ac intensio aciei oculi mei affecit illos: 私は何を行なっているのか見るために強く鋭い視線(目)を向けた、そして私の鋭い視線(目)の強さが彼汝たち☆を働きかけた。

☆ ここにillos(それら())とありますが、illasではないかと思います。

quare una ex illis nutu invitavit me; それゆえ、彼女たちからのある者が身振りで私を招いた。

et ego exivi domo, et propere accessi; また、私は家を出た、また急いで近づいた。

et cum aderam, urbane quaesivi undenam essent. また近づいたとき、丁寧に、どこから来たのか質問した。

Et dixerunt, "Sumus uxores, et hic colloquimur de delitiis amoris conjugialis, et ex multa confirmatione concludimus, quod illae delitiae etiam sint delitiae sapientiae;" また言った、「私たちは妻たちである、また、ここに結婚愛の歓喜について会話している、また多くの確証(証拠)ら結論している、その歓喜はさらにまた知恵の歓喜でもあること」。

Quod responsum ita oblectavit animum meum, ut viderer mihi in spiritu et inde in perceptione plus interius ac illustrius esse, quam alioquin prius; 返答はそのように私のアニムスを喜ばせた、私に見られたように、霊の中に、またここから知覚の中に、さらに内部のものそして照らされたものであること、他の時に、前のものよりも。

quare dixi ad illas, "Permittite vices interrogationis de amaenitatibus his," et annuerunt. それゆえ、私は彼女たちに言った、「これらの楽しさについて質問の機会を(あなたがたは)許せ」、また同意した。

Et interrogavi, "Quomodo vos uxores scitis, quod delitiae amoris conjugialis sint eaedem cum delitiis sapientiae?" また、私は質問した、「どのように、あなたがた妻たちは知っているのか、結婚愛の歓喜が知恵の歓喜と同じであること?」

[2] Et responderunt, "Hoc scimus ex correspondentia sapientiae apud maritos cum delitiis amoris conjugialis apud nos; [2] また、答えた、「このこと私たちは知っている、夫のもとの知恵が私たちのもとの歓喜に対応〔すること〕から。

nam delitiae hujus amoris apud nos se exaltant et diminuunt, ac prorsus se qualificant secundum sapientiam apud maritos nostros." なぜなら、私たちのもとのこの愛の歓喜は、それ自体を高める、また少なくする(減らす)、そしてまったくそれ自体を私たちの夫のもとの知恵にしたがって性質を与えるからである。

His auditis quaesivi, dicens, "Scio quod blandiloquia maritorum, ac hilaritates mentis illorum, afficiant vos, et quod vos toto pectore delitiemini ex illis; これらで聞いて、私は質問した、言って、「私は知っている、夫たちの柔らかい会話(言葉)、そして彼らの心の快活さ(陽気)が、あなたがたを働きかける(影響を与える)こと、またあなたがたは胸全体で彼らから楽しむこと。

sed miror quod dicatis, quod sapientia illorum id efficiat; しかし、私はあなたがたの言うことに驚く(不思議に思う)、彼らの知恵がそれをひき起こす(つくる)と。

at dicite mihi, quid sapientia, et quae sapientia?" しかし、私に(あなたがたは)言え、何が知恵か、また何を知恵が〔行うか〕?」

原典講読『結婚愛』 293(直訳[3],[4])

[3] Ad haec uxores indignatae respondebant, "Putas quod nos non sciamus, quid sapientia et quae sapientia; [3] これらに妻たちは憤慨して、答えた、「あなたは思っている? 私たちが知らないこと、何が知恵か、また何を知恵が〔行うか〕。

cum tamen super illam apud maritos nostros continue reflectimus, et illam quotidie ex ore illorum discimus? そのときそれでも、夫たちのもとのそれらの上を(について)私たちは絶えず熟慮している、またそれらを、日々彼らの口から私たちは学んでいる。

nam nos uxores cogitamus de statu maritorum nostrorum a mane usque ad vesperam: なぜなら、私たち妻たちは私たちの夫たちの状態について朝から夕まで考えているからである。

vix in die intercedit horula intercalaris, seu in qua cogitatio intuitiva nostra ab illis plane recedit, seu est absens; 日の中で、差し込む数分(少しの時間)はほとんど介在しない(間に存在しない)、すなわち、その中で私たちの直覚的な思考が彼らからまったく去る(それる)すなわち、不在である。

vicissim mariti de nostro statu perparum aliquid in die cogitant: 逆に、夫たちは私たちの状態について、ほとんど何も考えていない、日中に。

inde est, quod sciamus quae illorum sapientia delitiatur in nobis: ここからである、私たちは知っていること、彼らの何の知恵を私たちの中で〔彼らが〕楽しんでいるか。

vocant mariti sapientiam illam sapientiam spiritualem rationalem, ac spiritualem moralem; 夫たちはその知恵を理性的な霊的な知恵と呼んでいる、そして道徳な霊的なもの〔知恵〕と。

sapientiam spiritualem rationalem dicunt esse intellectus et cognitionum, ac sapientiam spiritualem moralem dicunt esse voluntatis et vitae; 〔彼らは〕理性的な霊的な知恵を理解力のまた思考の存在と言う、そして道徳な霊的な知恵を意志のまた生活の存在と言う。

at ambas illas conjungunt et faciunt unam, et statuunt quod hujus sapientiae amaenitates e mentibus illorum transcribantur in delitias in pectoribus nostris, et a nostris in pectora illorum, et sic ad sapientiam originem suam, redeant." しかし、それら両方のものを〔一つのものとして〕考え、一つのものにする、また、また想定している(思う・決め込んでいる)この知恵の楽しいものが彼らの心から私たちの胸の中に歓喜の中に移され(転写される)、また私たちのもの〔心〕から彼らの胸の中に、またこのようにその知恵の起源へ、戻る」。

[4] Et tunc quaesivi, num sciant aliquid plus "de sapientia maritorum delitiante in vobis." [4] またその時、私は質問した、さらに何らかのものを知っているかどうか、「あなたがたの中で歓喜となる夫たちの知恵について」。

Dixerunt, "Scimus; 言った、「私たちは知っている。

est sapientia spiritualis, et inde rationalis et moralis; 霊的な知恵がある、またここから、理性的な、また道徳的な〔知恵がある〕。

sapientia spiritualis est agnoscere Dominum Salvatorem pro Deo caeli et terrae, et ab Ipso, quod fit per Verbum ac praedicationes inde, comparare sibi ecclesiae vera, unde spiritualis rationalitas; 霊的な知恵は救い主なる主を天地の神として認めることである、またその方から、みことば、そしてここからの説教によって生じること〔であるが〕、自分自身に教会の真理を得ること、そこから理性的な霊的なもの〔知恵〕を。

et ab Ipso vivere secundum illa, unde spiritualis moralitas; またその方からそれらにしたがって生活すること、そこから道徳的な霊的なもの〔知恵〕を。

has duas vocant mariti sapientiam, quae in genere operatur amorem vere conjugialem. これら二つのものを夫たちは知恵と呼ぶ、それらは全般的に結婚愛を生み出す(働く)

Audivimus ab illis etiam causam, quod per illam sapientiam aperiantur interiora mentis et inde corporis illorum, unde existit liber transitus a primis usque ad ultima pro vena amoris, ex cujus affluxu, sufficientia, et virtute, pendet et vivit amor conjugialis. 私たちは彼らから理由もまた聞いている、それらの知恵によって心の内的なものが開かれること、またここから彼らの身体のもの、そこから最初のものから最後のものまで自由な通行(移行)が存在するようになること、愛の水脈(静脈)のための(として)、その流れ込み、十分な数量、また力から、結婚愛は依存し(~しだいである)生きている。

Sapientia maritorum nostrorum spiritualis rationalis et moralis in specie quoad conjugium pro fine et scopo habet amare solam uxorem, et exuere omnem concupiscentiam ad alias: 私たちの夫たちの理性的な霊的な地は、また道徳的な、特に結婚に関して、目的また標的として妻だけを愛すること持っている、また他の者〔女〕へのすべての欲望を取り去ること。

et quantum hoc fit, tantum exaltatur amor ille quoad gradum, ac perficitur quoad quale, et quoque tantum distinctius et exquisitius sentimus delitias in nobis correspondentes jucundis affectionum et amaenis cogitationum maritorum nostrorum." またどれだけこのことが生じるか〔によって〕、それだけ程度に関してその愛が高められる、そして質に関して完全にされる(完成される)、そしてまたそれだけ私たちの中の明瞭なまた微妙な(鋭敏な)のを私たちは感じる、私たちの夫たちの情愛の快さと思考の楽しいものい対応したものを。

原典講読『結婚愛』 293(直訳[5]~[7]と訳文)

[5] Postea quaesivi, num sciant quomodo fit communicatio; [5] その後、私は質問した、どのように伝達が生じるか知っているかどうか。

Dixerunt, "In omni conjunctione per amorem erit actio, receptio, et reactio; 言った「愛を通してのすべての結合の中に、活動(作用)、受容、また反動(反作用)がある(未来)

status delitiosus amoris nostri est agens seu actio, status sapientiae maritorum est recipiens seu receptio, et quoque est reagens seu reactio secundum {1}receptionem, et haec reactio a nobis percipitur cum delitiis in pectore secundum statum jugiter expansum et praeparatum ad recipiendum illa, quae cum virtute apud maritos, ita quoque cum statu extremo amoris apud nos aliqua ratione cohaerent et inde procedunt." 私たちの愛の楽しい状態は働きかける力(作用因)たは活動(作用)であり、夫たちの知恵の状態は受け入れるものまたは受容である、そしてまた受容☆にしたがって反応することまたは反動(反作用)がある、またこの反動(反作用)は私たちから胸の中の歓喜とともに知覚される、その受け入れに向けて常に広がるまた用意する状態にしたがって、それらは夫たちのもとの力(精力)とともに、そのようにまた私たちのもとの愛の最外部の状態とともに、何らかの割合で(比例して)密着する、またここから発出する。

☆ ここは原文は「知覚」ですが、「受容」が正しいでしょう。「注」参照。

Porro dixerunt, "Cave ne per delitias, quas memoravimus, intelligas delitias illius amoris ultimas; さらに言った、「用心せよ、歓喜によって、それを私たちが話しに出している、あなたが最外部の(最終の)の歓喜を理解しないように。

de his nusquam aliquid loquimur, sed de delitiis pectoralibus nostris, quarum perpetua correspondentia est cum statu sapientiae maritorum nostrorum." これらについて決して何らかのものを私たちは話していない、しかし、私たちの胸の歓喜について、それらの永続的なものは私たちの夫の知恵の情愛に対応している。

[6] Post haec apparuit e longinquo tanquam columba volans cum folio arboris in ore, sed sicut appropinquavit, loco columbae visus est puerulus cum charta in manu, et ad nos accedens illam mihi porrexit, et dixit, "Lege illam coram his virginibus fontis;" [6] この後、遠方から口の中の木の葉とともに、あたかもハトが飛んでいるのが見られた(現われた)、しかし近づくに応じて、ハトに代わって手の中に紙とともに小さな少年が見られた、また私たちに近づいてそれ〔紙〕を私に差し出した、また言った、「それをこれら泉の処女たちの前で読め」。

et legi haec; また、私はこれらを読んだ。

"Dic terricolis cum quibus es, quod detur amor vere conjugialis, cujus delitiae sunt myriades, de quibus vix aliquas adhuc novit orbis; 「地上の住民に言え、その者たちとあなたはいる、結婚愛が存在すること、その歓喜は無数である、それらについてほとんど何らかのものは依然として地球(世界)知られていない。

at cognoscet, cum ecclesia se desponsat suo Domino, ac nubit." しかし、知る、教会がその主と婚約するとき、そして、結婚する」。

Et tunc quaesivi, "Cur puer ille vocavit vos virgines fontis?" またその時、私は質問した、「なぜ、その少年はあなたがたを泉の処女たちと呼んだのか?」

Respondebant, "Vocamur virgines cum ad hunc fontem sedemus, quoniam sumus affectiones veritatum sapientiae maritorum nostrorum, et affectio veri vocatur virgo; 答えた、「私たちはこの泉に座っているとき、処女と呼ばれる、私たちは私たちの夫の知恵の“真理”の情愛であるので、また真理の情愛は処女と呼ばれる」。

fons etiam significat verum sapientiae, ac rosetum, super quo sedemus, delitias ejus." 泉もまた知恵の真理を意味する、そしてバラの花壇は、その上に私たちは座っている、その歓喜を」。

[7] Tunc una ex septem illis, nectebat sertum ex rosis, et conspersit illud aqua fontis, ac posuit illud super pileo pueri circum capitellum ejus, et dixit, "Recipe delitias intelligentiae; [7] その時、彼女たちの七人からのある者が、バラからの花冠を編んだ、またそれを()泉の水を振りかけた、そしてそれを少年の帽子(頭飾り)の上に置いた、彼の小さな頭のまわりに、また、言った、「知恵の歓喜を受け取れ。

scias quod pileus significet intelligentiam, ac sertum ex roseto hoc delitias." あなたは知る(未来)、帽子(頭飾り)が知性を意味すること、そしてバラからの花冠がこの歓喜を」。

Ac puer his decoratus abiit, et e longinquo rursus visus est sicut columba volans, sed cum coronamento super capite. そして少年はこれらで飾られて立ち去った、また遠方から、再び、ハトが飛んでいるように見えた、しかし、頭の上に冠とともに(=被って)

@1. Prima editio: perceptionem, 1 初版はperceptionem 〔SS(アルフレッド・アクトンの英訳書)ではこれは文脈から見てreceptionemでのミスであろうとしている〕

 

(3)訳文

 293.これらに二つのメモラビリアが付け加えられる。第一のものはこれ――

 

 かつて窓を通して私は東へ向かって眺めた、また、ある泉の近くにバラの花壇の上に座って、水を飲んでいる七人の女を見た。

 私は何を行なっているのか見るために強く鋭い視線を向けた、そして私の鋭い視線の強さが彼汝たち☆1に働きかけた。それゆえ、彼女たちからのある者が身振りで私を招いた。また、私は家を出た、急いで近づいた。近づいたとき、丁寧に、どこから来たのか質問した。また(彼女たちは)言った、「私たちは妻たちである、また、ここに結婚愛の歓喜について会話している、また多くの確証(証拠)ら、その歓喜はさらにまた知恵の歓喜でもあることを結論している」。

 返答は、私に、霊の中に、またここから知覚の中に見られたように、さらに内部のものそして照らされたものであること、他の時に前のものよりも、そのように私のアニムスを喜ばせた。それゆえ、私は彼女たちに言った、「これらの楽しさについて質問の機会を許せ」、すると同意した。

 また、私は質問した、「結婚愛の歓喜が知恵の歓喜と同じであることを、どのように、あなたがた妻たちは知っているのか?」

 [2] また、答えた、「このこと私たちは、夫のもとの知恵が私たちのもとの歓喜に対応〔すること〕から知っている。なぜなら、私たちのもとのこの愛の歓喜は、それ自体を高め、また少なくし、そしてまったくそれ自体を私たちの夫のもとの知恵にしたがって性質を与えるからである」。

 これらを聞いて、私は質問て、「私は知っている、夫たちの柔らかい言葉が、そして彼らの心の快活さが、あなたがたに働きかけること、またあなたがたは胸全体で彼らから楽しむこと。しかし、私は、彼らの知恵がそれをひき起こす、とあなたがたの言うことを不思議に思う。しかし、私に(あなたがたは)、何が知恵か、また何を知恵が〔行うか〕言え」と言った。

 [3] これらに妻たちは憤慨して、答えた、「あなたは、私たちが、何が知恵か、また何を知恵が〔行うか〕知らない、と思っているのか? そのときそれでも、夫たちのもとのそれらについて私たちは絶えず熟慮している、またそれらを、日々、彼らの口から学んでいる。なぜなら、私たち妻たちは私たちの夫たちの状態について朝から夕まで考えているからである。一日の中で、差し込む数分(少しの時間)はほとんど間に存在しない、すなわち、その中で私たちの直覚的な思考が彼らからまったく去る(それる)すなわち、不在である〔時である〕。逆に、一日の中で、夫たちは私たちの状態について、ほとんど何も考えていない。ここから、私たちは、彼らの何の知恵を私たちの中で〔彼らが〕楽しんでいるか知っている。夫たちはその知恵を理性的な霊的な知恵、そして道徳な霊的な知恵と呼んでいる。〔彼らは〕理性的な霊的な知恵を理解力のまた思考の存在と言う、そして道徳な霊的な知恵を意志のまた生活の存在と言う。しかし、それら両方のものを〔一つのものとして〕考え、一つのものにする、また、またこの知恵の楽しいものが彼らの心から私たちの胸の中に歓喜の中に移され、また私たちのもの〔心〕から彼らの胸の中に、またこのようにその知恵の起源へ戻る、と想定している」。

 [4] またその時、私は質問した、「あなたがたの中で歓喜となる夫たちの知恵について」、さらに何らかのものを知っているかどうか。

 言った、「私たちは知っている。霊的な知恵があり、またここから、理性的な、また道徳的な知恵がある。霊的な知恵は救い主なる主を天地の神として認めること、またその方から、みことば、そしてここからの説教によって生じること〔であるが〕、自分自身に教会の真理を、そこから理性的な霊的なもの〔知恵〕を得ることである。またその方からそれらにしたがって生活すること、そこから道徳的な霊的なもの〔知恵〕を〔得ることである〕。これら二つのものを夫たちは知恵と呼ぶ、それらは全般的に結婚愛を生み出す(働く)

 私たちは彼らから理由もまた聞いている、それらの知恵によって心の内的なものが開かれること、またここから彼らの身体のもの、そこから最初のものから最後のものまで、愛の水脈のため(として) 自由な通行(移行)が存在するようになり、その流れ込み、十分な数量、また力から、結婚愛は依存し生きている。

 私たちの夫たちの理性的なまた道徳的な霊的な知恵は、特に結婚に関して、目的また標的として妻だけを愛すること、また他の者〔女〕へのすべての欲望を取り去ることを持っている。またこのことが生じれば生じるほど、それだけ程度に関してその愛が高められ、そして質に関して完全にされ、そしてまたそれだけ私たちの中の明瞭なまた鋭敏なものを私たちは、私たちの夫たちの情愛の快さと思考の楽しいものに対応したものを感じる」。

 [5] その後、私は、どのように伝達が生じるか知っているか質問した。

 言った「愛を通してのすべての結合の中に、活動(作用)、受容、また反動(反作用)がある(未来)。私たちの愛の楽しい状態は働きかける力(作用因)たは活動(作用)であり、夫たちの知恵の状態は受け入れるものまたは受容である、そしてまた受容☆2にしたがって反応することまたは反動(反作用)がある、またこの反動(反作用)は私たちから、その受け入れに向けて常に広がるまた用意する状態にしたがって、胸の中の歓喜とともに知覚される、それらは夫たちのもとの力(精力)とともに、そのようにまた私たちのもとの愛の最外部の状態とともに、何らかの割合で(比例して)密着し、またここから発出する」。

 さらに言った、「私たちが話しに出している歓喜によって、あなたが最外部の(最終の)の歓喜を理解しないように用心せよ。これらについて決して何らかのものを私たちは話していない、しかし、私たちの胸の歓喜について〔話している〕、それらの永続的なものは私たちの夫の知恵の情愛に対応している」。

 [6] この後、遠方から口の中の木の葉とともに、あたかも飛んでいるかのようなハトが現われ、しかし近づくに応じて、ハトに代わって手の中に紙とともに小さな少年が見られた、また私たちに近づいてその紙を私に差し出し、言った、「それを、これら泉の処女たちの前で読め」。また、私はこれらを読んだ。

「地上の住民に言え、その者たちとあなたはいるが、結婚愛が存在し、その歓喜は無数であり、それらについてほとんど何らかのものは依然として地球(世界)知られていない、しかし、教会がその主と婚約し、そして、結婚するとき、知ることを」。

 またその時、私は質問した、「なぜ、その少年はあなたがたを泉の処女たちと呼んだのか?」

 答えた、「私たちはこの泉に座っているとき、私たちは私たちの夫の知恵の“真理”の情愛であるので処女と呼ばれる、また真理の情愛は処女と呼ばれる。泉もまた知恵の真理を、そしてその上に私たちは座っているバラの花壇は、その歓喜を意味する」。

 [7] その時、彼女たちの七人からのある者が、バラからの花冠を編み、それに泉の水を振りかけた、そしてそれを少年の帽子(頭飾り)の上に彼の小さな頭のまわりに置いた、また、言った、「知恵の歓喜を受け取れ。あなたは、帽子(頭飾り)が知性を、そしてバラからの花冠がこの歓喜を意味することを知る(未来)」。

 そして少年はこれらで飾られて立ち去った、また遠方から、再び、ハトが飛んでいるように見えた、しかし、頭の上に冠を被っていた

 

☆1 ここにはillos(それら())とありますが、illas(彼女たち)ではないかと思います。

☆2 ここは、原文は「知覚」ですが、文脈から「受容」としました。

 

ここで旅行に出かけます(811)、それでこの講座を休みます、再開は11日の予定です。

原典講読『結婚愛』 294(原文と直訳[1])

(1)原文

294. Secundum Memorabile.

 

Post aliquot dies iterum vidi septem illas uxores in rosario, sed non in eodem in quo prius. Erat rosarium magnificum, cujus instar nusquam videram prius; erat rotundum, ac rosae ibi formabant sicut arcum irideum, rosae seu flores purpurei coloris circulum ejus extimum, ac aliae flavi aurei coloris interiorem proximum, ac intra hunc aliae cyanei coloris, ac intimum prasini seu nitentis viridis coloris; et intra irideum hoc rosarium erat parvulus lacus aquae limpidae. Septem illae uxores prius vocatae virgines fontis, sedentes ibi me visum in fenestra iterum vocabant ad se: et cum aderam dicebant, "Num usquam videris formosius super terra?"

Et dixi, "Nusquam;"

Et dicebant, quod tale momento creetur a Domino, et quod repraesentet aliquod novum in terra, nam omne creatum a Domino repraesentat; sed quid hoc, divina si potes; nos divinamus delitias amoris conjugialis.

[2] Hoc audito, dixi, "Quid delitiae amoris conjugialis, de quibus ex sapientia, et quoque facundia, tam multa prius loquutae estis? Postquam abivi a vobis, narravi sermonem vestrum uxoribus in nostra regione commorantibus; et dixi, quod instructus nunc sciam, 'quod vobis sint delitiae pectorales oriundae ex amore conjugiali vestro, quas maritis vestris secundum sapientiam illorum potestis communicare, et quod ideo maritos vestros oculis spiritus vestri continue a mane usque ad vesperam intueamini, ac studeatis flectere et perducere animos illorum ad sapiendum, propter finem ut delitias illas aucupemini: memoravi etiam quid per sapientiam intelligitis, quod sapientiam spiritualem rationalem et moralem; et quoad conjugium, ad amandum solam uxorem, et ad exuendum omnem concupiscentiam ad alias: sed ad haec uxores regionis nostrae respondebant cum risu, dicentes, 'Quid hoc; illa dicta sunt nauci: nos non scimus quid amor conjugialis; si aliquis est maritis, usque non aliquis est nobis: unde tunc ejus delitiae apud nos? imo ad delitias, quas vocatis ultimas, quandoque violenter renuimus, sunt enim nobis inamaenae, vix aliter quam violationes: imo non videbis, si attenderis, signum talis amoris in faciebus nostris: quare nugaris aut jocaris si cum septem illis uxoribus etiam tu dixeris, quod a mane usque ad vesperam cogitemus de maritis nostris, ac continue attendamus ad placita et lubita illorum, propter finem ut tales delitias captemus ex illis.' Haec a dictis illarum retinui, ut illa vobis referam, quoniam repugnant, et quoque plane contrariantur sermoni, quem juxta fontem a vobis audivi, et tam avide hausi, et quoque credidi."

[3] Ad haec responderunt uxores sedentes in rosario, "Amice, nescis sapientiam et prudentiam uxorum, quia viris illam prorsus abscondunt, et abscondunt illam non propter alium finem, quam ut amentur: est enim cuilibet viro, qui non spiritualiter, sed modo naturaliter rationalis et moralis est, frigus ad uxorem; hoc apud illum in intimis latet: hoc uxor sapiens et prudens exquisite et acute animadvertit, et tantum ex amore suo conjugiali celat, ac intrahit in pectus, et ibi recondit tam penitus, ut non minimum ejus appareat in facie, nec in sono, nec in gestu: causa est, quia quantum apparet, tantum frigus viri conjugiale effundit se ab intimis mentis ejus, ubi residet, in ultima ejus, ac inducit corpori totalem frigescentiam, et inde nisum separationis a toro et a cubiculo."

[4] Tunc quaesivi, "Unde tale frigus, quod vocatis frigus conjugiale?"

Responderunt, "Est ex insania illorum in spiritualibus; et omnis qui in spiritualibus insanit, friget intime ad uxorem, et calet intime ad meretrices: et quia amor conjugialis et amor scortatorius sunt sibi oppositi, sequitur quod amor conjugialis fiat frigus, dum amor scortatorius est calor: et vir, cum frigus apud illum regnat, non sustinet aliquem sensum amoris, et sic non aliquem afflatum ejus, ab uxore: quare uxor tam sapienter et prudenter illum celat, et quantum illum celat negando et renuendo, tantum vir ab influa sphaera meretricia refocillatur et reparatur; inde est, quod uxori talis viri non sint delitiae pectorales, quales sunt nobis, sed modo voluptates, quae a parte viri vocandae sunt voluptates insaniae, quia voluptates amoris scortatorii. [5] Omnis uxor casta amat suum maritum, etiam incastum: sed quia sapientia est unice recipiens amoris ejus, ideo uxor omnem operam impendit, ut insaniam ejus vertat in sapientiam, hoc est, ut non concupiscat alias praeter se; quod facit mille modis, maxime cavens, ne aliqui evestigentur a viro, nam probe scit, quod amor non possit cogi, sed quod insinuetur in libero: quare datum est mulieribus cognoscere ex visu, ex auditu, et ex tactu, omnem statum animi virorum suorum; at vicissim non datum est viris cognoscere ullum statum animi uxorum suarum. [6] Casta uxor potest aspicere virum austero vultu, alloqui illum aspera voce, et quoque irasci et rixari, et usque tamen in corde fovere blandum et tenerum amorem erga illum; sed quod iracundiae ac dissimulationes illae pro fine habeant sapientiam et inde receptionem amoris apud maritum, patet manifeste ex eo, quod momento possit reconciliari; praeterea sunt talia uxoribus media celandi amorem cordi ac medullis illarum insitum, propter causam, ne frigus conjugiale apud virum erumpat, et quoque caloris ejus scortatorii focum exstinguat, et sic a ligno virente faciat illum siccum stipitem."

[7] Postquam septem illae uxores haec et similia plura eloquutae sunt, venerunt mariti illarum cum botris in manibus, quorum aliqui erant saporis delicati, et aliqui saporis tetri; et dicebant uxores, "Cur etiam apportastis uvas malas seu labruscas?"

Respondebant mariti, "Quia percepimus in animabus nostris, cum quibus vestrae unitae sunt, quod cum viro isto loquutae sitis de amore vere conjugiali, quod ejus delitiae essent delitiae sapientiae, et quoque de amore scortatorio, quod ejus delitiae essent voluptates insaniae: hae sunt uvae tetri saporis seu labruscae, illae autem sunt uvae delicati saporis." Et confirmabant sermonem uxorum suarum; addentes, quod voluptates insaniae in externis appareant similes delitiis sapientiae, sed non in internis, "prorsus sicut uvae bonae et uvae malae quas apportavimus; est enim tam castis quam incastis similis sapientia in externis, sed prorsus dissimilis in internis."

[8] Post haec iterum venit puerulus cum membrana in manu, et mihi porrexit, dicens, "Lege;" et legi haec: "Scitote quod delitiae amoris conjugialis ascendant ad caelum supremum, ac se in via et ibi cum delitiis omnium amorum coelestium conjungant, et sic intrent suam felicitatem, quae in aeternum persistit; causa est, quia delitiae illius amoris sunt etiam delitiae sapientiae. Et quoque scitote, quod voluptates amoris scortatorii descendant usque ad infernum infimum, ac se in via et ibi cum voluptatibus omnium amorum infernalium conjungant, et sic intrent suam infelicitatem, quae consistit in aerumna omnium jucunditatum cordis; causa est, quia voluptates illius amoris sunt etiam voluptates insaniae."

Post haec abiverunt mariti cum uxoribus, et comitati sunt puerulum usque ad viam ascensus ejus in caelum: et cognoscebant societatem, e qua missus est, quod esset societas caeli novi, cum quo ecclesia nova in terris conjuncta erit.

 

(2)直訳

294. Secundum Memorabile.― 294.第二のメモラビリア――

 

Post aliquot dies iterum vidi septem illas uxores in rosario, sed non in eodem in quo prius. 数日後に、再び私はバラ園の中のそれらの七人の妻たちを見た、しかし同じもの中ではない、その中に以前に。

Erat rosarium magnificum, cujus instar nusquam videram prius; 荘厳な(みごとな)ラ園であった、その類似したものを私は決して以前に見なかった。

erat rotundum, ac rosae ibi formabant sicut arcum irideum, rosae seu flores purpurei coloris circulum ejus extimum, ac aliae flavi aurei coloris interiorem proximum, ac intra hunc aliae cyanei coloris, ac intimum prasini seu nitentis viridis coloris; 円形であった、そしてバラがそこに虹の弓形のように形作った、紫色のバラすなわち花がその最外部の輪を〔形作った〕、そして金色の黄色の他のものが最も近い内側を、そしてこの内を紺青色の他のものが、そして明るい緑色または輝く緑色の〔バラすなわち花が〕最内部〔輪〕を。

et intra irideum hoc rosarium erat parvulus lacus aquae limpidae. またこの虹のバラ園の内に小さな池があった澄んだ水の。

Septem illae uxores prius vocatae virgines fontis, sedentes ibi me visum in fenestra iterum vocabant ad se: 以前に泉の処女と呼ばれた七人のそれらの妻たちは、そこに座っていて、窓の中に私を見て、再び自分自身へ呼んだ。

et cum aderam dicebant, "Num usquam videris formosius super terra?" また、私が近づいたとき、言った、「あなたは地の上にさらに美しいものを決して見ていないかどうか?」

Et dixi, "Nusquam;" また私は言った、「どこにもない」。

Et dicebant, quod tale momento creetur a Domino, et quod repraesentet aliquod novum in terra, nam omne creatum a Domino repraesentat; また言った、このようなものは主により瞬間に創造される(未来)こと、またそれは地の中の何らかの新しいものを表象する、なぜなら、主により創造されるすべてのものは表象する(接続)ら。

sed quid hoc, divina si potes; しかし、これが何か、推測せよ(言いあてよ)、もしあなたができるなら。

nos divinamus delitias amoris conjugialis. 私たちは推測する、結婚愛の歓喜を。

原典講読『結婚愛』 294(直訳[2])

[2] Hoc audito, dixi, "Quid delitiae amoris conjugialis, de quibus ex sapientia, et quoque facundia, tam multa prius loquutae estis? [2] これで聞いて、私は言った、「結婚愛の歓喜とは何か? それらについて知恵から、そしてまた能弁から、これほどに多くにものを以前にあなたがたは話した。

Postquam abivi a vobis, narravi sermonem vestrum uxoribus in nostra regione commorantibus; その後、私はあなたがたから立ち去った、私はあなたがたの談話を、私たちの領域の中に滞在している妻たちに語った。

et dixi, quod instructus nunc sciam, quod vobis sint delitiae pectorales oriundae ex amore conjugiali vestro, quas maritis vestris secundum sapientiam illorum potestis communicare, et quod ideo maritos vestros oculis spiritus vestri continue a mane usque ad vesperam intueamini, ac studeatis flectere et perducere animos illorum ad sapiendum, propter finem ut delitias illas aucupemini: また私は言った、教えられて、今や、私は知っていること、あなたがたにあなたがたの結婚愛から出てくる(生ずる)の歓喜があること、それらをあなたがたの夫たちに彼らの知恵にしたがって(あなたがたが)伝える(共有する)ことができる、またそれゆえ、あなたがたの夫たちをあなたがたの霊的な目で絶えず朝から夕まで(あなたがたは)熟視すること、そして知恵へ向けて(のために)彼らのアニムス()を曲げること(向けること)と導くこと、目的のために、それらの歓喜を(あなたがたが)獲得することのために。

memoravi etiam quid per sapientiam intelligitis, quod sapientiam spiritualem rationalem et moralem; さらにまた私は話しに出した、何を知恵によってあなたがたが理解しているか、それは霊的理性的なまた道徳的な知恵〔である〕。

et quoad conjugium, ad amandum solam uxorem, et ad exuendum omnem concupiscentiam ad alias: また結婚に関して、妻だけを愛することへ向かう(ための)、また他の者()へ向かうすべての欲望を取り去ることへ向かう(ための)〔知恵である〕。

sed ad haec uxores regionis nostrae respondebant cum risu, dicentes, 'Quid hoc; しかし、これらに向けて、私たちの領域の妻たちは笑い(微笑み)とともに答えた、言って、『このことは何か。

illa dicta sunt nauci: それら言われたものはつまらないものである(価値がない)

nos non scimus quid amor conjugialis; 私たちは何が結婚愛か知らない。

si aliquis est maritis, usque non aliquis est nobis: もし、何らかのものが夫たちにある〔にしても〕、それでも何らかのものは私たちにない。

unde tunc ejus delitiae apud nos? その時、どこから、私たちのもとの彼の(その)歓喜は?

imo ad delitias, quas vocatis ultimas, quandoque violenter renuimus, sunt enim nobis inamaenae, vix aliter quam violationes: それどころか、歓喜に向けて、それをあなたがたは最外部のものと呼ぶ、時々、私たちは手荒く拒む、というのは、私たちにおもしろくない(不愉快な)ものであるから、ほとんど強姦以外に異ならない。

imo non videbis, si attenderis, signum talis amoris in faciebus nostris: それどころか、あなたは見ない(未来)、もし、あなたが留意するなら、私たちの顔の中にそのようない愛のしるしを。

quare nugaris aut jocaris si cum septem illis uxoribus etiam tu dixeris, quod a mane usque ad vesperam cogitemus de maritis nostris, ac continue attendamus ad placita et lubita illorum, propter finem ut tales delitias captemus ex illis.' それゆえ、あなたはばかげたことを話しているかまたは冗談を言っている、もし、それらの七人の妻たちともまたあなたが話したなら、朝から夕までも、私たちの夫たちについて(私たちが)えていること、そして絶えず彼らのえり好み(選択)と自由な選択に向けて(私たちが)留意している、目的のために、彼らからこのような歓喜を(私たちが)得るために』。

Haec a dictis illarum retinui, ut illa vobis referam, quoniam repugnant, et quoque plane contrariantur sermoni, quem juxta fontem a vobis audivi, et tam avide hausi, et quoque credidi." これらを私は彼女たちの言ったことから心に留めた(保持した)、それらの言葉を私が話す(述べる)ために、反感を抱くので、そしてまた談話にまったく逆らう、それを泉の近くであなたがたから私が聞いた、またそれほどに熱心に私が吸収した、そしてまた私が信じた」。