原典講読『結婚愛』295

(1)原文

[XIII.]

DE DESPONSATIONIBUS ET NUPTIIS.

 

295. De desponsationibus et nuptiis, et quoque de solennibus circa illas, hic agitur praecipue ex ratione intellectus; nam illa, quae in hoc libro scripta sunt, pro fine habent, ut lector ex rationali suo videat veritates, et sic consentiat, ita enim spiritus ejus convincitur; et illa, in quibus spiritus convincitur, sortiuntur locum supra illa, quae absque consulta ratione intrant ex autoritate et ejus fide; nam haec non penitius ineunt caput, quam in memoriam, et ibi se commiscent cum fallaciis et falsis, ita infra rationalia quae sunt intellectus; unusquisque homo potest ex his loqui sicut rationaliter, sed praepostere; cogitat enim tunc sicut vadit cancer, visu sequente caudam; aliter si ex intellectu; dum ex hoc, tunc visus rationalis ex memoria eligit convenientia, per quae in se spectatam veritatem confirmat. [2] Haec causa est, quod in hoc capite adducantur plura, quae receptae consuetudines sunt; sicut quod electio sit viris; quod consulendi sint parentes; quod pignora danda sint; quod foedus conjugiale ante nuptias pangendum sit; quod id a sacerdote consecrandum sit; tum quod nuptiae celebrandae; praeter plura, quae adducuntur propter finem, ut homo ex rationali suo videat, quod talia inscripta sint amori conjugiali, ut ejus requisita, quae promovent et complent illum. [3] Articuli, in quos haec lucubratio distinguitur, sunt in suo ordine sequentes :

 

(i.) Quod viro sit electio, et non feminae.

(ii.) Quod virum oporteat ambire et rogare feminam de conjugio secum, et non vicissim.

(iii.) Quod feminam oporteat consulere parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit.

(iv.) Quod post declarationem consensus pignora danda sint.

(v.) Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit.

(vi.) Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem.

(vii.) Quod per desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus, antequam fit corporis.

(viii.) Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis caste cogitant, aliter qui de illis incaste.

(ix.) Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi.

(x.) Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae.

(xi.) Quod ante celebrationem nuptiarum foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium.

(xii.) Quod conjugium a sacerdote consecrandum sit.

(xiii.) Quod nuptiae cum festivitate celebrandae sint.

(xiv.) Quod post nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum.

(xv.) Quod talis sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem.

(xvi.) Quod amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur.

(xvii.) Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales.

(xviii.) Quia datur ordo successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum.

 

Sequitur nunc horum explicatio.

 

(2)直訳

[XIII.] DE DESPONSATIONIBUS ET NUPTIIS. (13)婚約()と婚姻について

295. De desponsationibus et nuptiis, et quoque de solennibus circa illas, hic agitur praecipue ex ratione intellectus; 295.婚約()と婚姻について、そしてまた、それらのまわりの習慣的なものについて、ここに特に理解力の理性から扱われる。

nam illa, quae in hoc libro scripta sunt, pro fine habent, ut lector ex rationali suo videat veritates, et sic consentiat, ita enim spiritus ejus convincitur; なぜなら、それらは、それらはこの本の中に書かれている、目的として持つから、読者が自分の理性的なものから“真理”見るための、またこのように同意する、というのは、そのように彼の霊は納得させられるから。

et illa, in quibus spiritus convincitur, sortiuntur locum supra illa, quae absque consulta ratione intrant ex autoritate et ejus fide; またそれらは、それらに霊は納得させられる、それらの上に場所を定められる、それらは理性の熟慮なしに入って来る、権威者(著者)その信仰から。

nam haec non penitius ineunt caput, quam in memoriam, et ibi se commiscent cum fallaciis et falsis, ita infra rationalia quae sunt intellectus; なぜなら、これらはさらに深く頭は入らない、記憶の中によりも、またそこにそれ自体を欺きと虚偽に混ぜる、理性的なものの下に〔ある〕、それらは理解力のものである。

unusquisque homo potest ex his loqui sicut rationaliter, sed praepostere; それぞれの人間は、これらから理性的〔である〕かのように話すことができる、しかし、逆さの順序で(あべこべに)

cogitat enim tunc sicut vadit cancer, visu sequente caudam; というのは、その時、カニが歩くかのように考えるから、尾を視覚で続いて☆。

視覚で尾を追いかけて、すなわち、「しっぽを追いかけるように見て」。意訳すれば「しっぽを追いかけるような見方しかできない」といったところでしょう。

aliter si ex intellectu; もし、理解力からなら、異なる。

dum ex hoc, tunc visus rationalis ex memoria eligit convenientia, per quae in se spectatam veritatem confirmat. これ〔理解力〕からの時、その時、記憶からの理性的な視覚は適合するものを選ぶ、それによって本質的な眺めた(本質に関して)“真理”を確信する。

[2] Haec causa est, quod in hoc capite adducantur plura, quae receptae consuetudines sunt; [2] これが理由である、この章の中で多くのものが提示されていること、それらは習慣を〔=として〕受け入れれられた。

sicut quod electio sit viris; 例えば、選択は男にあること。

quod consulendi sint parentes; 両親が相談されるべきであること。

quod pignora danda sint; しるし(担保品)与えられなければならないこと。

quod foedus conjugiale ante nuptias pangendum sit; 婚姻の前に結婚の契約が結ばれなくてはならないこと。

quod id a sacerdote consecrandum sit; それは祭司により聖別されなけれはならないこと。

tum quod nuptiae celebrandae; なおまた、婚姻が祝われなければならないこと。

praeter plura, quae adducuntur propter finem, ut homo ex rationali suo videat, quod talia inscripta sint amori conjugiali, ut ejus requisita, quae promovent et complent illum. ほかに多くのこと、それらは目的のために提示される、人間が自分の理性的なものから見るために、このようなものが結婚愛に刻み込まれていること、彼の必需品のように、それらはそれ〔結婚愛〕を促進する、また完成させる。

[3] Articuli, in quos haec lucubratio distinguitur, sunt in suo ordine sequentes :― [3] (箇条)は、それらの中にこの論文(論考)は分けられる、その順序の中に続けられる――

(i.) Quod viro sit electio, et non feminae. (1) 男に選択があること、また女にない。

(ii.) Quod virum oporteat ambire et rogare feminam de conjugio secum, et non vicissim. (2) 男は自分の結婚について女に求愛し、懇願するべきであること、また逆ではない。

(iii.) Quod feminam oporteat consulere parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit. (3) 女は両親に相談するべきであること、または彼らに、その者は両親に代わる、またその後自分自身のもとで熟慮すること。

(iv.) Quod post declarationem consensus pignora danda sint. (4) 同意(承諾)の宣言(言明)の後、しるし(担保品)与えられなければならないこと。

(v.) Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit. (5) 同意(承諾)は習慣的な☆婚約によって確かにされ(固められ)また確定されなければならないこと。

☆ ここは「厳粛な」としたほうがよいようです。

(vi.) Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem. (6) 婚約によって両方の者は結婚愛へ向けて準備されること。

(vii.) Quod per desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus, antequam fit corporis. (7) 婚約によって一つの心はもう一つの心に結合されること、霊の結婚が生じるために、身体のものが行なわれる前に。

(viii.) Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis caste cogitant, aliter qui de illis incaste. (8) そのように彼らのもとに生じること、その者は結婚について貞潔に考える、その者に異なる、それらについて不貞に(みだらに)

(ix.) Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi. (9) 婚約の期間の内に身体的に結合されることは許されないこと。

(x.) Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae. (10) 婚約の期間の終わった後、婚姻が行なわれなければならないこと。

(xi.) Quod ante celebrationem nuptiarum foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium. (11) 婚姻の祝賀の前に、結婚の契約が証人の臨席(現在)のもとに結ばれなければならないこと。

(xii.) Quod conjugium a sacerdote consecrandum sit. (12) 結婚は祭司により聖別されなければならないこと。

(xiii.) Quod nuptiae cum festivitate celebrandae sint. (13) 婚姻は祝祭とともに祝われなければならないこと。

(xiv.) Quod post nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum. (14) 婚姻の後、霊の結婚もまた身体のものになること、またこのように完全なもの(十分なもの)〔になる〕。

(xv.) Quod talis sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem. (15) 結婚愛の秩序(順序)はその方法(様式)とともにこのようなものであること、その最初の熱からその最初のたいまつへ向けて。

(xvi.) Quod amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur.  (16) 序(順序)とこの方法(様式)なしの急がされた結婚愛は髄(中核)を焼き尽くす、また滅ぼされる(消耗させられる)こと。

(xvii.) Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant in statum conjugii; (17) 両方の心の状態は連続的な秩序(順序)の中で進んで、結婚の状態の中へ流入すること。

attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales. しかしながら、霊的な者のもとで異なる、また自然的な者のもとで異なる。

(xviii.) Quia datur ordo successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum. (18) 連続的な秩序(順序)と同時的な秩序(順序)が存在するからである、またこれ(後者)はそれ(前者)から、またそれ(前者)にしたがっている。

Sequitur nunc horum explicatio. 今や、これらの説明(解説)が続けられる。

 

(3)訳文

 (13)婚約()と婚姻について

295.婚約()と婚姻について、そしてまた、それらのまわりの習慣的なものについて、ここに特に理解力の理性から扱われる。なぜなら、この本の中に書かれているものは目的として、読者が自分の理性的なものから“真理”見る、またこのように同意するためのものを持つから、というのは、そのように彼の霊は納得させられ、また霊が納得させられるそれらは、権威者(著者)その信仰から、理性の熟慮なしに入って来るそれらの上に場所を定められるからである。なぜなら、これらは記憶の中によりもさらに深く頭には入らない、またそこにそれ自体を欺きと虚偽に混ぜ、理解力のものである理性的なものの下にあるからである。人間はだれも、これらから理性的〔である〕かのように、しかし、あべこべに話すことができる。というのは、その時、視覚で尾を追いかけて(しっぽを追いかけるように見て)、カニが歩くかのように考えるから。もし、理解力からなら、異なる。理解力からの時、記憶からの理性的な視覚は適合するものを選び、それによって本質に関して“真理”を確信する。

 [2] これが、この章の中で習慣として受けれ入れられた多くのものが示されていることの理由である。例えば、選択は男にあること。両親に相談すべきであること。しるし(担保品)与えられなければならないこと。婚姻の前に結婚の契約が結ばれなくてはならないこと。それは祭司により聖別されなければならないこと。なおまた、婚姻が祝われなければならないこと。ほかに多くのこと、それらは、人間が自分の理性的なものから、このようなものがそれらはそれ〔結婚愛〕を促進し、完成させるその必需品のように結婚愛に刻み込まれていること見る目的のために示される。

 [3] この論考は節(箇条)に分けられ、この順序で続けられる――

 

  (1) 男に選択があり、女にないこと。

 (2) 男は自分の結婚について女に求愛し、懇願するべきであり、逆ではないること。

 (3) 女は両親に、または両親に代わる者に相談し、その後、自分自身のもとで熟慮すべきであること。

 (4) 同意(承諾)の宣言の後、しるし(担保品)与えられなければならないこと。

 (5) 同意(承諾)は習慣的な婚約によって確かにされ、確定されなければならないこと。

 (6) 婚約によって両者は結婚愛へ向けて準備されること。

 (7) 身体のものが行なわれる前に霊の結婚が生じるために、婚約によって一つの心はもう一つの心に結合されること。

 (8) 結婚について貞潔に考える者に、そのように彼らのもとに生じる、それらについて不貞に(みだらに)考える者に異なること。

 (9) 婚約の期間内で身体的に結合されることは許されないこと。

 (10) 婚約の期間の終わった後、婚姻が行なわれなければならないこと。

 (11) 婚姻の祝賀の前に、証人の臨席のもとに結婚の契約が結ばれなければならないこと。

 (12) 結婚は祭司により聖別されなければならないこと。

 (13) 婚姻は祝祭とともに祝われなければならないこと。

 (14) 婚姻の後、霊の結婚もまた身体のものに、このように完全なものになること。

 (15) 結婚愛の秩序はその様式とともに、その最初の熱からその最初のたいまつへ向けて、このようなものであること。

 (16) 序とこの様式のない急がされた結婚愛は髄を焼き尽くし、滅ぼされること。

 (17) 両者の心の状態は連続的な秩序の中で進んで、結婚の状態の中へ流入する、しかしながら、霊的な者のもとで異なり、た自然的な者のもとで異なること。

 (18) 連続的な秩序と同時的な秩序が存在し、また後者は前者からであり、前者にしたがっているからである。

 

今から、これらの解説が続けられる。