原典講読『結婚愛』 292(原文と直訳[1])

(1)原文

292. (xxi.) Quod dentur conjugia infernalia in mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. Vetor quidem ab uxoribus talis sortis, quae in spirituali mundo sunt, conjugia illa in lucem publicam sistere; timent enim ne illarum ars obtinendi potestatem super viros simul propaletur, quam tamen summopere cupiunt occultandam: sed quia excitor a viris in illo mundo ad detegendum causas sui intestini odii et quasi furoris illati in corda illorum contra uxores, ex clandestinis artibus illarum, velim solum adducere haec sequentia. Dixerunt viri, quod illis nesciis, contraxerint pro uxoribus terrificum timorem, ex quo non potuerunt aliter quam subjectissime obedire arbitriis illarum, et nutibus illarum obsequi plusquam vilissimi servi, sic ut facti sint sicut vappae; et quod ita facti sint pro uxoribus non modo illi, qui in nulla dignitate constituti sunt, sed etiam qui in magna, imo strenui et praeclari duces; et dixerunt quod post contractum illum terrorem non potuerint in illo ausu esse fari cum uxoribus nisi amice, et facere illis nisi quod placiti illarum est, tametsi odium internecinum in cordibus suis contra illas foverent; et adhuc, quod usque uxores cum illis comiter loquantur et agant, et quibusdam suis petitis obtemperanter auscultent. [2] Nunc quia ipsi viri permirati sunt, unde tale antipathicum in internis illorum, et tale sicut sympathicum in externis, obortum est, exploraverunt causas a feminis, quibus secreta illa ars fuit nota; et inquierunt, quod ex ore illarum hauserint, quod mulieres alte apud se recondant scientiam, qua callent viros jugo sui imperii, si volunt, subjicere; et quod hoc fiat apud uxores rudes per increpationes et alternas faventias; apud alias per vultus duros et inamaenos continue, et apud similes aliter: at apud uxores politas per obnixitates petitionum per vices nunquam intermissas, et per resistentias pertinaces contra maritos si dura ab illis patiuntur, insistentes juri suae aequalitatis ex lege, ex quo audacter obstinant se: imo quod si ejicerentur domo, redeant ex lubitu, ac instent similia; sciunt enim, quod viri ex sua natura nequaquam possint obnixitatibus suarum uxorum resistere, et quod post cessionem arbitriis illarum se submittant; et quod tunc uxores, sub imperio suo, civilia et blanda maritis exhibeant. Causa genuina dominationis uxorum per hunc astum est, quod vir ex intellectu agat, et foemina ex voluntate, et quod voluntas possit obstinare se, non autem intellectus. Dictum mihi est, quod pessimae hujus farinae, quae ambitu dominandi penitus inescatae sunt, obnixitatibus suis possint tenaciter inhaerere usque ad vitae agonem. [3] Audivi etiam excusationes a mulieribus illis, cur in exercitium hujus artis intraverint. Dixerunt, quod in illud non intravissent, nisi praeviderint supremum contemptum, et futuram rejectionem, et inde exitium suum, si a maritis subjugarentur, et quod sic ex necessitate haec sua arma capesserint: his addiderunt hoc monitum pro viris, ut uxoribus sua jura relinquant, et dum alternis in frigoribus sunt, non reputent illas ut viles infra ancillas; dicebant etiam quod plures ex suo sexu non sint in statu exercendi illam artem ex connata timiditate; sed adjeci, ex connata modestia. Ex his nunc notum factum est, quae conjugia intelliguntur per conjugia infernalia in mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici.

 

(2)直訳

292. (xxi.) Quod dentur conjugia infernalia in mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici.― 292.(21) 世の中の夫婦の間に地獄の結婚が存在すること、その者は内的に最も和解しにくい敵である、また外的に最も結合した友のよう〔である〕。

Vetor quidem ab uxoribus talis sortis, quae in spirituali mundo sunt, conjugia illa in lucem publicam sistere; 私は確かに禁じられている、そのような種類の妻たちから、彼女たちは霊界の中にいる、それらの結婚を公けの光の中に置くこと。

timent enim ne illarum ars obtinendi potestatem super viros simul propaletur, quam tamen summopere cupiunt occultandam: というのは、彼女たちは恐れているから、男たちの上に力を妨げるそれらの技巧を同時に公けにされないように、それ〔技巧〕をそれでも最高度に隠すことを欲している。

sed quia excitor a viris in illo mundo ad detegendum causas sui intestini odii et quasi furoris illati in corda illorum contra uxores, ex clandestinis artibus illarum, velim solum adducere haec sequentia. しかし、その世界の中の男たちから私はかき立てられている、自分の内部の憎しみの理由を明かすことへ向けて、また妻に対する彼らの心の中に持ち込まれた(infero)あたかも激怒のような、彼女たちの秘密の技巧から、私はこれら次のものだけを提示する(公けにする)ことを欲する。

Dixerunt viri, quod illis nesciis, contraxerint pro uxoribus terrificum timorem, ex quo non potuerunt aliter quam subjectissime obedire arbitriis illarum, et nutibus illarum obsequi plusquam vilissimi servi, sic ut facti sint sicut vappae; 男たちは言った、彼らに(=自分たちに)られないで、妻たちに対する恐ろしい恐怖をひき起こしたこと、そこから異なってできなかった、彼女たちの自由裁量に最も従順に従うこと、また彼女たちの気まぐれ(意向)に応じること、もっとそれよりも、最も卑しく仕えること、そのように(それで)、気の抜けたワイン(ただの人、ろくでなし)のようになる。

et quod ita facti sint pro uxoribus non modo illi, qui in nulla dignitate constituti sunt, sed etiam qui in magna, imo strenui et praeclari duces; またそのように妻たちに対して行なった(なった)こと、彼らだけでなく、その者は地位(要職)の中に何も任命されていない、しかし大きなもの(高位)の中に〔いる〕者もまた、実に、大公(軍司令官・将軍)の精力的な(活発な)者と名高い者。

et dixerunt quod post contractum illum terrorem non potuerint in illo ausu esse fari cum uxoribus nisi amice, et facere illis nisi quod placiti illarum est, tametsi odium internecinum in cordibus suis contra illas foverent; また言った、その恐怖を引き寄せた後、その〔恐怖の〕中で、妻たちとは親しげにでなければ大胆に話すことができなかった、また彼女たちに行なうこと、彼女たちの(に)気にいられることでないなら、それでも、自分の心の中で彼女らに対する致命的な(殺人を引き起こす)憎しみを抱いた。

et adhuc, quod usque uxores cum illis comiter loquantur et agant, et quibusdam suis petitis obtemperanter auscultent. また依然として、それでも妻たちは彼らに愛想よく(礼儀正しく)話し、行動する、また自分の要求のあるものに従順に聞くこと。

原典講読『結婚愛』 292(直訳[2])

[2] Nunc quia ipsi viri permirati sunt, unde tale antipathicum in internis illorum, et tale sicut sympathicum in externis, obortum est, exploraverunt causas a feminis, quibus secreta illa ars fuit nota; [2] さて、男たち自身は(非常に)いた、彼らの内部にこのような反感がどこからか、また外部にこのような調和するものが、女たちから調べた(見つけ出した)、その者たちにその秘密の技巧が知られていた。

et inquierunt, quod ex ore illarum hauserint, quod mulieres alte apud se recondant scientiam, qua callent viros jugo sui imperii, si volunt, subjicere; また質問した、彼女たちの口から学(吸収する)と、女()たちは深く自分自身のもとに知識を隠していること、それによって男たちを自分のくびきの支配に、もし欲するなら、服従させること。

et quod hoc fiat apud uxores rudes per increpationes et alternas faventias; またこのことは粗野な(下品な)妻たちのもとで、しかるこ(叱責)と交替に好意を示すこと(是認)よって生じる。

apud alias per vultus duros et inamaenos continue, et apud similes aliter: 他の者〔妻〕のもとで絶え間のない固い(きびしい)また不愉快(そうな)顔つきによって、また同様な者☆によって、異なって。

これは「他の者には」と意訳するのがよいでしょう。

at apud uxores politas per obnixitates petitionum per vices nunquam intermissas, et per resistentias pertinaces contra maritos si dura ab illis patiuntur, insistentes juri suae aequalitatis ex lege, ex quo audacter obstinant se: しかし、礼儀正しい(上品な)のもとで、祈願の頑固さによって、交互に決して中断のないものによって、また夫に対する頑強な抵抗によって、もし彼らから厳しいことを被っても、法律からの平等を自分の権利に(=として)求して、そこから大胆に(ずうずうしくも)自分自身に固執する(振る舞う)

imo quod si ejicerentur domo, redeant ex lubitu, ac instent similia; 実に(それどころか)、もし家を追い出されるなら、随意に(自由な選択から)戻る、そして同様のことを主張する(言い張る・固執する)

sciunt enim, quod viri ex sua natura nequaquam possint obnixitatibus suarum uxorum resistere, et quod post cessionem arbitriis illarum se submittant; というのは、知っているから、

et quod tunc uxores, sub imperio suo, civilia et blanda maritis exhibeant. また、その時、妻たちは、自分の支配の下で、夫たちに礼儀正しいものと優しいもの(おべっか)を示す。

Causa genuina dominationis uxorum per hunc astum est, quod vir ex intellectu agat, et foemina ex voluntate, et quod voluntas possit obstinare se, non autem intellectus. この技巧によって妻の支配の本物(正しい)由である、男は理解力から行動すること、また女は意志から、また意志はそれ自体に固執することができる、けれども、理解力は〔固執し〕ない。

Dictum mihi est, quod pessimae hujus farinae, quae ambitu dominandi penitus inescatae sunt, obnixitatibus suis possint tenaciter inhaerere usque ad vitae agonem. 私に言われた、この種類の最悪なもの〔妻〕は、彼女は支配する求めることで深く囚われていること、自分の頑固さで執拗に執着され(固執させる)ことができる、いのちの(最期の)もがき(苦しみ)まで。