(1)原文
268. Post haec supervenit binos angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; et percepimus quod desiderium illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur. Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "Eamus;" ac visa est apertura, et ibi scala; per hanc descendimus: et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum.
[2] Et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum. Intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab oriente et neridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum.
Et quaerebamus, "Sunt illa opes omnium mundi?"
Dicebant, "Non omnium mundi, sed omnium regni." Sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae.
"Stetimus in medio illorum, et diximus, "Creditis quod omnes opes Regni possideatis."
Et responderunt, "Possidemus."
Dein quaesivimus, "Quis vestrum?"
Dicebant, "Quisque."
Et quaesivimus, "Quomodo quisque? estis multi."
Dicebant, "Qisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint; non licet alicui cogitare, minus dicere, Mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, Tua sunt mea:"
Nummi super mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt: dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant:
[3] Et tunc diximus, "Fuistisne nati homines rationis? unde ista fatuitas visionaria vobis est?"
Dixerunt, "Scimus quod vanitas imaginaria sit; sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit: sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; sic alternis sapimus et insanimus: scimus etiam quod dura sors maneat illos, qui astu surripiunt aliis sua bona."
Quaesivimus "Quae sors?"
Dicebant, "Absorbentur, ac nudi intruduntur in aliquem infernalem carcerem, ubi tenentur laborare pro veste et pro cibo, ac postea pro aliquibus obulis, quos colligunt, in quibus ponunt gaudium cordis sui; sed si malum faciunt sodalibus, dabunt partem obulorum suorum in mulctam."
(2)直訳
268. Post haec supervenit binos angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; 268.これらの後、二人の天使と私もまた彼ら見ようとする欲望(願い)が出てきた、その者は世俗愛からすべての富を所有する幻と幻想の中にいる。
et percepimus quod desiderium illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur. また私たちは知覚した、その欲望(願い)が知られる目的のために吹き込まれたこと。
Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; 彼らの小屋(小さい家)は私たちの足の地の下にあった、しかし、地獄の上方に。
quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "Eamus;" それゆえ、私たちは私たちを互いに見た、また言った、「私たちは行く(接続)」。
ac visa est apertura, et ibi scala; そして、開口部が見られた、またそこに階段が。
per hanc descendimus: これを通って、私たちは降った。
et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum. また言われた、東から近づかなくてはならないこと、彼らの幻想のもやの中に入らないように、そして知性に関して暗くされない(おおわれない)ように、またその時、一緒に視覚に関して。
[2] Et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum. [2] また見よ、アシ(葦)から建てられた家が見られた、割れ目〔だられ〕のような、もやの中に立っている、それは煙のように絶えず流れ出る、三つの壁の割れ目を通って。
Intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab oriente et neridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; 私たちは入った、またここに五十〔人〕が見られた、またそこに五十〔人〕が長椅子(ベンチ)の上に座っている、また東と南から背いて、西と北へ向けて眺めた。
ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum. それぞれの者の前にテーブルがあった、またテーブルの上にふくらんだ財布、また財布のまわりに豊富な(おびただしい)金貨。
Et quaerebamus, "Sunt illa opes omnium mundi?" また、私たちは質問した、「これらは世のすべての者の富か?」
Dicebant, "Non omnium mundi, sed omnium regni." 言った、「世のすべての者の〔富〕ではない、しかし、王国の私たちの」。
Sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae. 彼らの話しの声はシューシューいうようであった、また自分自身に見られた丸い顔に、それはカタツムリの殻のように赤く輝いた、そして緑の表面〔地色〕の中で目のひとみはあたかもぴかっと輝くようであった、それは幻想の光からであった。
"Stetimus in medio illorum, et diximus, "Creditis quod omnes opes Regni possideatis." 私たちは彼らの真ん中に立った、また言った、「あなたがたは信じている、あなたがたが王国のすべての富を所有していること」。
Et responderunt, "Possidemus." また答えた、「私たちは所有している」。
Dein quaesivimus, "Quis vestrum?" その後、私たちは質問した、「あなたがたのだれが?」
Dicebant, "Quisque." 彼らは言った、「それぞれの者が」。
Et quaesivimus, "Quomodo quisque? estis multi." また私たちは質問した、「どのように、それぞれの者が? あなたがたは多くの者である」。
Dicebant, "Qisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint; 彼らは言った、「私たちからのそれぞれの者が知っている、彼のすべてのものが私のものであること。
non licet alicui cogitare, minus dicere, Mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, Tua sunt mea:" ある者に考えることが、まして、言うことが許されない、『私のものはあなたのものではない』、しかし、考えると言うことは許される、『あなたのものは私のものである」』☆。
☆ 「共有」は許されるが、「私有」は許されない、ということでしょう。
Nummi super mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; テーブルの上の硬貨は純金からのように見えた、私たちの前にもまた。
sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt: しかし、私たちが東からの光を引き入れたとき、金の粒であった、それは共有の同一の幻想によってそのように大きくなった。
dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant: 彼らは言った、だれでも~ねばならないこと、その者は入る、何らかの金を自分自身にもたらすこと、それは小片に、またこれらを粒に切る(分ける)、また和合する(一つの心の)幻想の力によって大きな形の硬貨に大きくする。
[3] Et tunc diximus, "Fuistisne nati homines rationis? [3] またその時、私たちは言った、「あなたがたは理性的な人間に生まれなかったか?
unde ista fatuitas visionaria vobis est?" どこから、その幻想の愚かさ(愚かな幻想)はあなたがたにある?」
Dixerunt, "Scimus quod vanitas imaginaria sit; 彼らは言った、「私たちは知っている、想像の虚栄(空虚)であること。
sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; しかし、私たちの心の内的なものが喜ばせる(楽しませる)ので、私たちはここへ入る、また私たちは楽しむ、すべてのものの所有からのように。
at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit: しかし、ここに私たちはとどまらない、いくつかの時間の間でないなら、それらで終わって私たちは出て行く、またこれほど何度も健全な心が私たちに戻る。
sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; しかしそれでも、私たちの幻想の楽しみがかわるがわる出てくる、そして行なう、時々、私たちは再び入る、また時々、私たちは出て行く。
sic alternis sapimus et insanimus:
(1)原文
269. Postea ex his inferis ascendimus [in] meridiem, ubi fuimus prius, ac angeli ibi plura memoratu digna narrabant de concupiscentia non visionaria seu phantastica, in qua omnis homo est ex nativitate; quod illi dum in ea sunt, sint sicut fatui, et tamen sibi ipsis videantur sicut summe sapientes; et quod a fatuitate illa remittantur per vices in rationale, quod apud illos in externis est; in quo statu vident, agnoscunt, et confitentur insaniam suam, sed usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. [2] Sunt tres amores universales, ex quibus a creatione conflatus est omnis homo: amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, ac amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios. Amor proximi seu faciendi usus, est amor spiritualis; amor autem mundi seu amor possidendi opes, est amor materialis; at amor sui, seu amor imperandi super alios, est amor corporeus. [3] Homo est homo, dum amor proximi seu amor faciendi usus facit caput, ac amor mundi facit corpus, et amor sui facit pedes: at si amor mundi facit caput, homo non est homo, aliter quam sicut gibbosus; at cum amor sui facit caput, non est homo stans super pedibus, sed super palmis capite deorsum et clunibus sursum: quando amor proximi facit caput, et reliqui duo amores faciunt ordine corpus et pedes, apparet ille homo e caelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; at si amor mundi facit caput, apparet ille e caelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; si vero amor sui facit caput, apparet ille e caelo facie furva, cum circulo albo circum caput."
Ad haec quaesivi, "Quid repraesentant circuli circum capita?"
Respondebant, "Repraesentant intelligentiam; circulus albus, circum caput faciei furvae, repraesentat quod intelligentia ejus in externis sit, seu circum illum, at insania in internis seu in illo: etiam homo, qui talis est, sapit dum in corpore est, at insanit dum in spiritu; et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo seu e novo ab Ipso generatur et creatur."
[4] His dictis, aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem diabolum cum circulo albo lucido circum caput; et sciscitavi, "Quis es?"
Dixit, "Sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum." At non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum.
Et dixi, "Cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno?"
Et respondit, "Sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis; videsne caput meum sphaera lucida circumcinctum? et quoque si vis, videbis, quod sim supramoralis inter morales, suprarationalis inter rationales, imo supraspiritualis inter spirituales; possum etiam concionari, et quoque concionatus sum;"
Quaesivi, "Quid concionatus es?"
Dixit, "Contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales: imo tunc me Luciferum vocavi diabolum, ac pejeravi contra me illum, ac propterea laudibus evectus sum usque ad coelum; inde est, quod vocatus sim filius aurorae; et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter, quam quod recte et rite loquerer; sed causam mihi detexi, quia in externis fui, et haec tunc erant separata ab internis meis; et tametsi hoc mihi detexi, usque non potui immutare me, quia prae fastu meo non spectavi ad Deum."
[5] Dein quaesivi, "Quomodo potuisti ita loqui, cum es ipse defraudator, ipse adulter, et ipse diabolus?"
Respondit, "Sum alius cum in externis seu in corpore sum, et alius cum in internis seu in spiritu: in corpore sum angelus, sed in spiritu diabolus; nam in corpore sum in intellectu, in spiritu autem sum in voluntate, ac intellectus me fert sursum, at voluntas me fert deorsum; et cum in intellectu sum, cingulum album circumvelat caput meum; at dum intellectus se prorsus emancipat voluntati, et fit ejus, quod est sors nostra ultima, tunc nigrescit cingulum, ac perit; quo facto non possumus amplius in lucem hanc ascendere." Postea de duplici suo statu, externo et interno, loquutus est plus rationaliter quam aliquis alter: sed subito, cum vidit Angelos apud me, inflammatus est facie et voce, et factus est niger, etiam quoad cingulum circum caput; et per aperturam, per quam surrexit, delapsus est in infernum.
Adstantes ex illis visis fecerunt hoc conclusum, quod homo talis sit, qualis est ejus amor, et non qualis est ejus intellectus; quoniam amor intellectum facile aufert in suas partes et emancipat.
[6] Tunc quaesivi angelos, "Unde talis rationalitas est diabolis?"
Et dicebant, "Est ex gloria amoris sui, nam amor sui circumcingitur gloria, et gloria elevat intellectum usque in lucem caeli; nam intellectus apud unumquemvis hominem elevabilis est secundum cognitiones, sed non voluntas nisi per vitam secundum ecclesiae et rationis vera; inde est, quod ipsi athei, qui in gloria famae sunt ex amore sui, et inde fastu propriae intelligentiae, gaudeant rationalitate sublimiore, quam multi alii; sed tunc cum in cogitatione intellectus sunt, non autem cum in affectione voluntatis; et affectio voluntatis possidet internum hominis, at cogitatio intellectus externum ejus." Porro dixit angelus causam, cur homo conflatus est ex tribus supradictis amoribus, videlicet ex amore usus, ex amore mundi, et ex amore sui, quae est, ut homo cogitet ex Deo, tametsi sicut ex se; dixit quod suprema in homine versa sint sursum ad Deum, media extrorsum ad mundum, ac infima deorsum ad se; et quia haec versa sunt deorsum, cogitat homo sicut a se, cum tamen a Deo.
(2)直訳
269. Postea ex his inferis ascendimus [in] meridiem, ubi fuimus prius, ac angeli ibi plura memoratu digna narrabant de concupiscentia non visionaria seu phantastica, in qua omnis homo est ex nativitate; その後、これらの低いところから、私たちは南(の中)に上った、そこに私たちが最初にいた、そして、天使たちは、そこにで話しに出す価値のある多くのものを語った、空想のものまたは幻想のものでない欲望について、その中にすべての人間は出生(の時)からいる。
quod illi dum in ea sunt, sint sicut fatui, et tamen sibi ipsis videantur sicut summe sapientes; またそれでもなお、自分自身そのものに、その時、最高度に賢明な者に見られる。
et quod a fatuitate illa remittantur per vices in rationale, quod apud illos in externis est; また、愚かさからその中に戻される、また時々(交互に)、理性の中に、それは彼のもとにある、外なるものの中に。
in quo statu vident, agnoscunt, et confitentur insaniam suam, sed usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; その状態の中で、自分の狂気を見る、認める、また告白する、しかし、それでも、自分の理性的な状態から、自分の狂気を激しく欲する、そしてまた、自分自身をこの中に入れる、強制と不愉快から自由と快さの中にのように。
ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. そのように、欲望は内的に彼らを喜ばせる、また知性ではない。
[2] Sunt tres amores universales, ex quibus a creatione conflatus est omnis homo: [2] 三つの普遍的な愛がある、創造によりそれらからすべての人間はつくり上げられている。
amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, ac amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios. 隣人愛は、それは役立ちを行なう愛でもある、世への愛(世俗愛)は、それは富を所有する愛でもある、そして、自己愛は、この愛は他の者の上に支配する愛である。
Amor proximi seu faciendi usus, est amor spiritualis; 隣人愛は、すなわち、役立ちを行なう愛は、霊的な愛である。
amor autem mundi seu amor possidendi opes, est amor materialis; 世への愛(世俗愛)は、すなわち、富を所有する愛は、物質的な愛である。
at amor sui, seu amor imperandi super alios, est amor corporeus. そして、自己愛は、すなわち。他の者の上に支配する愛は、形体的な愛である。
[3] Homo est homo, dum amor proximi seu amor faciendi usus facit caput, ac amor mundi facit corpus, et amor sui facit pedes: [3] 人間は人間である、隣人愛、すなわち、役立ちを行なう愛が頭をつくる時、そして世俗愛が身体をつくる、また自己愛が足をつくる。
at si amor mundi facit caput, homo non est homo, aliter quam sicut gibbosus; しかし、もし世俗愛が頭をつくるなら、人間は人間でない、せむしのよう以外に異なって。
at cum amor sui facit caput, non est homo stans super pedibus, sed super palmis capite deorsum et clunibus sursum: しかし、自己愛が頭をつくるとき、足の上に立っている人間ではない、しかし、手の掌の上に、頭で下方、また尻で上方に。
quando amor proximi facit caput, et reliqui duo amores faciunt ordine corpus et pedes, apparet ille homo e caelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; 役立ちを行なう愛が頭をつくる時、また残りの二つの愛が順に身体と足をつくる、その人間は天界から天使の顔で見られる、頭のまわりの美しい虹とともに。
at si amor mundi facit caput, apparet ille e caelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; しかし、もし役立ちを行なう愛が頭をつくるなら、彼は天界から死人のような青白い顔で見られる、頭のまわりの黄色の輪とともに。
si vero amor sui facit caput, apparet ille e caelo facie furva, cum circulo albo circum caput." しかし、もし自己愛が頭をつくるなら、彼は天界から黒ずんだ火の顔で見られる、頭のまわりの白い輪とともに」。
Ad haec quaesivi, "Quid repraesentant circuli circum capita?" これらへ私は質問した、「頭のまわりの輪は何を表象しているのか?」
Respondebant, "Repraesentant intelligentiam; 彼らは答えた、「知性を表象している。
circulus albus, circum caput faciei furvae, repraesentat quod intelligentia ejus in externis sit, seu circum illum, at insania in internis seu in illo: 白い輪は、黒ずんだ火の顔の頭のまわりの、彼の知性を表象している、外なるものの中にある、あるいはそのまわりの、しかし、内なるものの中に狂気が〔ある〕、またはその中に。
etiam homo, qui talis est, sapit dum in corpore est, at insanit dum in spiritu; 人間もまた、その者はそのようなものである、身体の中にいるとき賢明である、しかし、狂っている、霊の中に〔いる〕時。
et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo seu e novo ab Ipso generatur et creatur." まただれも人間は霊で賢明ではない、主からでないなら、それはその方により再び、すなわち、新たに再生させられ、また創造されるとき生じる。
[4] His dictis, aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem diabolum cum circulo albo lucido circum caput; [4] これらで言われて、左に地が開かれた、また開口部を通って私は、悪魔の上がって来るのを見た、頭のまわりに白い輪とともに。
et sciscitavi, "Quis es?" また、私は尋ねた、「あなたはだれであるか?」
Dixit, "Sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum." 彼は言った、「私は暁の(息)子、明けの明星(魔王)である、また私は私を「至高者」と等しいものにしたので、私は投げ落とされた)。
At non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum. しかし、彼は明けの明星(魔王)でなかった、しかし、自分自身をそれであることを信じた。
Et dixi, "Cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno?" また私は言った、「あなたが投げ落とされているとき、どのようにあなたは地獄から上ることができるのか?」
Et respondit, "Sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis; また、答えた、「私は、そこに悪魔である、しかし、ここに私は光の天使である。
videsne caput meum sphaera lucida circumcinctum? あなたは私の頭を見ないか? 取り巻かれた光り輝くスフェアを。
et quoque si vis, videbis, quod sim supramoralis inter morales, suprarationalis inter rationales, imo supraspiritualis inter spirituales; そしてまた、もしあなたが欲するなら、あなたは見る(未来)、私が道徳的な者の間で超(最高の)道徳的な者であること、そして理性的な者の間で超(最高の)理性的な者、それどころか、霊的な者の間で超(最高の)霊的な者。
possum etiam concionari, et quoque concionatus sum;" 私は説教することもまたできる、そしてまた説教をした」。
Quaesivi, "Quid concionatus es?" 私は質問した、「あなたは何を説教したのか?」
Dixit, "Contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales: 彼は言った、「欺瞞に反して、姦淫に反して、またすべての地獄的な愛に反して――
imo tunc me Luciferum vocavi diabolum, ac pejeravi contra me illum, ac propterea laudibus evectus sum usque ad coelum; それどころか、その時、私を、明けの明星(魔王)を、私は悪魔と呼んだ、そして私は私に対して彼に呪いをあびせた、そしてそのために称賛されて、私は天界へ上げられた。
inde est, quod vocatus sim filius aurorae; ここからである、私は暁の(息)子と呼ばれた。
et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter, quam quod recte et rite loquerer; また自分自身、私は驚く(奇妙である)が、私が説教壇の上にいたとき、私は適切にまた正しく話していること以外に異なって考えなかった。
sed causam mihi detexi, quia in externis fui, et haec tunc erant separata ab internis meis; しかし、私に理由が示された(明かされた)、私が外なるものの中にいた、またこれらのものはその時、私の内なるものから分離されたものであったからである。
et tametsi hoc mihi detexi, usque non potui immutare me, quia prae fastu meo non spectavi ad Deum." またそれでも、このことを私に私は示さなかった(明かさなかった)、やはり私は私を(悪いものへ)変化することができなかった、高慢のために私を、私は神へ目を向けなかったからである」。