(1)原文
285. (xiv.) Quod sint propter pacem in domo.― Simulationes conjugiales seu amicitiae externae propter pacem et tranquillitatem domi, sunt praecipue viris, ob naturale characteristicon illorum, quod ex intellectu agant quod agunt; ac intellectus, quia est cogitans, versat varia, quae animum reddunt inquietum, distrahunt, et turbant; quare si domi foret intranquillitas, fieret, quod vitales illorum spiritus elanguescerent, ac interior illorum vita quasi letho occumberet, et sic sanitas et mentis et corporis illorum pessumdaretur; horum periculorum et plurium aliorum timores obsiderent mentes virorum, nisi pro sedatione turbarum intellectus illorum domi apud uxores forent asyla. [2] Praeterea pax et tranquillitas serenant mentes et disponunt illas ad grate recipiendum benevolentias oblatas ab uxoribus, quae omnem operam impendunt ad sedandum nubes mentium, quas perspicaciter apud maritos observant; ac illa insuper amaenant praesentias illarum: inde patet, quod simulatio amoris sicut vere conjugialis propter pacem et tranquillitatem domi sit necessitas et quoque utilitas. Accedit, quod apud uxores non sint simulationes sicut apud viros; sed si instar illarum apparent, sunt realis amoris, quia natae sunt amores intellectus virorum; quare favores maritorum benigne acceptant, si non ore usque corde.
(2)直訳
285. (xiv.) Quod sint propter pacem in domo.― 285.(14) 家の中の平和のためであること。
Simulationes conjugiales seu amicitiae externae propter pacem et tranquillitatem domi, sunt praecipue viris, ob naturale characteristicon illorum, quod ex intellectu agant quod agunt; 結婚の見せかけまたは外なる友情は家の平和と平穏のために、男の主要なものである、彼らの自然的な特質のために、それは理解力から、行なうものを行なうこと。
ac intellectus, quia est cogitans, versat varia, quae animum reddunt inquietum, distrahunt, et turbant; そして、理解力は、考えるものであるので、いろいろなものを熟考する(向きを変える)、それらはアニムスを不安にする(戻す)、引き離す(そらす)、またかき乱す。
quare si domi foret intranquillitas, fieret, quod vitales illorum spiritus elanguescerent, ac interior illorum vita quasi letho occumberet, et sic sanitas et mentis et corporis illorum pessumdaretur; それゆえ、もし家に平穏がなかったなら、生じたであろう、彼らの生命の霊が弱まる(衰える)こと、そして彼らの内的ないのちが死のように死に倒れる、またこのように彼らの心と身体の健康は滅ぼされる。
horum periculorum et plurium aliorum timores obsiderent mentes virorum, nisi pro sedatione turbarum intellectus illorum domi apud uxores forent asyla. これらの危険と他の多くのものの恐れが男の心を包囲する(とりつく)、彼らの理解力の騒動(動揺)を鎮めることのための、避難所が家に、妻のもとになかったなら。
[2] Praeterea pax et tranquillitas serenant mentes et disponunt illas ad grate recipiendum benevolentias oblatas ab uxoribus, quae omnem operam impendunt ad sedandum nubes mentium, quas perspicaciter apud maritos observant; [2] さらに、平和と平穏は心を落ち着かせる(鎮める)、またそれらを妻たちから与えられる(offero)好意を快く受け入れることへ向けて整える、彼女たちはすべての働きを心の雲を鎮めるために費やす(ささげる)、それを鋭い知覚で(敏感に)夫のもとに気づく(観察する)。
ac illa insuper amaenant praesentias illarum: そしてなおまたそのこと〔働き〕が彼女たちの居合わせることを楽しくする
inde patet, quod simulatio amoris sicut vere conjugialis propter pacem et tranquillitatem domi sit necessitas et quoque utilitas. ここから明らかである、真の結婚〔への性向〕のような愛の見せかけが家での平和と平穏のために必要であること、そしてまた役に立つ。
Accedit, quod apud uxores non sint simulationes sicut apud viros; 追加の事実は(~という事実がある)、妻のともに夫のもとのような見せかけがない。
sed si instar illarum apparent, sunt realis amoris, quia natae sunt amores intellectus virorum; しかし、もしそれらのように見えるなら、愛の実在するものである、〔妻たちには〕男の理解力の愛が生まれているからである。
quare favores maritorum benigne acceptant, si non ore usque corde. それゆえ、夫の好意を友好的に(親切に)喜んで受け入れる、もし口でないなら、それでも心で。
(3)訳文
285.(14) 家の中の平和のためである。
結婚の見せかけまたは外なる友情は家での平和と平穏のために、男の自然的な特質のために主要なものである、それは、行なうものを理解力から行なうことである。そして、理解力は、考えるものであるので、いろいろなものに向きを変え、それらはアニムスを不安にし、そらし、かき乱す。それゆえ、もし家に平穏がなかったなら、彼らの生命の霊が衰えること、そして彼らの内的ないのちが死のようび倒れ、またこのように彼らの心と身体の健康が滅ぼされることが生じたであろう。男の理解力の動揺を鎮めることのための避難所が家に、妻のもとになかったなら、これらの危険と他の多くのものの恐れが男の心を包囲したであろう。
[2] さらに、平和と平穏は心を落ち着かせ、それらを妻たちから与えられる好意を快く受け入れることへ向けて整える、彼女たちはすべての働きを敏感に夫のもとに観察する心の雲を鎮めるために費やす。そしてなおまたそのこと〔働き〕が彼女たちの居合わせることを楽しくする。ここから、真の結婚のような愛の見せかけが家での平和と平穏のために必要であること、そしてまた役に立つことが明らかである。
追加の事実は、妻のともに夫のもとのような見せかけがないことである。しかし、もしそれらのように見えるなら、実在する愛である、〔妻たちは〕男の理解力の愛に生まれているからである。それゆえ、夫の好意を親切に、もし口でないなら、それでも心で喜んで受け入れる。