(1)原文
273. (ii.) Quod in mundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis;― Causa est, quia tunc rejectum est materiale corpus, quod omnium affectionum formas recipere et proferre potuit, ut nunc supra dictum est, et homo nudatus ab illo corpore, est in suis affectionibus internis, quas corpus ejus prius abscondidit; inde est, quod non modo ibi sentiantur homogeneitates et heterogeneitates, seu sympathiae et antipathiae, sed illae etiam appareant in faciebus, loquelis, et gestibus; quare ibi similitudines conjunguntur, et dissimilitudines separantur. Haec causa est, quod universum caelum secundum omnes varietates affectionum amoris boni et veri a Domino ordinatum sit, et ex opposito infernum secundum omnes varietates affectionum amoris mali et falsi. [2] Quoniam angelis et spiritibus aeque sunt affectiones internae et externae, sicut hominibus in mundo, et quoniam affectiones internae non possunt ibi abscondi ab externis, transparent et se manifestant, inde utraeque apud illos rediguntur in similitudinem et correspondentiam, post quam affectiones internae illorum per externas effigiantur in faciebus, percipiuntur in sonis loquelae, et quoque apparent in gestibus morum. Quod angelis et spiritibus sint affectiones internae et externae, est quia illis est mens et corpus, ac affectiones et inde cogitationes sunt mentis, ac sensationes et inde voluptates sunt corporis. [3] Accidit ibi saepe, quod post mortem amici conveniant, et amicitiarum suarum in mundo priori recordentur, et tunc credant, quod amicitiae vitam ut prius consociaturi sint; sed cum in caelo percipitur consocietas illa, quae est modo affectionum externarum, fit separatio secundum internas; et tunc e conventu illo aliqui relegantur in septentrionem, et aliqui in occidentem, et singuli ad distantias inter se, ut se nusquam videant amplius, nec cognoscant; nam in locis commorationis illorum, immutantur faciebus, quae affectionum internarum illorum fiunt effigies. Ex his patet, quod in nundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, et non secundum externas, nisi hae unum agant cum internis.
(2)直訳
273. (ii.) Quod in mundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis;― 273.(2) 霊界の中ではすべての者は内なる情愛にしたがって結合されること、けれども、外なる〔情愛〕にしたがわない、これらが内なるものと一緒に働かないなら。
Causa est, quia tunc rejectum est materiale corpus, quod omnium affectionum formas recipere et proferre potuit, ut nunc supra dictum est, et homo nudatus ab illo corpore, est in suis affectionibus internis, quas corpus ejus abscondidit; 理由がある、その時、物質的な身体は捨てられるからである、それはすべての情愛を受けることまた示すことのできる形である、今、上に言われたように、またその身体から脱がされた人間は、自分の内なる情愛の中にいる、それをその身体は隠していた。
inde est, quod non modo ibi sentiantur homogeneitates et heterogeneitates, seu sympathiae et antipathiae, sed illae etiam appareant in faciebus, loquelis, et gestibus; ここからである、そこに同質なものと異質なものが感じられるだけでなく、すなわち、同意と反感が、しかしそれらが顔の中にもまた現われる、話しに、また身振りに。
quare ibi similitudines conjunguntur, et dissimilitudines separantur. それゆえ、そこに似ているものは結合される、また似ていないものは分離される。
Haec causa est, quod universum caelum secundum omnes varietates affectionum amoris boni et veri a Domino ordinatum sit, et ex opposito infernum secundum omnes varietates affectionum amoris mali et falsi. これが理由である、天界全体は善と真理への愛のすべての情愛の変化(多様性)にしたがって主により秩序づけられている(整えられている)こと、また地獄は対立するものから悪と虚偽への愛のべての情愛の変化(多様性)にしたがって。
[2] Quoniam angelis et spiritibus aeque sunt affectiones internae et externae, sicut hominibus in mundo, et quoniam affectiones internae non possunt ibi abscondi ab externis, transparent et se manifestant, inde utraeque apud illos rediguntur in similitudinem et correspondentiam, post quam affectiones internae illorum per externas effigiantur in faciebus, percipiuntur in sonis loquelae, et quoque apparent in gestibus morum. [2] 天使と霊たちに等しく内なるものと外なるものの情愛がある、世の中の人間に〔ある〕ように、内なる情愛はそこに外なるものから隠されることができないので、通して(透かして)見える、またそれ自体を明らかにする(示す)、ここから、両方のものは彼らのもとで似ているものと対応するものの中に追いやられる(=される)、その後、彼らの内なる情愛は外なるもの〔情愛〕によって顔の中に映し出される、話しの音声の中で知覚される、そしてまた振る舞い(態度)の身振りの中に現われる(見られる)。
Quod angelis et spiritibus sint affectiones internae et externae, est quia illis est mens et corpus, ac affectiones et inde cogitationes sunt mentis, ac sensationes et inde voluptates sunt corporis. 天使と霊たちに内なるまた外なる情愛があることは、彼らに心と身体があるからである、そして、情愛とここからの思考は心のものである、そして感覚とここからの快楽は身体のものである。
[3] Accidit ibi saepe, quod post mortem amici conveniant, et amicitiarum suarum in mundo priori recordentur, et tunc credant, quod amicitiae vitam ut prius consociaturi sint; [3] そこにしばしば起こる、死後、友人たちが出会うこと、また前の世の中の自分たちの友情を思い出す、またその時、信じる、以前のような友情の生活が(交わりに)加わることになること。
sed cum in caelo percipitur consocietas illa, quae est modo affectionum externarum, fit separatio secundum internas; しかし、天界の中でその仲間づきあい(交わり)が知覚されるとき、それは単に外なる情愛のものである、内なるもの〔情愛〕にしたがって分離が生じる。
et tunc e conventu illo aliqui relegantur in septentrionem, et aliqui in occidentem, et singuli ad distantias inter se, ut se nusquam videant amplius, nec cognoscant; またその時、その出会うことからある者は北の中に追放される、またある者は西の中に、また各々の者は隔たりへ向けて自分たちの間で、互いにだれももはや見ないほどに、また認めない。
nam in locis commorationis illorum, immutantur faciebus, quae affectionum internarum illorum fiunt effigies. なぜなら、彼らの滞在の場所の中で、顔で(悪いものへ)変えられる、それ〔顔〕は彼らの内なる情愛の似姿になるからである。
Ex his patet, quod in nundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, et non secundum externas, nisi hae unum agant cum internis. これらから明らかである、霊界の中ではすべての者は内なる情愛にしたがって結合されること、けれども、外なる〔情愛〕にしたがわない、これらが内なるものと一緒に働かないなら。
(3)訳文
273.(2) 霊界では、すべての者は内なる情愛にしたがって結合される、けれども、これらが内なる情愛と一緒に働かないなら外なる情愛にしたがって結合されない。
その理由は、今、前に言われたように、その時、すべての情愛を受けることまた示すことのできる形である物質的な身体は捨てられ、またその身体から脱がされた人間は、その身体が隠していた自分の内なる情愛の中にいるからである。ここから、そこに同質なものと異質なものが、すなわち、同意と反感が、感じられるだけでなく、それらが顔、話し、また身振りの中にもまた現われる。それゆえ、そこに似ているものは結合され、似ていないものは分離される。
これが、天界全体は善と真理への愛のすべての情愛の多様性にしたがって、また地獄は対立するものから悪と虚偽への愛のべての情愛の多様性にしたがって、主により秩序づけられていることの理由である
[2] 天使と霊たちに世の人間にあるのと等しく内なるものと外なるものの情愛があり、そこの内なる情愛は外なる情愛から隠されることができないので、通して(透かして)見え、またそれ自体を示す、ここから、両方のものは彼らのもとで似ているものと対応するものにされ、その後、彼らの内なる情愛は外なる情愛によって顔の中に映し出され、話しの音声の中で知覚され、そしてまた振る舞う態度の中に現われる。
天使と霊たちに内なるまた外なる情愛があることは、彼らに心と身体があり、そして、情愛とここからの思考は心のものであり、そして感覚とここからの快楽は身体のものであるからである。
[3] そこにしばしば、死後、友人たちが出会い、前世での自分たちの友情を思い出し、またその時、以前のような友情の生活の交わりに加わることになる、と信じることが起こる。しかし、天界の中でその交わりが知覚されるとき、それは単に外なる情愛のものであり、内なる情愛にしたがって分離が生じる。またその時、その出会うことから、ある者は北に、またある者は西に、また各々の者は隔たりへ向けて自分たちの間で、互いにだれももはや見ない、また認めないほどに、追放される。なぜなら、彼らが滞在する場所で、顔が(悪いものへ)変えられ、その顔は彼らの内なる情愛の似姿になるからである。
これらから、霊界では、すべての者は内なる情愛にしたがって結合される、けれども、これらが内なる情愛と一緒に働かないなら外なる情愛にしたがって結合されないことが明らかである。