(1)原文
270. Tertium Memorabile.―
Quodam mane post somnum profundavit se cogitatio mea in aliqua arcana amoris conjugialis, et demum in hoc, "In quanam regione mentis humanae residet amor vere conjugialis, et inde in quanam frigus conjugiale?" Scivi quod regiones mentis humanae sint tres, una supra alteram; et quod in infima regione habitet naturalis amor, in superiore spiritualis amor, et in suprema caelestis amor, et quod in unaquavis regione sit conjugium boni et veri; et quia bonum est amoris, et verum est sapientiae, quod in unaquavis regione sit conjugium amoris et sapientiae; et quod hoc conjugium sit idem cum conjugio voluntatis et intellectus, quoniam voluntas est receptaculum amoris, ac intellectus receptaculum sapientiae.
[2] Cum in profundo hujus cogitationis eram, ecce vidi duos cygnos volantes versus septentrionem, et mox duas aves paradisiacas volantes versus meridiem, et quoque duos turtures volantes in oriente; et cum sequutus aspectu volatus, vidi quod bini cygni flecterent suam viam a septentrione ad orientem, similiter binae aves paradisiacae a meridie, et quod congregarent se cum binis turturibus in oriente; et simul volarent ad quoddam eminens palatium ibi, circum quod erant oleae, palmae et fagi. In palatio erant tres series fenestrarum, una supra alteram; et cum adverti, vidi cygnos involare in palatium per fenestras apertas in infima serie, aves paradisiacas per fenestras apertas in media serie, et turtures per fenestras apertas in suprema serie.
[3] Hoc viso, adstitit angelus, et dixit, "Intelligis visa illa?"
Et respondi, "Aliquid parum."
Dixit, quod palatium illud repraesentet habitationes amoris conjugialis, quales sunt in mentibus humanis; quod suprema pars ejus, in quam se receperunt turtures, repraesentet supremam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore boni cum sua sapientia; media pars, in quam se receperunt aves paradisiacae, mediam regionem, ubi habitat amor conjugialis in amore veri cum sua intelligentia; ac infima pars, in quam se receperunt cygni, infimam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore justi et recti cum sua scientia; [4] "tria paria alitum etiam significant illa, par turturum amorem conjugialem supremae regionis, par avium paradisiacarum amorem conjugialem mediae regionis, et par cygnorum amorem conjugialem infimae regionis; similia significant tria genera arborum circum circa palatium, oleae, palmae, et fagi: nos in caelo supremam regionem mentis vocamus caelestem, mediam spiritualem, ac infimam naturalem; ac percipimus illas sicut habitationes in domo, unam supra alteram, et ascensus ab una in alteram per gradus sicut per scalas; et in unaquavis parte sicut duo conclavia, unum pro amore, alterum pro sapientia, et anterius sicut cubiculum, ubi amor cum sua sapientia, aut bonum cum suo vero, aut quod idem, ubi voluntas cum suo intellectu, in toro se consociant; in illo palatio exstant sicut effigiata omnia arcana amoris conjugialis."
[5] His auditis, accensus desiderio videndi illud, quaesivi num alicui detur intrare et videre illud, quia est palatium repraesentativum;
Respondit, quod non aliis quam qui in caelo tertio sunt, quia illis omne repraesentativum amoris et sapientiae fit reale; "ab illis audivi quae tibi retuli, et quoque hoc, quod amor vere conjugialis habitet in suprema regione in medio amoris mutui, in thalamo seu conclavi voluntatis, et quoque in medio perceptionum sapientiae in thalamo seu conclavi intellectus, et quod consocientur toro in cubiculo quod antrorsum est, et in oriente;"
Et quaesivi, "Cur duo Thalami?"
Dixit, quod maritus sit in thalamo intellectus, et quod uxor sit in thalamo voluntatis;
[6] Et quaesivi, "Cum amor conjugialis ibi habitat, ubi tunc frigus conjugiale?"
Respondit, quod etiam in suprema regione, sed solum in thalamo intellectus, clauso thalamo voluntatis ibi; "intellectus enim cum suis veris, potest, quoties lubet, ascendere per scalam cochlearem in supremam regionem in suum thalamum, sed si voluntas cum sui amoris bono non simul in consocium thalamum ascendit, clauditur hic, et fit frigus in altero, et hoc est frigus conjugiale. Intellectus, dum tale frigus ad uxorem est, e suprema regione spectat deorsum ad infimam, et quoque, si non timor illum retrahit, descendit, ut ibi ex igne illicito calescat. His dictis, voluit adhuc plura de amore conjugiali ex effigiebus ejus in illo palatio recensere; sed dixit, "Satis hac vice; inquire primum num haec sint supra communem intellectum; si sunt, quid plura? at si non sunt, detegentur plura."
(2)直訳
270. Tertium Memorabile.― 270.第三のメモラビリア――
Quodam mane post somnum profundavit se cogitatio mea in aliqua arcana amoris conjugialis, et demum in hoc, "In quanam regione mentis humanae residet amor vere conjugialis, et inde in quanam frigus conjugiale?" ある朝、私は眠りの後、私の思考を〔自分自身に〕深く沈めた、結婚愛のある秘義の中に、また最後にこの中に、「人間の心の中のどの中に、真の結婚愛は住んでいるか、またここからどの中に結婚の冷淡は?」
Scivi quod regiones mentis humanae sint tres, una supra alteram; 私は知っていた、人間の心の領域が三つあること、あるものがもう一つのものの上に。
et quod in infima regione habitet naturalis amor, in superiore spiritualis amor, et in suprema caelestis amor, et quod in unaquavis regione sit conjugium boni et veri; また、最も低い領域の中に自然的な愛が住んでいる(宿っている)こと、さらに高い〔領域の〕中に霊的な愛、また最も高い〔領域の〕中に天的な愛。
et quia bonum est amoris, et verum est sapientiae, quod in unaquavis regione sit conjugium amoris et sapientiae; また、善は愛のものであり、また真理は知恵のものであるので、それぞれの領域の中に愛と知恵の結婚があること。
et quod hoc conjugium sit idem cum conjugio voluntatis et intellectus, quoniam voluntas est receptaculum amoris, ac intellectus receptaculum sapientiae. また、この結婚は意志と理解力の結婚と同じものであること、意志は愛の容器であるので、そして理解力は知恵の容器。
[2] Cum in profundo hujus cogitationis eram, ecce vidi duos cygnos volantes versus septentrionem, et mox duas aves paradisiacas volantes versus meridiem, et quoque duos turtures volantes in oriente; [2] 私がこの思考の深遠なものの中にいたとき、見よ、私は北へ向かって飛んでいる二つの白鳥を見た、また直ぐに、南へ向かって飛んでいる二つのゴクラクチョウ(極楽鳥)を、そしてまた、東の中を飛んでいる二つのキジバトを。
et cum sequutus aspectu volatus, vidi quod bini cygni flecterent suam viam a septentrione ad orientem, similiter binae aves paradisiacae a meridie, et quod congregarent se cum binis turturibus in oriente; また、飛行の様子(外観)を続けたとき、私は見た、二つの白鳥が自分の道(行路・方向)を北から東へ曲げたこと、同様に、二つのゴクラクチョウが南から、また二つのキジバトと集まったこと、東の中へ。
et simul volarent ad quoddam eminens palatium ibi, circum quod erant oleae, palmae et fagi. また一緒に飛んだ、ある卓越した宮殿へ、そのまわりに、オリーブの木、シュロの木、またブナの木があった。
In palatio erant tres series fenestrarum, una supra alteram; 宮殿の中に三つの連続する窓があった、あるものがもう一つのものの上に。
et cum adverti, vidi cygnos involare in palatium per fenestras apertas in infima serie, aves paradisiacas per fenestras apertas in media serie, et turtures per fenestras apertas in suprema serie. また私が留意した(気づいた)とき、私は白鳥が宮殿の中に飛び入るのを見た、最も下の連続の中に開かれれた窓を通って、ゴクラクチョウが中間の連側の中に開かれた窓を通って、またキジバトが最も上の連続の中に開かれれた窓を通って。
[3] Hoc viso, adstitit angelus, et dixit, "Intelligis visa illa?" [3] これを私は見る、天使が傍らにいた、またあ言った、「あなたはその見たものを理解するか?」
Et respondi, "Aliquid parum." また、私は答えた、「何らかのものを、少し」。
Dixit, quod palatium illud repraesentet habitationes amoris conjugialis, quales sunt in mentibus humanis; 〔天使は〕言った、その宮殿は結婚愛の住まいを表象している、人間の心の中でどんなものであるか。
quod suprema pars ejus, in quam se receperunt turtures, repraesentet supremam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore boni cum sua sapientia; その最高の部分は、その中にキジバトが〔自分自身を〕引っ込めた、心の最高の領域を表象している、そこに結婚愛が自分の知恵とともに善の愛の中に住んでいる。
media pars, in quam se receperunt aves paradisiacae, mediam regionem, ubi habitat amor conjugialis in amore veri cum sua intelligentia; 中間の部分は、その中にゴクラクチョウが〔自分自身を〕引っ込めた、中間の領域を、そこに結婚愛が自分の知性とともに真理の愛の中に住んでいる。
ac infima pars, in quam se receperunt cygni, infimam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore justi et recti cum sua scientia; そして最も低い部分は、その中に白鳥が〔自分自身を〕引っ込めた、心の最も低い部分を、そこに結婚愛が自分の知識とともに公正で正直な(正義の)の愛の中に住んでいる。