[2] Eram in spiritu, et accinxi me viae, et convertimus facies ad orientem; [2] 私は霊の中にいた、また私に道(旅)を身支度した、また顔を東へ向けた。
et in pergendo vidi montem, cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium. また前進する中で、私は山を見た、その高さは雲の領域を超えて達していた。
Transivimus desertum magnum, et pervenimus in sylvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua angelus praedixit: 私たちは大きな荒野を通り過ぎた、私たちはいろいろな種類の木から密集した森の中にやって来た、それらの密生から暗い、それについて天使は予言(予告)した。
sed erat sylva illa secta in plures tramites angustos; しかし、森は多くの狭い小道に分けられていた。
et dixit angelus, quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, ac videantur oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab olea ad oleam, abiturus sit viator in Tartara, quae circum circa ad latera sunt: また、天使は言った、それだけ多くの間違いの回り道がある、また主により目が開かれていないなら、そしてぶどうのつるで囲まれた(=巻き付けられた)オリーブの木が見られる、そしてオリーブの木からオリーブの木へ歩みを向ける、旅人はタルタロス(奈落)の中へそれる(abeo)、それは周囲に、脇にある。
haec sylva talis est, propter finem, ut custodiatur aditus; この森はこのようなものである、目的のために、接近(の手段や方法)が守られるために。
non enim alia gens quam primaeva super monte illo habitat. というのは、他の民族(人々)は、初期の者以外に園山の上に住まないから。
[3] Postquam intravimus sylvam, aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei, et oleae erant in perpetuos orbes dispositae; [3] 私たちが森の中に入った後、目が開かれた、そして、私たちは、ここにそこにぶどうのつるに巻き付けられたオリーブの木をみた、それらから紺青色のブドウの房が垂れ下がっていた、またオリーブの木は永続する輪☆の中に配列されていた。
☆ 「輪」とありますが、「らせん」ですね。
quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus. それゆえ、それらの視野にしたがって、私たちは回って行くまた回って行く。
Et tandem vidimus lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas aquilas; また最後に、私たちは高い杉(シーダ―)からの木立ち(杜)を見た、またその枝の上にいくつかのワシを。
quibus visis dixit angelus, "Nunc in monte sumus non procul a vertice ejus." それらが見られて、天使は言った、「今や、山の中に、私たちはそのてっぺんから遠くない」。
Et perreximus, et ecce post lucum campus rotundus, ubi pascebant agni et agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis montanorum. また私たちは進んだ(pergo)、また見よ、木立ち(杜)の後、円形の野原が、そこに雄羊と雌羊が(草を)食べていた、それらは山の住人の無垢と平和の状態の表象の形であった。
Hunc campum pertransivimus, et ecce visa sunt tabernacula et tabernacula, ad plura millia antrorsum et ad latera in omnem extensionem visus: この野原を私たちは通り抜けた、また見よ、天幕また天幕が見えた、前方に多くの数千のもの、また脇に、視覚のすべての拡大の中に。
et dixit angelus, "Nunc sumus in castris, ibi exercitus Domini Jehovih; また、天使は言った、「今や、私たちは陣営の中にいる、そこに主エホビの軍勢。
ita se et habitationes suas vocant. そのように、自分自身と自分の住居を呼んだ。
Antiquissimi hi, dum in mundo fuerunt, habitaverunt in tabernaculis, quare etiam nunc in illis habitant: これらの最古代人は、世の中にいた時、天幕の中に住んだ、それゆえ、今もまたそれらの中に住んでいる。
sed flectamus viam ad meridiem, ubi sunt sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem, cum quo sociemus sermonem." しかし、私たちは道を南へ曲げる(向ける)、そこに彼らのさらに賢明な者がいる、私たちはある者に会うために、その者と私たちは話しを共にする(分かち合う)」。