(1)原文
71. Quod non alii in amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam ecclesiae ab Ipso, est quia ille amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est caelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud angelos caeli et apud homines ecclesiae est (ut supra n. 64); et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati angelis caeli; hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in caelo. [2] Apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic amor; sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. Quod non alii possint in amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est caelum in illo; et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad caelum, nec ad aliquem angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille amor est, est enim hic amor fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium (videatur supra, n. 65, 66, 67). [3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est. Vidi genios in mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad angelum, qui delitiabatur cum sua consorte: illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. Quod spiritus mali ament homogeneum suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus caeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus (n. 10) memorata sunt.
(2)直訳
71. Quod non alii in amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam ecclesiae ab Ipso, est quia ille amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est caelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud angelos caeli et apud homines ecclesiae est (ut supra n. 64); 他の者たちは真の結婚愛の中にいることができないこと、それを主から受け入れる者以外に、その者である、その方に直接に近づく、またその方から教会の生活を生きる、その愛は、その起源から、またその対応から眺められて、天的、霊的、聖なるもの、純粋、貞淑であるからである、すべての愛よりも、それは天界の天使のもとに、また教会の人間のもとにある(上の64番のように)。
et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati angelis caeli; またこれらその属性は与えられることができない、彼らのもとに以外に、その者は主と結合している、またその方により天界の天使と仲間となっている。
hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; というのは、これらの者は結婚外の愛を避けるから、その者は他の者と結合する、自己の(ほんとうの)ものとの以外の、すなわち、自己の(ほんとうの)配偶者、霊魂の損傷のように、また地獄の池のように。
et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in caelo. また、どれだけ、配偶者がその結合から、意志の情欲またここからの意図に関してもまた避ける、それだけ彼らのもとのその愛は清められる、また継続的に霊的になる、最初に地の中で生きている時、またその後、天界の中で。
[2] Apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic amor; [2] 人間のもとで、ある者の愛は決して純粋になることができない、天使のもとでもない、そのようにこの愛もまたない。
sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. しかし、意図が、それは意志のものである、主により第一に眺められるので、それゆえ、どれだけ、人間がこの中にいるか、またこの中で持続するか〔によって〕それだけ、純潔と神聖さの中に導かれる、また継続的に前進する。
Quod non alii possint in amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est caelum in illo; ある者たちが霊的な結婚愛の中にいることができないことは、主からそのような者である者以外に。天界がその中にあるからである。
et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad caelum, nec ad aliquem angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille amor est, est enim hic amor fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium (videatur supra, n. 65, 66, 67). また、自然的な人は、その者のもとにその愛が肉からだけその心地よさを得ている、天界へ近づくことができない、何らかの天使も〔近づけ〕ない、それどころか何らかの人間にも〔近づけ〕ない、その中のその愛がある、というのは、この愛は天的なまた霊的な愛すべての愛の根本的な愛であるから(上の65, 66, 67番に見られる)。
[3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est. [3] そのようであることが、経験から私に確信(証明)された。
Vidi genios in mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad angelum, qui delitiabatur cum sua consorte: 私は霊界の中で魔鬼☆を見た、その者は地獄へ準備されていた、天使へ近づいている、その者は自分の配偶者と楽しんでいる
☆ 「魔鬼」は、通例、意志に働きかける部類の悪霊に限定されます。
illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. 彼らは、少し離れて、近づくに応じて、怨霊(鬼)のようになった、また洞窟や穴を探した、避難所として、その中へ自分自身を投げ込んだ。
Quod spiritus mali ament homogeneum suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus caeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus (n. 10) memorata sunt. 悪霊は自分の情愛と同質のものを愛する、どれほど不潔であっても、そして天界の霊を退けることを、純粋であるので、自分に異質なものとして、それらから結論されることができる、それらは序文(10番)の中で話しに出された。
(3)訳文
71.主から真の結婚愛を受け入れる者以外に他の者たちはその中にいることができない、その者はその方に直接に近づき、またその方から教会の生活を生きる者である。その愛は、その起源から、またその対応から眺められて、天界の天使のもとに、また教会の人間のもとにあるすべての愛よりも、天的、霊的、聖なるもの、純粋、貞淑であるからである(前の64番のように)。またこれらその属性は、は主と結合し、その方により天界の天使と仲間となっている者のもと以外に与えられることができない。というのは、これらの者は、自己のもの、すなわち、自己の配偶者との以外の他の者と結合する結婚外の愛を、霊魂の損傷のように、地獄の池のように避けるから。また、配偶者がその結合から、意志の情欲またここからの意図に関してもまた避ければさけるほど、それだけ彼らのもとのその愛は清められ、また継続的に、最初に地上で生きている時、またその後、天界の中で霊的になる。
[2] 人間のもとで、ある者の愛は決して純粋になることができない、天使のもとでもない、そのようにこの愛もまた〔純粋になれ〕ない。しかし、意志のものである意図が、主により第一に眺められるので、それゆえ、人間がこの中にいて、この中で持続すればするほど、それだけ、純潔と神聖さの中に導かれ、また継続的に前進する。
主からそのような者である者以外に。ある者たちが霊的な結婚愛の中にいることができないことは、天界がその中にあるからである。また、自然的な人は、その者のもとでその愛が肉からだけその心地よさを得ていて、天界へ近づくことができない、その中のその愛がある天使のだれも、それどころか人間のだれも〔近づけ〕ない、というのは、この愛は天的なまた霊的な愛すべての愛の根本的な愛であるから(前の65, 66, 67番参照)。
[3] そのようであることが、経験から私に確信(証明)された。
私は霊界の中で地獄へ準備されていた魔鬼を見た、その者は、自分の配偶者と楽しんでいる天使へ近づいた。
少し離れていた彼らは、近づくにつれて、怨霊のようになり、避難所として洞窟や穴を探して、その中へ自分自身を投げ込んだ。
悪霊は、どれほど不潔であっても自分の情愛と同質のものを愛する、そして純粋であるので、自分に異質なものとして天界の霊を退けることを、序文(10番)の中で記されたそれらから結論されることができる。
月: 2016年5月
原典講読『結婚愛』72
(1)原文
72. Quod illi in illum amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo amore ab Ipso. Sunt duo quae faciunt ecclesiam et inde caelum apud hominem, verum fidei et bonum vitae; verum fidei facit praesentiam Domini, et bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic ecclesiam et caelum. Quod verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; lux spiritualis non aliud est; quod bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt.
(2)直訳
72. Quod illi in illum amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; 彼らはその愛の中にやって来る、またその中にいることができる、その者は教会の真理を愛する、またその善を行なうことは、他の者たちは主により受け入れられないからである。
hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo amore ab Ipso. というのは、これらの者はその方と結合の中にいるから、またここからその方によりその愛の中に保たれる。
Sunt duo quae faciunt ecclesiam et inde caelum apud hominem, verum fidei et bonum vitae; 二つのものがある、それらは人間のもとに教会をまたここから天界をつくる、信仰の真理と生活の善。
verum fidei facit praesentiam Domini, et bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic ecclesiam et caelum. 信仰の真理は主の現在(臨在)をつくる、また信仰の真理にしたがった生活の善はその方との結合をつくる、またこのように教会と天界を。
Quod verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; 信仰の真理が現在(臨在)をつくることは、〔それが〕光のものであるからである。
lux spiritualis non aliud est; 霊的な光は他のものではない。
quod bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; 生活の善が結合をつくることは、〔それが〕熱のものであるからである。
calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; 霊的な熱も他のものではない、というのは、愛であるから、また生活の善は愛のもの。
et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; また、よく知られている、すべての光は、冬の〔光〕もまた、現在(臨在)をつくること、また光と結び付いた熱は結合をつくること。
horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. というのは、庭園と花園はすべての光の中で現われる☆、しかし、開花、また結実しない、熱がそれ自体を光に結合させる時でないなら。
☆ このままでは読みづらいでしょう「どんな光の中でも見られる」。
Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt. これらから結論が明らかである、主から真の結婚愛が与えられないこと、その者は単に教会の真理を知る、しかし、〔与えられる〕その者はそれを知り、その善を行なう。
(3)訳文
72.結婚愛の中にやって来て、その中にいることができる者は教会の真理を愛し、またその善を行なうのは、他の者たちは主により受け入れられないからである。というのは、これらの者はその方と結合の中にいる、またここからその方によりその愛の中に保たれるから。
人間のもとに教会をまたここから天界をつくる二つのもの、信仰の真理と生活の善がある。信仰の真理は主の現在(臨在)をつくり、信仰の真理にしたがった生活の善はその方との結合を、このように教会と天界をつくる。
信仰の真理が現在(臨在)をつくるのは、〔それが〕光に属すからである。霊的な光は他のものではない。生活の善が結合をつくるのは、〔それが〕熱に属すからである。霊的な熱も他のものではない、というのは、愛であり、生活の善は愛に属すから。また、すべての光が、冬の〔光〕もまた、現在(臨在)をつくること、また光と結び付いた熱が結合をつくることはよく知られている。いうのは、庭園と花園はすべての光の中で見られる、しかし、熱がそれ自体と光に結合させる時でないなら、開花しないし、結実しない。
これらから結論が明らかである、教会の真理を知るだけの者には主から真の結婚愛が与えられない、しかし、それを知り、その善を行なう者には与えられることである。
原典講読『結婚愛』73
(1)原文
73. (viii.) Quod hic amor fuerit amor amorum apud antiquos, qui in saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerunt.― Quod amor conjugialis apud antiquissimos et apud antiquos, qui in primis illis saeculis ita nominatis vixerant, fuerit amor amorum, non potest ex historiis sciri, quia illorum scripta non exstant, et illa quae exstant, sunt ex scriptoribus post illa saecula; nam ab his nominantur, et quoque describitur illorum vitae puritas et integritas, pariter ejus successiva decrescentia sicut est auri usque ad ferrum: at ultima seu ferrea aetas, quae inchoavit a scriptoribus illis, quoad aliquam partem colligi potest ex historicis vitae quorundam regum, judicum, et sapientum, qui vocati sunt sophi, in Graecia et alibi: quod autem hoc saeculum non consisteret, sicut ferrum in se consistit, sed quod fieret sicut ferrum commixtum cum argilla, quae non cohaerent, praedicitur a Daniele (cap. ii. 43). [2] Nunc quia saecula, quae nominata sunt ab auro, argento, et cupro, ante scripturarum tempora fuerunt transacta, et sic cognitio de conjugiis illorum non dabilis est in terris, placuit Domino per spiritualem viam mihi aperire illa, perducendo ad caelos ubi domicilia illorum sunt, ut ex illis oretenus ibi haurirem, qualia fuerant apud illos conjugia, cum vixerunt in suis aevis: omnes enim, quicunque a creatione obiverant e mundo naturali, in mundo spirituali sunt, et omnes quoad amores sui similes sunt, et permanent in aeternum. Haec quia scitu et relatu digna sunt, et sanctitatem conjugiorum confirmant, velim illa, qualia in vigili spiritu mihi ostensa sunt, et postea in memoriam per angelum revocata, et sic descripta, edere in publicum: et quia sunt e mundo spirituali, sicut reliqua post transactionum capita, volui dispescere illa in sex Memorabilia secundum progressiones aetatum.
(2)直訳
73. (viii.) Quod hic amor fuerit amor amorum apud antiquos, qui in saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerunt.― (8) この愛は、金の時代、銀また銅の時代に生きた古代人のもとの愛の愛であった、しかしその後、しだいに消滅したこと。
Quod amor conjugialis apud antiquissimos et apud antiquos, qui in primis illis saeculis ita nominatis vixerant, fuerit amor amorum, non potest ex historiis sciri, quia illorum scripta non exstant, et illa quae exstant, sunt ex scriptoribus post illa saecula; 最古代人と古代人のもとの結婚愛が、その者はそのように名づけられたそれらの最初の時代の中に生きた、愛の愛であったことは、歴史から知られることができない、彼らの文書は現われていない、また現われているものは、その時代の後の作家たちからである。
nam ab his nominantur, et quoque describitur illorum vitae puritas et integritas, pariter ejus successiva decrescentia sicut est auri usque ad ferrum: なぜなら、これらの者により名づけられ、そしてまた彼らの純潔で正しい生活が描かれているからである、同じく、その継続的な減少も、金から鉄までのようにである。
at ultima seu ferrea aetas, quae inchoavit a scriptoribus illis, quoad aliquam partem colligi potest ex historicis vitae quorundam regum, judicum, et sapientum, qui vocati sunt sophi, in Graecia et alibi: しかし、最後の、すなわち、鉄の時代は、それはそれらの作家から始まった、ある部分に関して集められる(推断される)ことができる、ある王、裁判官(士師)、また賢明な者の歴史上の生活から、その者は、ギリシアや他のところで、賢人と呼ばれた。
quod autem hoc saeculum non consisteret, sicut ferrum in se consistit, sed quod fieret sicut ferrum commixtum cum argilla, quae non cohaerent, praedicitur a Daniele (cap. ii. 43). けれども、この時代が存続しなかったことは、鉄が本質的に存続するように、しかし、粘土と混合された鉄のようになったこと、それは密着しない、「ダニエル(書)」により述べられている(第2章43)。
[2] Nunc quia saecula, quae nominata sunt ab auro, argento, et cupro, ante scripturarum tempora fuerunt transacta, et sic cognitio de conjugiis illorum non dabilis est in terris, placuit Domino per spiritualem viam mihi aperire illa, perducendo ad caelos ubi domicilia illorum sunt, ut ex illis oretenus ibi haurirem, qualia fuerant apud illos conjugia, cum vixerunt in suis aevis: [2] さて、時代は、それは金、銀、また銅から名づけられた、文書の時代の前に過ぎ去った☆、またこのように彼らの結婚についての知識は地の中に存在可能でなかったので、霊的な道(方法)によって私にそれを開く(明らかにする)ことが主の喜びであった、天界へ案内して、そこに彼らの住居がある、彼らから面と向かって(口頭で)そこで私が汲み取る(学ぶ)ように、彼らのもとで結婚がどのようであったか、その時期(時代)の中に生きたとき。
☆ 辞書にはありませんがどうやらスヴェーデンボリは「transago」のことばを使用しているようです。これは『天界の秘義』4947番にもでてきます。
omnes enim, quicunque a creatione obiverant e mundo naturali, in mundo spirituali sunt, et omnes quoad amores sui similes sunt, et permanent in aeternum. というのは、すべての者は、だれでも創造から、自然界から出発して、霊界の中にいるから、またすべての者は、自分の愛に関して〔以前の自分と〕似たものである、また永遠にとどまる(持続する)。
Haec quia scitu et relatu digna sunt, et sanctitatem conjugiorum confirmant, velim illa, qualia in vigili spiritu mihi ostensa sunt, et postea in memoriam per angelum revocata, et sic descripta, edere in publicum: これらは、知り☆、物語る☆のに価値があるので、また結婚の神聖さを確信させる、私はそれらを欲する、どんなものか目覚めた霊の中で私に示された、またその後、記憶の中に天使によって思い出された、また記された、〔公けに〕出版する(公表する)ことを。
☆ どちらも目的分詞とも言われる完了分詞です。
et quia sunt e mundo spirituali, sicut reliqua post transactionum capita, volui dispescere illa in sex Memorabilia secundum progressiones aetatum. また、霊界から(のもの)であるので、論文(章)の後に加えられた(capio)他のもののように、それらを六つのメモラビリアの中に分けることを欲した、時代の進行にしたがって。
(3)訳文
73.(8) この愛は、金の時代、銀また銅の時代に生きた古代人のもとの愛の愛であった、しかしその後、しだいに消滅した。
そのように名づけられたそれらの最初の時代の中に生きた最古代人と古代人のもとの結婚愛が愛の愛であったことは、歴史から知られることができない、彼らの文書は〔まだ〕存在していない、また存在しているものは、その時代の後の作家たちのものである。なぜなら、これらの者により名づけられ、そしてまた彼らの純潔で正しい生活が、同じく、金から鉄までのように、その〔愛の〕継続的な減少も、描かれているからである。しかし、それらの作家から始まった最後の、すなわち、鉄の時代は、ある部分に関して、ある王、士師、またギリシアや他のところで賢人と呼ばれた賢明な者の歴史上の生活から推断されることができる。 けれども、この時代が鉄が本質的に存続するようには存続しないで、粘土と混合された密着しない鉄のようになったことは、「ダニエル書」に述べられている(第2章43)。
[2] さて、金、銀、銅と名づけられた時代は、文書の時代の前に過ぎ去り、このように彼らの結婚についての知識は地上に存在可能でなかったので、主は霊的な方法によって私がそれを明らかにすることを喜ばれた、天界へ案内して、そこに彼らの住居があり、そこで面と向かって彼らから、その時代に生きたとき彼らのもとで結婚がどのようであったか、私が汲み取るように〔とされた〕。というのは、創造されただれでも、すべての者は自然界から出て、霊界の中にいる、またすべての者は、自分の愛に関して〔以前の自分と〕似たものであり、永遠に〔その状態に〕とどまるから。
これらは、知り、物語る、また結婚の神聖さを確信させる価値があるので、私は、どんなものが目覚めた霊の中で私に示され、またその後、記憶の中に天使によって思い出され、また記されたそれらを出版することを欲する。また、章の後に加えられた他のもののように、霊界からのものであり、それらを時代の進行にしたがって六つのメモラビリアの中に分けることにしたい。
原典講読『結婚愛』74
(1)原文
74. *Haec sex Memorabilia, quae sunt e mundo spirituali de amore conjugiali, revelant qualis ille amor fuerat in primis aevis, et qualis post illa, et qualis hodie est; ex quibus constat, quod ille amor a sanctitate et puritate sua successive recesserit, usque dum factus est scortatorius; sed quod tamen sit spes reductionis ejus in primaevam seu antiquam suam sanctitatem.
* NOTA EDITORES.―Ab Auctuore hic paragraphus signis citationis inclusus est.
(2)直訳
74. *Haec sex Memorabilia, quae sunt e mundo spirituali de amore conjugiali, revelant qualis ille amor fuerat in primis aevis, et qualis post illa, et qualis hodie est; これら六つのメモラビリアは、それらは結婚愛について霊界から、啓示している、その愛が最初の時期(時代)の中でどんなものであったか、、またその後、どんなものか、また今日どんなものであるか。
ex quibus constat, quod ille amor a sanctitate et puritate sua successive recesserit, usque dum factus est scortatorius; それらから明らかである、その愛がその神聖なものと純潔なものからしだいに逸れたこと、淫行的なものになった時まで。
sed quod tamen sit spes reductionis ejus in primaevam seu antiquam suam sanctitatem. しかし、それでもその復帰の希望があること、初期のもの、すなわち、その古代の神聖さの中へ。
* NOTA EDITORES.―Ab Auctuore hic paragraphus signis citationis inclusus est. 編集者の注――緒差によりこの段落は引用のしるし(引用符)で囲まれている。
(3)訳文
74.結婚愛について、霊界からのこれら六つのメモラビリアは、その愛が最初の時期の中でどんなものであったか、、またその後、どんなものか、また今日どんなものであるか啓示している。それらから、その愛がその神聖なものと純潔なものから、淫行的なものになった時まで、しだいに逸れたこと、しかし、それでも、初期のもの、すなわち、その古代の神聖さの中へ、その復帰の希望があることが明らかである。
原典講読『結婚愛』75(原文と直訳[1])
(1)原文
75. Primum Memorabile.―
Quondam cum meditatus sum de amore conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi, qualis ille amor fuerat apud illos, qui in saeculo aureo vixerunt, et postea qualis apud illos qui in saeculis sequentibus, quae ex argento, cupro, et ferro, vocantur: et quia novi, quod omnes qui in illis saeculis bene vixerunt, in caelis sint, oravi ad Dominum, ut liceret mihi cum illis loqui et instrui.
Et ecce adstitit mihi angelus, et dixit, "Missus sum a Domino ut sim ductor et comes; ac primum te ducam et comitabor ad illos, qui vixerunt primo aevo seu saeculo, quod vocatur aureum:" Et dixit, "Est ad illos via ardua; est per sylvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino."
[2] Eram in spiritu, et accinxi me viae, et convertimus facies ad orientem; et in pergendo vidi montem, cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium. Transivimus desertum magnum, et pervenimus in sylvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua angelus praedixit: sed erat sylva illa secta in plures tramites angustos; et dixit angelus, quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, ac videantur oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab olea ad oleam, abiturus sit viator in Tartara, quae circum circa ad latera sunt: haec sylva talis est, propter finem, ut custodiatur aditus; non enim alia gens quam primaeva super monte illo habitat. [3] Postquam intravimus sylvam, aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei, et oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus. Et tandem vidimus lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas aquilas; quibus visis dixit angelus, "Nunc in monte sumus non procul a vertice ejus."
Et perreximus, et ecce post lucum campus rotundus, ubi pascebant agni et agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis montanorum.
Hunc campum pertransivimus, et ecce visa sunt tabernacula et tabernacula, ad plura millia antrorsum et ad latera in omnem extensionem visus: et dixit angelus, "Nunc sumus in castris, ibi exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant. Antiquissimi hi, dum in mundo fuerunt, habitaverunt in tabernaculis, quare etiam nunc in illis habitant: sed flectamus viam ad meridiem, ubi sunt sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem, cum quo sociemus sermonem."
[4] In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam cujusdam tentorii; sed illi et illae, cum appropinquavimus, visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae. Et dixit angelus, "Omnes incolae hujus montis apparent e longinquo sicut infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac infantia est apparentia innocentiae."
Hi viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, "Unde estis, et quomodo huc venistis? Facies vestrae non sunt e faciebus nostri montis;"
At angelus retulit ac narravit copiam accessus per sylvam, et causam adventus;
Quibus auditis, unus ex tribus viris invitavit et introduxit nos in tabernaculum suum. Vir erat amictus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida; et ejus uxor amicta erat toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto. [5] Et quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi conjugia antiquissimorum, intuebar per vices maritum et uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus; et dixi, "Vos duo estis unum."
Et respondit vir, "Sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo corpora, sed una anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in pectore, quae vocantur cor et pulmo; illa est meum cor et ego sum illius pulmo; sed quia per cor hic intelligimus amorem, et per pulmonem sapientiam, est illa amor meae sapientiae, et ego sum sapientia illius amoris; quare amor ejus ab extra obvelat meam sapientiam, et sapientia mea ab intra inest ejus amori: inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris."
[6] Et tunc quaesivi, "Si talis unio est, num potis es spectare ad aliam mulierem quam ad tuam?"
Et respondit, "Possum, sed quia uxor unita est meae animae, nos duo spectamus simul, et tunc non potest hilum libidinis intrare; nam dum aspicio aliorum uxores, aspicio illas per meam uxorem, quam unice amo; et quia haec mea perceptibilis est omnium inclinationum mearum, ut intermedia dirigit cogitationes meas, et abstrahit omne discors, et una indit frigus et horrorem pro omni incasto; quare nobis hic tam impossibile est ex libidine spectare aliquam uxorem consocii, sicut est spectare ex umbra tartarea lucem nostri caeli; ideo nec datur apud nos aliqua idea cogitationis, et minus aliqua vox loquelae pro illecebris amoris libidinosi." Non potuit enuntiare scortationem, quia castitas caeli illorum obnitebatur:
Et dixit mihi angelus ductor, "audis nunc loquelam angelorum hujus caeli, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis."
[7] Post hoc, circumspexi, et vidi tabernaculum illorum sicut obductum auro, et quaesivi, "Unde hoc?"
Respondit, quod sit "ex flammea luce, quae sicut aurum coruscat, irradiat, et stringit aulaea tabernaculi nostri, dum in sermone de amore conjugiali sumus; calor enim e nostro sole, qui in sua essentia est amor, se nudat tunc, ac tingit lucem, quae in sua essentia est sapientia, colore suo, qui est aureus; et hoc fit, quia amor conjugialis in sua origine est ludus sapientiae et amoris, vir enim natus est ut sit sapientia, ac femina ut sit amor sapientiae viri; inde sunt delitiae istius ludi in amore conjugiali et ex illo inter nos et uxores nostras. Nos hic per millia annorum perspeximus, quod delitiae illae quoad copiam, gradum, et virtutem, praestantes et eminentes sint secundum cultum Domini Jehovih apud nos, e quo caelestis illa unio, seu caeleste illud conjugium, quod est amoris et sapientiae, influit."
[8] His dictis, vidi lucem magnam super colle in medio inter tabernacula; et quaesivi, "Unde illa lux?"
Dixit, "Est ex sanctuario tabernaculi nostri cultus;"
Et interrogavi, num liceat accedere; et dixit, quod liceat: et accessi, et vidi Tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile tabernaculo, quod pro filiis Isra'lis in deserto aedificatum est, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est (Exod: xxv. 40. cap: xxvi. 30). Et quaesivi, "Quid intus in sanctuario illo, unde tanta lux?"
Et respondit, "Est tabula, cui inscriptio est, Foedus inter Jehovam et Caelos." Plura non dixit.
[9] Et quia tunc in accinctu abeundi eramus, quaesivi, "Num aliqui, dum fuistis in mundo naturali, ex vobis vixerint cum pluribus, quam cum una Uxore?"
Respondit, quod non sciat unum; "nam non potuimus cogitare de pluribus. Dixerant nobis illi qui cogitaverant, quod illico coelestes beatitudines animarum illorum recesserint ab intimis ad extrema corporis illorum usque ad ungues, et simul cum illis encomia virilitatis; hi, dum hoc perceptum est, ejecti sunt e terris nostris."
His dictis, cucurrit vir ad tabernaculum suum, et rediit cum malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi, quod mihi erat signum, quod fuerimus cum illis, qui in saeculo aureo vixerunt. Et tunc post salutationem pacis abivimus, et rediimus domum.
(2)直訳
75. Primum Memorabile.― 最初のメモラビリア――
Quondam cum meditatus sum de amore conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi, qualis ille amor fuerat apud illos, qui in saeculo aureo vixerunt, et postea qualis apud illos qui in saeculis sequentibus, quae ex argento, cupro, et ferro, vocantur: かつて、私が結婚愛について瞑想していたとき、知ろうとする願いが心を捕えた、その愛が彼らのもとでどんなものであったか、その者は「金の時代」の中に生きた、またその後、彼らのもとでどんなものか、その者は続く時代の中で、それらは、銀、銅、また鉄と呼ばれる。
et quia novi, quod omnes qui in illis saeculis bene vixerunt, in caelis sint, oravi ad Dominum, ut liceret mihi cum illis loqui et instrui. また私は知ったので、すべての者は、その者はそれらの時代の中で善く生きた、天界の中にいること、私は主へ祈った、私に彼らの話すこと、また教えられることが許されるように。
Et ecce adstitit mihi angelus, et dixit, "Missus sum a Domino ut sim ductor et comes; また、見よ、私に、天使がそばに立った、また言った、「私は主から遣わされた、私が案内者である、また仲間。
ac primum te ducam et comitabor ad illos, qui vixerunt primo aevo seu saeculo, quod vocatur aureum:" そして、最初に、あなたを導く、また彼らへ同行する、その者は最初の時期または時代に生きた、それは金と呼ばれる」。
Et dixit, "Est ad illos via ardua; また言った、「彼らへの道は険しい。
est per sylvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino." 暗い森を通っている、それをだれも通り過ぎることができない、主から与えられた案内者がないなら」。