(1)原文
72. Quod illi in illum amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo amore ab Ipso. Sunt duo quae faciunt ecclesiam et inde caelum apud hominem, verum fidei et bonum vitae; verum fidei facit praesentiam Domini, et bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic ecclesiam et caelum. Quod verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; lux spiritualis non aliud est; quod bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt.
(2)直訳
72. Quod illi in illum amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; 彼らはその愛の中にやって来る、またその中にいることができる、その者は教会の真理を愛する、またその善を行なうことは、他の者たちは主により受け入れられないからである。
hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo amore ab Ipso. というのは、これらの者はその方と結合の中にいるから、またここからその方によりその愛の中に保たれる。
Sunt duo quae faciunt ecclesiam et inde caelum apud hominem, verum fidei et bonum vitae; 二つのものがある、それらは人間のもとに教会をまたここから天界をつくる、信仰の真理と生活の善。
verum fidei facit praesentiam Domini, et bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic ecclesiam et caelum. 信仰の真理は主の現在(臨在)をつくる、また信仰の真理にしたがった生活の善はその方との結合をつくる、またこのように教会と天界を。
Quod verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; 信仰の真理が現在(臨在)をつくることは、〔それが〕光のものであるからである。
lux spiritualis non aliud est; 霊的な光は他のものではない。
quod bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; 生活の善が結合をつくることは、〔それが〕熱のものであるからである。
calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; 霊的な熱も他のものではない、というのは、愛であるから、また生活の善は愛のもの。
et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; また、よく知られている、すべての光は、冬の〔光〕もまた、現在(臨在)をつくること、また光と結び付いた熱は結合をつくること。
horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. というのは、庭園と花園はすべての光の中で現われる☆、しかし、開花、また結実しない、熱がそれ自体を光に結合させる時でないなら。
☆ このままでは読みづらいでしょう「どんな光の中でも見られる」。
Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt. これらから結論が明らかである、主から真の結婚愛が与えられないこと、その者は単に教会の真理を知る、しかし、〔与えられる〕その者はそれを知り、その善を行なう。
(3)訳文
72.結婚愛の中にやって来て、その中にいることができる者は教会の真理を愛し、またその善を行なうのは、他の者たちは主により受け入れられないからである。というのは、これらの者はその方と結合の中にいる、またここからその方によりその愛の中に保たれるから。
人間のもとに教会をまたここから天界をつくる二つのもの、信仰の真理と生活の善がある。信仰の真理は主の現在(臨在)をつくり、信仰の真理にしたがった生活の善はその方との結合を、このように教会と天界をつくる。
信仰の真理が現在(臨在)をつくるのは、〔それが〕光に属すからである。霊的な光は他のものではない。生活の善が結合をつくるのは、〔それが〕熱に属すからである。霊的な熱も他のものではない、というのは、愛であり、生活の善は愛に属すから。また、すべての光が、冬の〔光〕もまた、現在(臨在)をつくること、また光と結び付いた熱が結合をつくることはよく知られている。いうのは、庭園と花園はすべての光の中で見られる、しかし、熱がそれ自体と光に結合させる時でないなら、開花しないし、結実しない。
これらから結論が明らかである、教会の真理を知るだけの者には主から真の結婚愛が与えられない、しかし、それを知り、その善を行なう者には与えられることである。