原典講読『結婚愛』71

(1)原文
71. Quod non alii in amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam ecclesiae ab Ipso, est quia ille amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est caelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud angelos caeli et apud homines ecclesiae est (ut supra n. 64); et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati angelis caeli; hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in caelo. [2] Apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic amor; sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. Quod non alii possint in amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est caelum in illo; et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad caelum, nec ad aliquem angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille amor est, est enim hic amor fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium (videatur supra, n. 65, 66, 67). [3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est. Vidi genios in mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad angelum, qui delitiabatur cum sua consorte: illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. Quod spiritus mali ament homogeneum suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus caeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus (n. 10) memorata sunt.
 
(2)直訳
71. Quod non alii in amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam ecclesiae ab Ipso, est quia ille amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est caelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud angelos caeli et apud homines ecclesiae est (ut supra n. 64); 他の者たちは真の結婚愛の中にいることができないこと、それを主から受け入れる者以外に、その者である、その方に直接に近づく、またその方から教会の生活を生きる、その愛は、その起源から、またその対応から眺められて、天的、霊的、聖なるもの、純粋、貞淑であるからである、すべての愛よりも、それは天界の天使のもとに、また教会の人間のもとにある(上の64番のように)
et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati angelis caeli; またこれらその属性は与えられることができない、彼らのもとに以外に、その者は主と結合している、またその方により天界の天使と仲間となっている。
hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; というのは、これらの者は結婚外の愛を避けるから、その者は他の者と結合する、自己の(ほんとうの)ものとの以外の、すなわち、自己の(ほんとうの)配偶者、霊魂の損傷のように、また地獄の池のように。
et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in caelo. また、どれだけ、配偶者がその結合から、意志の情欲またここからの意図に関してもまた避ける、それだけ彼らのもとのその愛は清められる、また継続的に霊的になる、最初に地の中で生きている時、またその後、天界の中で。
[2] Apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic amor; [2] 人間のもとで、ある者の愛は決して純粋になることができない、天使のもとでもない、そのようにこの愛もまたない。
sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. しかし、意図が、それは意志のものである、主により第一に眺められるので、それゆえ、どれだけ、人間がこの中にいるか、またこの中で持続するか〔によって〕それだけ、純潔と神聖さの中に導かれる、また継続的に前進する。
Quod non alii possint in amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est caelum in illo; ある者たちが霊的な結婚愛の中にいることができないことは、主からそのような者である者以外に。天界がその中にあるからである。
et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad caelum, nec ad aliquem angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille amor est, est enim hic amor fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium (videatur supra, n. 65, 66, 67). また、自然的な人は、その者のもとにその愛が肉からだけその心地よさを得ている、天界へ近づくことができない、何らかの天使も〔近づけ〕ない、それどころか何らかの人間にも〔近づけ〕ない、その中のその愛がある、というのは、この愛は天的なまた霊的な愛すべての愛の根本的な愛であるから(上の65, 66, 67番に見られる)
[3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est. [3] そのようであることが、経験から私に確信(証明)された。
Vidi genios in mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad angelum, qui delitiabatur cum sua consorte: 私は霊界の中で魔鬼☆を見た、その者は地獄へ準備されていた、天使へ近づいている、その者は自分の配偶者と楽しんでいる
「魔鬼」は、通例、意志に働きかける部類の悪霊に限定されます。
illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. 彼らは、少し離れて、近づくに応じて、怨霊(鬼)のようになった、また洞窟や穴を探した、避難所として、その中へ自分自身を投げ込んだ。
Quod spiritus mali ament homogeneum suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus caeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus (n. 10) memorata sunt. 悪霊は自分の情愛と同質のものを愛する、どれほど不潔であっても、そして天界の霊を退けることを、純粋であるので、自分に異質なものとして、それらから結論されることができる、それらは序文(10)の中で話しに出された。
 
(3)訳文
71.主から真の結婚愛を受け入れる者以外に他の者たちはその中にいることができない、その者はその方に直接に近づき、またその方から教会の生活を生きる者である。その愛は、その起源から、またその対応から眺められて、天界の天使のもとに、また教会の人間のもとにあるすべての愛よりも、天的、霊的、聖なるもの、純粋、貞淑であるからである(前の64番のように)。またこれらその属性は、は主と結合し、その方により天界の天使と仲間となっている者のもと以外に与えられることができない。というのは、これらの者は、自己のもの、すなわち、自己の配偶者との以外の他の者と結合する結婚外の愛を、霊魂の損傷のように、地獄の池のように避けるからまた、配偶者がその結合から、意志の情欲またここからの意図に関してもまた避ければさけるほど、それだけ彼らのもとのその愛は清められ、また継続的に、最初に地上で生きている時、またその後、天界の中で霊的になる。
 [2] 人間のもとで、ある者の愛は決して純粋になることができない、天使のもとでもない、そのようにこの愛もまた〔純粋になれ〕ない。しかし、意志のものである意図が、主により第一に眺められるので、それゆえ、人間がこの中にいて、この中で持続すればするほど、それだけ、純潔と神聖さの中に導かれ、また継続的に前進する。
主からそのような者である者以外に。ある者たちが霊的な結婚愛の中にいることができないことは、天界がその中にあるからである。また、自然的な人は、その者のもとでその愛が肉からだけその心地よさを得ていて、天界へ近づくことができない、その中のその愛がある天使のだれも、それどころか人間のだれも〔近づけ〕ない、というのは、この愛は天的なまた霊的な愛すべての愛の根本的な愛であるから(前の65, 66, 67番参照)
 [3] そのようであることが、経験から私に確信(証明)された。
 私は霊界の中で地獄へ準備されていた魔鬼を見た、その者は、自分の配偶者と楽しんでいる天使へ近づいた。
少し離れていた彼らは、近づくにつれて、怨霊のようになり、避難所として洞窟や穴を探して、その中へ自分自身を投げ込んだ。
悪霊は、どれほど不潔であっても自分の情愛と同質のものを愛する、そして純粋であるので、自分に異質なものとして天界の霊を退けることを、序文(10)の中で記されたそれらから結論されることができる。

コメントを残す