(1)原文
65. (v.) Quod etiam sit amor fundamentalis omnium amorum caelestium, spiritualium, et inde naturalium.― Quod amor conjugialis in sua essentia spectatus sit amor fundamentalis omnium amorum caeli et ecclesiae, est quia origo ejus est ex conjugio boni et veri, et ex hoc conjugio procedunt omnes amores, qui faciunt caelum et ecclesiam apud hominem: bonum illius conjugii facit amorem, ac verum ejus facit sapientiam; et quando amor ad sapientiam accedit, seu cum hac se conjungit, tunc amor fit amor, et cum sapientia vicissim ad amorem accedit, et cum hac se conjungit, tunc sapientia fit sapientia. Amor vere conjugialis non aliud est quam conjunctio amoris et sapientiae. Duo conjuges, inter quos seu in quibus simul est ille amor, sunt effigies et forma illius; omnes etiam in caelis, ubi facies sunt genuini typi affectionum sui amoris, sunt similitudines ejus, inest enim illis in communi et in omni parte, ut prius ostensum est. Nunc quia duo conjuges in effigie et forma sunt ille amor, sequitur quod omnis amor qui procedit ex ipsius amoris forma, sit instar ejus; quare si amor conjugialis est caelestis et spiritualis, etiam amores procedentes ex illo sunt caelestes et spirituales; est itaque amor conjugialis sicut parens, et reliqui amores sunt sicut proles. Inde est, quod ex conjugiis angelorum in caelis generentur proles spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri, de qua generatione videatur supra (n. 51).
(2)直訳
65. (v.) Quod etiam sit amor fundamentalis omnium amorum caelestium, spiritualium, et inde naturalium.― (5) さらにまた天的なまた霊的なすべての愛の根本的な愛であり、ここから自然的な愛であること。
Quod amor conjugialis in sua essentia spectatus sit amor fundamentalis omnium amorum caeli et ecclesiae, est quia origo ejus est ex conjugio boni et veri, et ex hoc conjugio procedunt omnes amores, qui faciunt caelum et ecclesiam apud hominem: 結婚愛が、その本質の中で眺められた、天界と教会のすべての愛の根本的な愛であることは、その起源が善と真理の結婚からであるからである、またこの結婚からすべての愛が発出する、それは人間のもとの天界と教会をつくる。
bonum illius conjugii facit amorem, ac verum ejus facit sapientiam; その結婚の善が愛をつくる、そして、その真理が知恵をつくる。
et quando amor ad sapientiam accedit, seu cum hac se conjungit, tunc amor fit amor, et cum sapientia vicissim ad amorem accedit, et cum hac se conjungit, tunc sapientia fit sapientia. また、愛が知恵へ近づく時、すなわち、これがそれ自体を結合するとき、その時、愛は愛になる、また逆に、知恵が愛へ近づく時、また、これがそれ自体を結合するとき、その時、知恵は知恵になる。
Amor vere conjugialis non aliud est quam conjunctio amoris et sapientiae. 真の結婚愛は、愛と知恵の結合以外の何ものでもない。
Duo conjuges, inter quos seu in quibus simul est ille amor, sunt effigies et forma illius; 二人の配偶者は、彼らの間に、すなわち、彼らの中に、同時にこの愛の中にいる、その〔愛の〕似姿と形がある。
omnes etiam in caelis, ubi facies sunt genuini typi affectionum sui amoris, sunt similitudines ejus, inest enim illis in communi et in omni parte, ut prius ostensum est. さらにまた、天界の中のすべての者は、そこに顔は自分の愛の情愛の真正の(本来の)型である、その似たもの(肖像)である、というのは、彼らに全般的にまたすべての部分の中に内在するから、前に示されたように。
Nunc quia duo conjuges in effigie et forma sunt ille amor, sequitur quod omnis amor qui procedit ex ipsius amoris forma, sit instar ejus; さて、二人の配偶者は、似姿と形の中にその愛があるので、すべての愛は、それは愛の形そのものから発出する、そのようであることがいえる。
quare si amor conjugialis est caelestis et spiritualis, etiam amores procedentes ex illo sunt caelestes et spirituales; それゆえ、もし結婚愛が天的なものまた霊的なものであるなら、それから発出している愛もまた天的なものまた霊的なものである。
est itaque amor conjugialis sicut parens, et reliqui amores sunt sicut proles. そこで、結婚愛は両親のようなものである、また、(残りの)他の愛は子(子孫)のようである。
Inde est, quod ex conjugiis angelorum in caelis generentur proles spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri, de qua generatione videatur supra (n. 51). ここからである、天界の中の天使の結婚から霊的な子(子孫)が生まれる、それらは愛のまた知恵の〔子孫〕、すなわち、善のまた真理の子(子孫)である、その生殖について上に見られる(51番)。
(3)訳文
65.(5) さらにまた天的なまた霊的なすべての愛の根本的な愛であり、ここから自然的な愛である。
本質の中で眺められた結婚愛が天界と教会のすべての愛の根本的な愛であることは、その起源が善と真理の結婚からであり、またこの結婚からすべての愛が発出し、それは人間のもとの天界と教会をつくるからである。その結婚の善が愛をつくり、そして、その真理が知恵をつくる。また、愛が知恵へ近づく時、すなわち、これがそれ自体を結合するとき、その時、愛は愛になる、また逆に、知恵が愛へ近づく時、また、これがそれ自体を結合するとき、その時、知恵は知恵になる。
真の結婚愛は、愛と知恵の結合以外の何ものでもない。
二人の配偶者は、彼らの間に、すなわち、同時にこの愛の中にいる彼らの中に、その〔愛の〕似姿と形がある。さらにまた、天界の中のすべての者は、そこの顔は自分の愛の情愛の真正の型であり、その肖像である、というのは、前に示されたように、彼らに全般的にまたすべての部分の中に〔その愛が〕内在するから。
さて、二人の配偶者は、似姿と形の中にその愛があるので、愛の形そのものから発出するすべての愛も、そのようであることがいえる。それゆえ、もし結婚愛が天的なものまた霊的なものであるなら、それから発出している愛もまた天的なものまた霊的なものである。そこで、結婚愛は両親のようなものであり、他の愛は子孫のようである。
ここから、天界の中の天使の結婚から霊的な子孫が生まれ、それらは愛のまた知恵の子孫、すなわち、善のまた真理の子孫である、その生殖については前に見られる(51番)。