[4] Cum itaque ventilarent, primum loquuti sunt illi, qui non potuerunt cogitare castitatem de conjugiis, et aiebant; [4] そこで、議論したとき、最初に彼らが話した、その者は結婚について貞潔を考えることができなかった、また言った。
"Quis dum videt virginem aut uxorem pulchram et amabilem, ita potest castigare et purificare ideas cogitationis suae a concupiscentia, ut amet pulchritudinem, et tamen prorsus non velit, si licet, illam libare? 「だれが、美しいまた愛らしい処女または妻を見る時、そのように強い欲望から自分の思考の観念を正す(精錬する)ことと清めることができるのか? 美を愛するように、またそれでもまったく欲しない、もし許されるなら、彼女らを味わう(楽しむ)こと。
Quis potest vertere concupiscentiam cuivis viro innatam in tale castum, ita in non se, et usque amare? だれが、それぞれの男に生来の強い欲望をこのような貞潔なものに変えることができるのか? そのようにそれ自体でないものに、またそれでも愛することが。
Num amor sexus, dum ab oculis intrat in cogitationes, potest subsistere in facie feminae? 性愛は、目から思考の中へ入る時、女の顔の中にとどまることができるのか?
Numne descendit momento in pectus, et ultra? すぐに胸の中に降らないか、また越えて?
Angeli loquuti sunt vana, quod ille amor detur castus, et tamen quod omnium suavissimus sit, et quod unice dabilis sit apud maritos qui in amore vere conjugiali et inde in praepollente potentia cum uxoribus suis sunt: 天使たちは空虚なことを話した、その愛は貞潔〔であることが〕与えられる(可能にする)(do)、またそれでも、すべての〔愛の〕最も甘い(心地よい)ものである、またもっぱら夫のもとに存在可能である、その者は真の結婚愛とここからの極めて有効な能力の中にいる、自分の妻との――
num hi prae aliis, dum vident pulchras, possunt ideas cogitationis suae tenere in alto, et sicut suspendere, ne descendant et pergant ad id quod facit amorem illum?" これらの者は、他の者よりも、美しいもの(女)を見る時、自分の思考の観念を高いものの中に保つことができるのか? そのように宙ぶらりんに保つこと、降って来ないように、またそれへ進む、その愛をつくるもの。
[5] Post hos loquuti sunt qui et in frigore et in calore erant, in frigore ad suas uxores, et in calore ad sexum; [5] これらの後、話された、その者は、また冷たさの中にまた熱の中にいた、自分の妻へ向けて冷たさのないアに、また〔異〕性へ向けて熱の中に。
et dicebant, "Quid amor sexus castus? また言った、「何が貞潔な性愛か?
Estne amor sexus contradictio cum adjicitur castitas? 性愛は貞潔が加えられるとき、矛盾(否定)ではないのか?
quid contradictio in adjecto nisi res cui aufertur sua praedicatio, quae non est aliquid? 加えられたものの中の矛盾(否定)は、事柄でないなら、それにその属性が取り去られている、それは何らかのものであるのか?
Quomodo amor sexus castus potest esse omnium amorum suavissimus, cum castitas deprivat illum suavitate sua? どのように、貞潔な性愛は、すべての愛の最も甘い(心地よい)ものであるのか? 貞潔がその甘い(心地よい)ものを奪うとき。
Nostis omnes ubi residet suavitas illius amoris; あなたがたすべての者は、どこにその愛の甘い(心地よい)ものが住むか知っている。
cum itaque idea conjunctiva cum hoc exulat, ubi et unde tunc suavitas?" そこで、これと結合された観念が追放されるとき、どこにまたどこから、その時、甘い(心地よい)ものが?」
Tunc exceperunt aliqui, et dixerunt, "Nos fuimus cum pulcherrimis, et non cupivimus; その時、ある者が〔話を〕続けた、また言った、「私たちは、非常に美しい者といた、また欲しなかった。
quare nos scimus quid amor sexus castus;" それゆえ、私たちは知っている、何が貞潔な性愛か」。
At consocii, qui noverunt lascivias illorum, respondebant, "Vos tunc in statu fastidii sexus ex non potentia fuistis, et hoc non est amor sexus castus, sed est ultimum amoris incasti." しかし、仲間は、その者は彼らのみだら(好色)を知っていた、答えた、「あなたがたは、その時、〔異〕性を嫌悪〔する〕状態の中にあった、〔性的な〕能力がなかったことから、また、これは貞潔な性愛ではなく、しかし、不貞な愛の最後のもの〔状態〕である」。
[6] His auditis angeli indignati rogaverunt, ut illi qui ad dextram seu ad meridiem stabant, loquerentur; [6] これらで聞いて、天使たちは憤慨して、請い求めた、彼らが、その者は右に、すなわち、南に立っていた、話すように。
et hi dixerunt: また、これらの者は言った――
"Est amor viri et viri, tum feminae et feminae, et est amor viri ad feminam, et amor feminae ad virum; 「男のと男の愛がある、なおまた女のと女の、また女への男の愛がある、また男への女の愛が。
et haec tria paria amorum inter se prorsus differunt; またこれらの三つの愛の一対のものは互いにまったく異なっている。
amor viri et viri est sicut amor intellectus et intellectus, vir enim creatus est, et inde nascitur, ut fiat intellectus; 男のと男の愛は理解力のと理解力の愛のようである、というのは、男は創造されているから、またここから生まれている、理解力となるように。
amor feminae et feminae est sicut amor affectionis et affectionis intellectus virorum, femina enim creata est et nascitur ut fiat amor intellectus viri: 女のと女の愛は情愛のと情愛の愛のようである、男の理解力の、というのは、女は創造され、生まれているから、男の理解力の愛となるように。
hi amores, nempe viri et viri, ac feminae et feminae, non intrant penitus in pectora, sed foris stant, et se modo tangunt, ita non interius conjungunt duos; これらの愛は、すなわち、男のと男の、そして女のと女の、胸の中の深くへ入らない、しかし外に立つ、また互いに単に触れる、そのように内的に二人は結合しない。
quare etiam duo viri ratiociniis et ratiociniis inter se pugillant sicut duo athletae; それゆえ、二人の男たちは(誤まった)推論と(誤まった)推論で互いに殴り合う、二人の闘技者のように。
ac duae feminae quandoque concupiscentiis et concupiscentiis inter se sicut duo ludiones dimicantes pugnis. そして、二人の女たちは、強い欲望と強い欲望で、互いに争いでけんかする二人の俳優のように。