(1)原文
54. His, quae hactenus de statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec:― 1. Quod omnes illi conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; quod saepius fit vicibus iteratis; et tandem emancipatur vir alicui scorto, et femina alicui adultero, quod fit in carcere infernali, (de quo in Apocalypsi Revelata, n. 153(10),) ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. [2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur spirituali conjux conveniens, at naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [3] 3. Illi autem, qui in mundo caelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent caelebes; si autem naturales, fiunt scortatores. Aliter vero illi qui in suo caelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud: his, si spirituales sunt, conjugia beata providentur; sed non prius, quam dum in caelo sunt. [4] 4. Illi qui in mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non: si conjugiales, fiunt; si non, feruntur ad caelibes a latere caeli; at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. [5] 5. Quod caelibes sint a latere caeli, est quia sphaera perpetui caelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera caeli. Quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera caeli, est quia descendit ex caelesti conjugio Domini et Ecclesiae.
(2)直訳
54. His, quae hactenus de statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec:― これらに、それらはこれまで死後の夫婦の状態について話しに出された、これらが言い足されなくてはならない――
1. Quod omnes illi conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; 1. すべての彼ら夫婦は、その者は単に自然的であった、死後、分離される。
causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; 理由がある、彼らのもとの結婚愛が冷える、また姦淫愛が熱くなるからである。
at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; しかしそれでも、分離の後、時々、(自分自身を)他の者と夫婦のように交わりに加わる、しかし短い時間のあと、自分自身からお互いに去る。
quod saepius fit vicibus iteratis; このことが(さらに)しばしば、出来事で繰り返されて。
et tandem emancipatur vir alicui scorto, et femina alicui adultero, quod fit in carcere infernali, (de quo in Apocalypsi Revelata, n. 153(10),) ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. また、最後に、男はある娼婦に引き渡される、また女はある姦淫者に、このことは地獄の牢獄の中で生じる(それについて『啓示された黙示録』153(10)番の中に)、そこに二人とも罰の下に禁じられている、見境のない淫行が。
[2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur spirituali conjux conveniens, at naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [2] 2. 夫婦は、それらの一人は霊的である、またもう一人は自然的、死後、さらにまた分離される、また霊的な似合いの配偶者が与えられる、しかし、自然的な者はみだらな者(好色な者)の場所へ追放される、似た者へ。
[3] 3. Illi autem, qui in mundo caelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent caelebes; [3] 3. けれども、彼らは、その者は世の中で独身で生きた、そしてまったく心を結婚から追い出した、もし霊的であるなら、独身にとどまる。
si autem naturales, fiunt scortatores. けれども、もし自然的なら、淫行者になる。
Aliter vero illi qui in suo caelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud: けれども、彼らは異なる、その者は自分の独身の中で結婚を望んだ、またさらに、その者は成功なしに(=しなかった)、それを真剣に求めた。
his, si spirituales sunt, conjugia beata providentur; これらの者は、もし、霊的であるなら、幸福な結婚が備えられる。
sed non prius, quam dum in caelo sunt. しかし、以前なら〔備えられ〕ない、天界の中にいる時よりも。
[4] 4. Illi qui in mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non: [4] 4. 彼らは、その者は世の中で修道院の中に閉じこもっていた、処女も男も、修道院の生活が終わった後、それは死後、何らかの時間の空間で続く、解放され、出される、そして自分の欲望の願い〔から〕自由を得る、あるいは結婚〔生活〕を生きることを欲する、あるいは〔欲し〕ない。
si conjugiales, fiunt; もし、結婚を〔欲する〕なら、〔そう〕なる。
si non, feruntur ad caelibes a latere caeli; もし〔願わ〕ないなら、天界の脇に独身者〔のもと〕へ運ばれる。
at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. しかし、許されない情欲で燃え上がった者は、投げ落とされる。
[5] 5. Quod caelibes sint a latere caeli, est quia sphaera perpetui caelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera caeli. [5] 5. 天界の脇に独身者たちがいることは、永続する独身者のスフェアが結婚愛のスフェアを攻撃するからである、それは天界のスフェアそのものである。
Quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera caeli, est quia descendit ex caelesti conjugio Domini et Ecclesiae. 結婚愛のスフェアが天界のスフェアそのものであることは、〔そのスフェアが〕主と教会の天界的な結婚から降るからである。
(3)訳文
54. これまで死後の夫婦の状態について話しに出されたものに、これらが言い足されなくてはならない――
1. 単に自然的であったすべて夫婦は、死後、分離される。その理由は、彼らのもとの結婚愛が冷え、姦淫愛が熱くなるからである。しかしそれでも、分離の後、時々、他の者と夫婦のように交わりに加わる、しかし短い時間のあと、自分自身から互いに去る。このことがしばしば、出来事〔として〕繰り返される。また、最後に、男はある娼婦に、また女はある姦淫者に引き渡され、このことは地獄の牢獄の中で生じる(それについて『啓示された黙示録』153(10)番の中に)、そこでは二人とも、見境のない淫行が罰の下に禁じられている。
[2] 2.一人は霊的であり、もう一人は自然的である夫婦もまた、死後、分離される、また霊的な似合いの配偶者が与えられる、しかし、自然的な者は似た者の場所へ、好色な者の場所へ追放される。
[3] 3. けれども、世の中で独身で生き、そしてまったく心から結婚を追い出した者は、もし霊的であるなら、独身にとどまる。けれども、もし自然的なら、淫行者になる。
けれども、自分の独身の中で結婚を望んだ、またさらに、それを真剣に求めた〔けれども〕成功しなかった者は異なる。これらの者は、もし、霊的であるなら、幸福な結婚が備えられる。しかし、天界の中にいる時よりも前には備えられない。
[4] 4.世の中で修道院の中に閉じこもっていた者は、処女も男も、修道院の生活が終わった後、それは死後、何らかの時間の空間で続くが、解放され、出される、そして自分の欲望の願い〔から〕、あるいは結婚〔生活〕を生きることを欲する、あるいは〔欲し〕ない自由を得る。もし、結婚を〔欲する〕なら、〔そう〕なる。もし〔願わ〕ないなら、天界の脇の独身者〔のもと〕へ運ばれる。しかし、許されない情欲で燃え上がった者は、投げ落とされる。
[5] 5. 天界の脇に独身者たちがいることは、永続する独身者のスフェアが天界のスフェアそのものである結婚愛のスフェアを攻撃するからである。結婚愛のスフェアが天界のスフェアそのものであることは、〔そのスフェアが〕主と教会の天界的な結婚から降るからである。