(1)原文
54. His, quae hactenus de statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec:― 1. Quod omnes illi conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; quod saepius fit vicibus iteratis; et tandem emancipatur vir alicui scorto, et femina alicui adultero, quod fit in carcere infernali, (de quo in Apocalypsi Revelata, n. 153(10),) ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. [2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur spirituali conjux conveniens, at naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [3] 3. Illi autem, qui in mundo caelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent caelebes; si autem naturales, fiunt scortatores. Aliter vero illi qui in suo caelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud: his, si spirituales sunt, conjugia beata providentur; sed non prius, quam dum in caelo sunt. [4] 4. Illi qui in mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non: si conjugiales, fiunt; si non, feruntur ad caelibes a latere caeli; at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. [5] 5. Quod caelibes sint a latere caeli, est quia sphaera perpetui caelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera caeli. Quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera caeli, est quia descendit ex caelesti conjugio Domini et Ecclesiae.
(2)直訳
54. His, quae hactenus de statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec:― これらに、それらはこれまで死後の夫婦の状態について話しに出された、これらが言い足されなくてはならない――
1. Quod omnes illi conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; 1. すべての彼ら夫婦は、その者は単に自然的であった、死後、分離される。
causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; 理由がある、彼らのもとの結婚愛が冷える、また姦淫愛が熱くなるからである。
at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; しかしそれでも、分離の後、時々、(自分自身を)他の者と夫婦のように交わりに加わる、しかし短い時間のあと、自分自身からお互いに去る。
quod saepius fit vicibus iteratis; このことが(さらに)しばしば、出来事で繰り返されて。
et tandem emancipatur vir alicui scorto, et femina alicui adultero, quod fit in carcere infernali, (de quo in Apocalypsi Revelata, n. 153(10),) ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. また、最後に、男はある娼婦に引き渡される、また女はある姦淫者に、このことは地獄の牢獄の中で生じる(それについて『啓示された黙示録』153(10)番の中に)、そこに二人とも罰の下に禁じられている、見境のない淫行が。
[2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur spirituali conjux conveniens, at naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [2] 2. 夫婦は、それらの一人は霊的である、またもう一人は自然的、死後、さらにまた分離される、また霊的な似合いの配偶者が与えられる、しかし、自然的な者はみだらな者(好色な者)の場所へ追放される、似た者へ。
[3] 3. Illi autem, qui in mundo caelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent caelebes; [3] 3. けれども、彼らは、その者は世の中で独身で生きた、そしてまったく心を結婚から追い出した、もし霊的であるなら、独身にとどまる。
si autem naturales, fiunt scortatores. けれども、もし自然的なら、淫行者になる。
Aliter vero illi qui in suo caelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud: けれども、彼らは異なる、その者は自分の独身の中で結婚を望んだ、またさらに、その者は成功なしに(=しなかった)、それを真剣に求めた。
his, si spirituales sunt, conjugia beata providentur; これらの者は、もし、霊的であるなら、幸福な結婚が備えられる。
sed non prius, quam dum in caelo sunt. しかし、以前なら〔備えられ〕ない、天界の中にいる時よりも。
[4] 4. Illi qui in mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non: [4] 4. 彼らは、その者は世の中で修道院の中に閉じこもっていた、処女も男も、修道院の生活が終わった後、それは死後、何らかの時間の空間で続く、解放され、出される、そして自分の欲望の願い〔から〕自由を得る、あるいは結婚〔生活〕を生きることを欲する、あるいは〔欲し〕ない。
si conjugiales, fiunt; もし、結婚を〔欲する〕なら、〔そう〕なる。
si non, feruntur ad caelibes a latere caeli; もし〔願わ〕ないなら、天界の脇に独身者〔のもと〕へ運ばれる。
at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. しかし、許されない情欲で燃え上がった者は、投げ落とされる。
[5] 5. Quod caelibes sint a latere caeli, est quia sphaera perpetui caelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera caeli. [5] 5. 天界の脇に独身者たちがいることは、永続する独身者のスフェアが結婚愛のスフェアを攻撃するからである、それは天界のスフェアそのものである。
Quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera caeli, est quia descendit ex caelesti conjugio Domini et Ecclesiae. 結婚愛のスフェアが天界のスフェアそのものであることは、〔そのスフェアが〕主と教会の天界的な結婚から降るからである。
(3)訳文
54. これまで死後の夫婦の状態について話しに出されたものに、これらが言い足されなくてはならない――
1. 単に自然的であったすべて夫婦は、死後、分離される。その理由は、彼らのもとの結婚愛が冷え、姦淫愛が熱くなるからである。しかしそれでも、分離の後、時々、他の者と夫婦のように交わりに加わる、しかし短い時間のあと、自分自身から互いに去る。このことがしばしば、出来事〔として〕繰り返される。また、最後に、男はある娼婦に、また女はある姦淫者に引き渡され、このことは地獄の牢獄の中で生じる(それについて『啓示された黙示録』153(10)番の中に)、そこでは二人とも、見境のない淫行が罰の下に禁じられている。
[2] 2.一人は霊的であり、もう一人は自然的である夫婦もまた、死後、分離される、また霊的な似合いの配偶者が与えられる、しかし、自然的な者は似た者の場所へ、好色な者の場所へ追放される。
[3] 3. けれども、世の中で独身で生き、そしてまったく心から結婚を追い出した者は、もし霊的であるなら、独身にとどまる。けれども、もし自然的なら、淫行者になる。
けれども、自分の独身の中で結婚を望んだ、またさらに、それを真剣に求めた〔けれども〕成功しなかった者は異なる。これらの者は、もし、霊的であるなら、幸福な結婚が備えられる。しかし、天界の中にいる時よりも前には備えられない。
[4] 4.世の中で修道院の中に閉じこもっていた者は、処女も男も、修道院の生活が終わった後、それは死後、何らかの時間の空間で続くが、解放され、出される、そして自分の欲望の願い〔から〕、あるいは結婚〔生活〕を生きることを欲する、あるいは〔欲し〕ない自由を得る。もし、結婚を〔欲する〕なら、〔そう〕なる。もし〔願わ〕ないなら、天界の脇の独身者〔のもと〕へ運ばれる。しかし、許されない情欲で燃え上がった者は、投げ落とされる。
[5] 5. 天界の脇に独身者たちがいることは、永続する独身者のスフェアが天界のスフェアそのものである結婚愛のスフェアを攻撃するからである。結婚愛のスフェアが天界のスフェアそのものであることは、〔そのスフェアが〕主と教会の天界的な結婚から降るからである。
日: 2016年5月9日
原典講読『結婚愛』55(原文と直訳[3]まで)
(1)原文
55. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc.―
Quondam e caelo auditum est suavissimum melos; erant ibi uxores cum virginibus, quae concinebant cantilenam; suavitas cantionis erat sicut affectio cujusdam amoris harmonice profluens; Cantus caelestes nec aliud sunt quam affectiones sonorae, seu quam affectiones sonis expressae et modificatae, nam sicut cogitationes exprimuntur per loquelas, ita affectiones per cantus; angeli ex modulationis symmetria et profluentia percipiunt rem affectionis.
Erant tunc multi spiritus circum me, et audivi ex quibusdam, quod audirent suavissimum illud melos, et quod id esset melos cujusdam amabilis affectionis, cujus rem nescirent: quare divinabant varia, sed incassum; divinabant quod cantio illa exprimeret affectionem sponsi et sponsae cum pangunt; quidam quod affectionem sponsi et sponsae cum intrant ad nuptias; et quidam quod primitivum amorem mariti et uxoris.
[2] At tunc in medio illorum apparuit angelus e caelo, et ille dixit, quod canerent amorem sexus castum;
At circumstantes quaerebant, quid amor sexus castus;
Et dixit angelus, quod sit amor viri ad virginem aut ad uxorem pulchram forma et decoram moribus, immunis ab omni idea lasciviae, et vicissim; his dictis angelus evanuit.
Perseverabat cantus; et tunc quia sciebant rem affectionis quam exprimebat, audiebant illum cum multa varietate, quisque secundum statum sui amoris; illi qui caste spectabant feminas, audiebant cantum illum ut symphonicum et suavem; illi autem qui incaste spectabant feminas, audiebant illum sicut disharmonicum et maestum; et illi qui fastidiose spectabant feminas, audiebant illum sicut discordem et raucum.
[3] At subito tunc planum, super quo stabant, mutabatur in theatrum, et audiebatur vox, "Ventilate hunc amorem."
Ac subito aderant spiritus ex variis societatibus, et in medio illorum aliqui angeli in albo; et hi tunc loquuti dicebant: "Nos in mundo hoc spirituali inquisivimus in omnes species amoris, non modo in amorem viri erga virum, ac feminae erga feminam; ac in amorem reciprocum mariti et uxoris; sed etiam in amorem viri erga feminas, et feminae erga viros; et datum est nobis pertransire societates, et explorare, et nondum invenimus communem amorem sexus castum, nisi quam apud illos, qui ex amore vere conjugiali in potentia jugi sunt, et hi sunt in supremis caelis: et quoque datum est percipere influxum hujus amoris in affectiones cordium nostrorum, et persensimus illum suavitate excedentem omnem alium amorem, praeter amorem duorum conjugum, quorum corda unum sunt: sed petimus ut ventiletis hunc amorem, quia coram vobis novus est et ignotus; et quia est ipsa amaenitas, a nobis in caelo vocatur caelestis suavitas."
[4] Cum itaque ventilarent, primum loquuti sunt illi, qui non potuerunt cogitare castitatem de conjugiis, et aiebant; "Quis dum videt virginem aut uxorem pulchram et amabilem, ita potest castigare et purificare ideas cogitationis suae a concupiscentia, ut amet pulchritudinem, et tamen prorsus non velit, si licet, illam libare? Quis potest vertere concupiscentiam cuivis viro innatam in tale castum, ita in non se, et usque amare? Num amor sexus, dum ab oculis intrat in cogitationes, potest subsistere in facie feminae? Numne descendit momento in pectus, et ultra? Angeli loquuti sunt vana, quod ille amor detur castus, et tamen quod omnium suavissimus sit, et quod unice dabilis sit apud maritos qui in amore vere conjugiali et inde in praepollente potentia cum uxoribus suis sunt: num hi prae aliis, dum vident pulchras, possunt ideas cogitationis suae tenere in alto, et sicut suspendere, ne descendant et pergant ad id quod facit amorem illum?"
[5] Post hos loquuti sunt qui et in frigore et in calore erant, in frigore ad suas uxores, et in calore ad sexum; et dicebant, "Quid amor sexus castus? Estne amor sexus contradictio cum adjicitur castitas? quid contradictio in adjecto nisi res cui aufertur sua praedicatio, quae non est aliquid? Quomodo amor sexus castus potest esse omnium amorum suavissimus, cum castitas deprivat illum suavitate sua? Nostis omnes ubi residet suavitas illius amoris; cum itaque idea conjunctiva cum hoc exulat, ubi et unde tunc suavitas?"
Tunc exceperunt aliqui, et dixerunt, "Nos fuimus cum pulcherrimis, et non cupivimus; quare nos scimus quid amor sexus castus;"
At consocii, qui noverunt lascivias illorum, respondebant, "Vos tunc in statu fastidii sexus ex non potentia fuistis, et hoc non est amor sexus castus, sed est ultimum amoris incasti."
[6] His auditis angeli indignati rogaverunt, ut illi qui ad dextram seu ad meridiem stabant, loquerentur; et hi dixerunt: "Est amor viri et viri, tum feminae et feminae, et est amor viri ad feminam, et amor feminae ad virum; et haec tria paria amorum inter se prorsus differunt; amor viri et viri est sicut amor intellectus et intellectus, vir enim creatus est, et inde nascitur, ut fiat intellectus; amor feminae et feminae est sicut amor affectionis et affectionis intellectus virorum, femina enim creata est et nascitur ut fiat amor intellectus viri: hi amores, nempe viri et viri, ac feminae et feminae, non intrant penitus in pectora, sed foris stant, et se modo tangunt, ita non interius conjungunt duos; quare etiam duo viri ratiociniis et ratiociniis inter se pugillant sicut duo athletae; ac duae feminae quandoque concupiscentiis et concupiscentiis inter se sicut duo ludiones dimicantes pugnis. [7] At amor viri et feminae est amor intellectus et ejus affectionis, et hic intrat penitus et conjungit; et conjunctio illa est ille amor; at conjunctio mentium et non simul corporum, seu nisus ad illam conjunctionem solam, est amor spiritualis, et inde amor castus; et hic amor solum datur apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, et inde in eminente potentia, quia hi propter castitatem non admittunt influxum amoris e corpore alius feminae, quam ex suae uxoris; et quia in supereminente potentia sunt, non possunt aliter quam amare sexum, et simul aversari incastum: inde est illis amor sexus castus, qui in se spectatus est amicitia interior spiritualis, quae suavitatem suam ducit ex eminente potentia, sed casta; potentia illis eminens est ex totali abdicatione scortationis; et quia sola uxor amatur, est casta. Nunc, quia ille amor apud illos non participat ex carne sed modo ex spiritu, est castus; et quia pulchritudo feminae ex insita inclinatione simul intrat in mentem, est suavis."
[8] His auditis multi ex adstantibus ponebant manus ad suas aures, dicentes, "Illa dicta laedunt aures nostras, et illa quae loquuti estis sunt in nobis nauci." Erant incasti:
Et tunc iterum auditus est cantus ille e caelo, et nunc priori suavior; sed hic coram incastis illis crepuit ita discors, ut propter stridorem discordiae ejicerent se ex theatro et aufugerent, remanentibus paucis, qui ex sapientia castitatem conjugialem amabant.
(2)直訳
55. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc.― これらに私は二つのメモラビリアを加える、最初のものはこれ――
Quondam e caelo auditum est suavissimum melos; かつて、天界から最も甘い(心地よい)歌が聞こえた。
erant ibi uxores cum virginibus, quae concinebant cantilenam; そこに、処女たちとともに妻たちがいた、彼女らは短い歌を一緒に歌っていた。
suavitas cantionis erat sicut affectio cujusdam amoris harmonice profluens; 歌うことの快さは、調和して流れ出るある愛の情愛のようであった。
Cantus caelestes nec aliud sunt quam affectiones sonorae, seu quam affectiones sonis expressae et modificatae, nam sicut cogitationes exprimuntur per loquelas, ita affectiones per cantus; 天界の歌は、聞こえるようになった(音声の)情愛以外の何ものでもない、すなわち、表現され、少し変えられた音の情愛以外の、なぜなら、話すことによって表現される思考のようなもの〔であるから〕、そのように歌によって〔表現される〕情愛〔である〕。
angeli ex modulationis symmetria et profluentia percipiunt rem affectionis. 天使たちは調子のつり合いや滑らかさから情愛の事柄を知覚する。
Erant tunc multi spiritus circum me, et audivi ex quibusdam, quod audirent suavissimum illud melos, et quod id esset melos cujusdam amabilis affectionis, cujus rem nescirent: その時、多くの霊が私のまわりにいた、またある者から私は聞いた、
quare divinabant varia, sed incassum; それゆえ、いろいろなものを推測した、しかし、むだ〔だった〕。
divinabant quod cantio illa exprimeret affectionem sponsi et sponsae cum pangunt; その歌うことが花婿と花嫁の情愛を表現していることを推測した、〔婚約を〕結ぶときの。
quidam quod affectionem sponsi et sponsae cum intrant ad nuptias; ある者は、花婿と花嫁の情愛を〔表現している〕こと、結婚式へ入るときの。
et quidam quod primitivum amorem mariti et uxoris. またある者は、夫と妻の最初の愛を〔表現している〕こと。
[2] At tunc in medio illorum apparuit angelus e caelo, et ille dixit, quod canerent amorem sexus castum; [2] しかし、その時、彼らの真ん中に天界からの天使が現われた、また彼は言った、貞潔な性愛を歌っていること。
At circumstantes quaerebant, quid amor sexus castus; しかし、まわりに立っている者は質問した、何が貞潔な性愛か。
Et dixit angelus, quod sit amor viri ad virginem aut ad uxorem pulchram forma et decoram moribus, immunis ab omni idea lasciviae, et vicissim; また、天使は言った、美しい形のまた適正な振る舞いの処女へのまた妻への男の愛であること、すべてのわいせつ(好色)な観念から損なわれていない。
his dictis angelus evanuit. これらで言われて、天使は消えた。
Perseverabat cantus; 歌は続いた。
et tunc quia sciebant rem affectionis quam exprimebat, audiebant illum cum multa varietate, quisque secundum statum sui amoris; またその時、情愛の事柄を知ったので、それを表現した、多くの変化とともにそれを聞いた、だれもが自分の愛の状態にしたがって。
illi qui caste spectabant feminas, audiebant cantum illum ut symphonicum et suavem; 彼らは、その者は貞潔に女を眺めた、その歌を聞いた、調和した、また甘い(心地よい)もののように。
illi autem qui incaste spectabant feminas, audiebant illum sicut disharmonicum et maestum; けれども彼らは、その者は不貞に女を眺めた、それを不調和なまた悲しいもののように聞いた。
et illi qui fastidiose spectabant feminas, audiebant illum sicut discordem et raucum. また彼らは、その者は女をうんざしして眺めた、それを不一致のまたしゃがれ声のように聞いた。
[3] At subito tunc planum, super quo stabant, mutabatur in theatrum, et audiebatur vox, "Ventilate hunc amorem." [3] しかし、突然に、その時、平地は、その上に彼らは立っていた、劇場に変えられた、また声が聞こえた、「この愛を議論せよ」。
Ac subito aderant spiritus ex variis societatibus, et in medio illorum aliqui angeli in albo; そして、突然に、いろいろな社会から霊たちが近づいた、また彼らの真ん中に白色の中のある天使たちが。
et hi tunc loquuti dicebant: またこれらの者は、その時、語って、言った。
"Nos in mundo hoc spirituali inquisivimus in omnes species amoris, non modo in amorem viri erga virum, ac feminae erga feminam; 「私たちは、この霊界の中で、愛のすべての種類を探求した☆、男に対する男の愛だけでなく、そして女に対する女の〔愛〕。
☆ inquiroはin(対格)を取ります。
ac in amorem reciprocum mariti et uxoris; そして、夫と妻の相互の愛を。
sed etiam in amorem viri erga feminas, et feminae erga viros; しかし~もまた、女に対する男と愛を、また男に対する女の。
et datum est nobis pertransire societates, et explorare, et nondum invenimus communem amorem sexus castum, nisi quam apud illos, qui ex amore vere conjugiali in potentia jugi sunt, et hi sunt in supremis caelis: また私たちに社会を通り抜けることが与えられた、また調べること、またまだ見つけていない、全般的な(共通の)貞淑な性愛を、彼らのもとでないなら、その者は真の結婚愛から絶えず力(性的能力)の中にいる、またこれらの者は最高の天界の中にいる。
et quoque datum est percipere influxum hujus amoris in affectiones cordium nostrorum, et persensimus illum suavitate excedentem omnem alium amorem, praeter amorem duorum conjugum, quorum corda unum sunt: そしてまた、私たちの心の情愛の中へのこの愛の流入を知覚することが与えられた、また私たちはそれを甘さ(快さ)ですべての他の愛にまさっていることを深く感じた、ふたりの夫婦の愛を除いて、それらの心が一つである。
sed petimus ut ventiletis hunc amorem, quia coram vobis novus est et ignotus; しかし、私たちは求める、あなたがたがこの愛を議論するように、あなたがたの前に新しいもの、また道のものであるので。
et quia est ipsa amaenitas, a nobis in caelo vocatur caelestis suavitas." また楽しさそのものであるからである、私たちにより天界の中で天界の愉快(甘美)と呼ばれる」。