原典講読『結婚愛』50

(1)原文
50. (vi.) Quod tunc detur viro uxor conveniens, ac feminae maritus similiter. Causa est, quia non alii conjuges possunt recipi in caelum, ut ibi maneant, nisi qui interius uniti sunt, aut uniri possunt sicut in unum; nam ibi duo conjuges non vocantur duo, sed unus angelus; quod intelligitur per Domini verba, quod non sint duo amplius, sed una caro. Quod non alii conjuges recipiantur in caelum, est quia non alii possunt ibi cohabitare, hoc est, simul esse in una domo, inque cubiculo et toro; omnes enim qui in caelis sunt, consociati sunt secundum affinitates et propinquitates amoris, et secundum has sunt habitationes illis; nam in mundo spirituali non sunt spatia, sed sunt apparentiae spatiorum, et hae sunt secundum status vitae illorum, et status vitae sunt secundum status amoris; quare non potest aliquis ibi morari nisi in sua domo, quae illi providetur et designatur secundum quale ejus amoris; si alibi, laborat pectore et anhelitu; et non possunt duo cohabitare in eadem domo, nisi sint similitudines; et prorsus non conjuges, nisi sint inclinationes mutuae; si sunt inclinationes externae et non simul internae, ipsa domus seu ipse locus separat, rejicit, et abigit illos. Haec est causa, quod illis, qui post praeparationem introducuntur in coelum, provideatur conjugium cum consorte, cujus anima inclinat ad unionem cum alterius, adeo ut non velint duae vitae esse sed una: haec causa est, quod post separationem detur viro uxor conveniens, et feminae maritus similiter.
 
(2)直訳
50. (vi.) Quod tunc detur viro uxor conveniens, ac feminae maritus similiter.― (6) その時、男に適当な(似合いの)が与えられること、そして女に夫が同様に。
Causa est, quia non alii conjuges possunt recipi in caelum, ut ibi maneant, nisi qui interius uniti sunt, aut uniri possunt sicut in unum; 理由がある、他の夫婦は天界の中に受け入れられないからである、そこにとどまるために、内的に結ばれていないなら。
nam ibi duo conjuges non vocantur duo, sed unus angelus; なぜなら、そこに、ふたりの夫婦(配偶者たち)ふたりと呼ばれないから、しかし、ひとりの天使。
quod intelligitur per Domini verba, quod non sint duo amplius, sed una caro. このことが主のことばによって意味されている、もはやふたりではないこと、しかし、一つの肉〔マタイ19:6〕。
Quod non alii conjuges recipiantur in caelum, est quia non alii possunt ibi cohabitare, hoc est, simul esse in una domo, inque cubiculo et toro; 他の夫婦が天界の中に受け入れられないことは、他の者たち(夫婦)がそこに一緒に住むことができないからである、すなわち、一つの家の中に一緒にいること、そして寝室、また寝床の中。
omnes enim qui in caelis sunt, consociati sunt secundum affinitates et propinquitates amoris, et secundum has sunt habitationes illis; というのは、天界の中にいるすべての者は、愛の情愛と近接性にしたがって仲間となっているから、またこれらにしたがって彼らに住居がある。
nam in mundo spirituali non sunt spatia, sed sunt apparentiae spatiorum, et hae sunt secundum status vitae illorum, et status vitae sunt secundum status amoris; なぜなら、霊界の中に空間はないからである、しかし、空間の外観が〔ある〕、またこれらは彼らのいのちの状態にしたがっている、またいのちの状態は愛の状態にしたがっている。
quare non potest aliquis ibi morari nisi in sua domo, quae illi providetur et designatur secundum quale ejus amoris; それゆえ、ある者は、そこにとどまることができない、自分の家の中でないなら、それは彼に備えられ、指定される、彼の愛の性質にしたがって。
si alibi, laborat pectore et anhelitu; もし他のところになら、胸で、またあえいで苦しむ(苦労する)
et non possunt duo cohabitare in eadem domo, nisi sint similitudines; また、ふたりは同じ家の中の中に一緒に住むことができない、似ていること(類似性)ないなら。
et prorsus non conjuges, nisi sint inclinationes mutuae; また、夫婦はまったく〔でき〕ない、もし相互の性向がないなら。
si sunt inclinationes externae et non simul internae, ipsa domus seu ipse locus separat, rejicit, et abigit illos. もし、外なる性向があるなら、また同時に内なる〔性向〕がない、家そのものまたは場所そのものが彼を引き離す、拒否する、また追い払う☆。
☆感想、ここは面白いですね。職場でも故郷でも、自分から去るのではなく、「場所そのものが追い出す」――そんな気がすることもあるのではないでしょうか? 「こんなところにはいられない!」と。でもある一面「職場、故郷を追われる」のです。
Haec est causa, quod illis, qui post praeparationem introducuntur in coelum, provideatur conjugium cum consorte, cujus anima inclinat ad unionem cum alterius, adeo ut non velint duae vitae esse sed una: これが理由である、彼らに、その者は準備の後、天界の中に導き入れられる、配偶者との結婚が備えられる、その霊魂は他の者との結合(合一)へ傾く、これほどまでも、二つのいのちであることを欲しない、しかし一つ〔のいのち〕。
haec causa est, quod post separationem detur viro uxor conveniens, et feminae maritus similiter. これが理由である、分離の後、男に適当な(似合いの)妻が、そして同様に女に夫が与えられること。
 
(3)訳文
50.(6) その時、男に適当な(似合いの)妻が、そして同様に女に夫が与えられる――
 その理由は、内的に結ばれていないなら、他の夫婦は天界の中に受け入れられないからである、そこにとどまるために。なぜなら、そこに、ふたりの夫婦ふたりと呼ばず、しかし、ひとりの天使と呼ばれるから。このことが主のことばによって意味されている、「もはやふたりではなく、しかし、一つの肉である」〔マタイ19:6〕。
 他の夫婦が天界の中に受け入れられないことは、他の者たちがそこに一緒に住むことができないからである、すなわち、一つの家の中で、そして寝室、また寝床の中で一緒にいること。というのは、天界の中にいるすべての者は、愛の情愛と近接性にしたがって仲間となり、これらにしたがって彼らに住居があるから。なぜなら、霊界の中に空間はなく、空間の外観があり、これらは彼らのいのちの状態にしたがっており、いのちの状態は愛の状態にしたがっているからである。それゆえ、ある者は、自分の家の中でないなら、そこにとどまることができない、それは彼の愛の性質にしたがって。彼に備えられ、定められる。もし他のところになら、胸が苦しくなり、あえぐ。また、似ていること(類似性)ないなら、ふたりは同じ家の中の中に一緒に住むことができない。夫婦は、もし相互のその性向がないならまったくできない。もし、外なる性向があり、同時に内なる性向がないなら、家そのものまたは場所そのものが彼を引き離す、拒否する、また追い払う。
 これが、彼らに、その者は準備の後、天界の中に導き入れられる、配偶者との結婚が備えられる、その霊魂は他の者との合一へ、二つのいのちであることを欲しない、しかし一つ〔のいのちを欲する〕これほどまでも傾く理由である――これが、分離の後、男に適当な(似合いの)妻が、そして同様に女に夫が与えられることの理由である。

コメントを残す